The Holy See
back up
Search
riga

 IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD IACOBUM DUHIG,
ARCHIEPISCOPUM BRISBANENSEM,
QUI PUBLICA SACRA INDIXIT SOLLEMNIA,
EXEUNTE SAECULO AB EIUSDEM ECCLESIAE ORTU

A BRISBANENSIS*

 

Venerabilis Frater,
salutem et Apostolicam Benedictionem
.

A Brisbanensis Ecclesiae ortu cum centum fauste compleantur anni, piae mentis consilio permotus tu, Venerabilis Frater, publica sacra indixisti sollemnia, ut Deo Uni et Trino, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum (1), laetitiis sanctis effusae actiones gratiarum persolvantur.

Quod facere in animo habes, id et laudamus et probamus, admodum idcirco gavisi, quod Nobis secunda datur occasio tibi gregique, cui sollers sacer pastor invigilas, caritatis Nostrae signum indiciumque proferendi.

E prospero rerum progressu, quo dioecesis ista firmis viribus crevit, haud dubie patet ei, veluti evangelico semini, Deum propitium florentis vitae incrementa dedisse: quod satis creber sacerdotum et religiosorum sodalium numerus, constitutae paroeciae, tempia a solo excitata, ephebea, scholae, valetudinaria, orphanotrophia, piae sodalitates, caritatis fovendae et auxilio egenis ferendo opera aperte et magnifice testantur. His omnibus maius quoque obtigit: in Queenslandensis Civitatis finibus, quae auspicatissimo eventu eodem tempore natalem assecuta est, aliae quattuor ex ista dioecesi partae sunt: scilicet Rockhamptoniensis. Tovnsvillensis, Toovoombaensis, Cairnensis, quae cunctae, ut par est, statarum celebritatum erunt participes, quemadmodum ex eodem caelestis bonitatis fonte dona ubertim hauserunt.

Nobis magnum oblectamentum ob communem futuram vestram utiČlitatem id affert, quod, saeculari hac vertente memoria, Provinciale sacrum Seminarium, Pii XII nomine nuncupatum, affabre exstructum, sollemni ritu dicabitur. Paternis cupimus votis, ut ibidem sacrorum alumni numero crescant, virtutibus niteant, Ecclesiae quam plurimum emolumenti et decoris collaturi. Hanc ob rem pura, actuosa, pia aetate proficientes, artiore usque foedere caelestis amoris ignes et divinarum humanarumque rerum scientiam una simul coniungant: nam ardere et lacere perfectum.

Minime dubitamus, quin huiusmodi coetus et celebritates Ecclesiae in Queenslandensi ditione filiis valido hortamento sint, ut caritatis vinculis solidioribus coalescant, magis magisque sacris pastoribus dicto audientes, altius Dei leges servent, sanctitate et probitate morum praestent, pro Iesu Christi nomine et gloria bene agendi studio inardescant. In via Domini non pigre consistendum, sed alacriter ambulandum est: Eat ergo Ecclesia, ambulet: facta est via, strata nostro ab imperatore munita est. Ferveamus in itineribus bonorum operum, hoc est enim nostrum ambulare ╗ (2).

Haec ex animo ominati, tibi, Venerabilis Frater, et ceteris Queenslandensibus sacris pastoribus et Christi ovibus, curis vestris commissis, uberrima et praesentissima a Deo precamur auxilia atque, horum pignus, Apostolicam Benedictionem vobis universis, ad praeclara molienda incitamentum, impertimus.

Datum Roma, apud S. Petrum, die XVII Maii in festo Pentecostes, anno MCMLIX, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PP. XXIII


*  AAS. vol LI, 1959, pp. 463-465.

(1) Cfr. Iac. 1, 17.

(2) S. Aug. In Ps. XXXII, Enarr. II, Sermo 2, 10.

 

top