Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD
LUDOVICUM SEVERINUM HALLER,
EPISCOPUM TIT. BETHLEEMITANUM,
ORDINIS CANONICORUM REGULARIUM
S. AUGUSTINI ABBATEM PRIMATEM,
NONO IMPLETO SAECULO
A COACTA LATERANENSI SYNODO
ET MOX INITA FOEDERATIONE E QUATTUOR,
QUIBUS IDEM ORDO CONSTAT, CONGREGATIONIBUS

CANONICI ORDINIS*

 

Venerabilis Frater,
salutem et Apostolicam Benedictionem
.

Canonici Ordinis consociatos amore, Te, Venerabilis Frater, Abbates Generales Congregationum eiusdem ceterosque praepositos et sodales novimus alacri teneri studio noni impleti saeculi celebrandi a Synodo Lateranensi coacta, quae summum obtinet momentum in memoria rerum gestarum vestri instituti. Cuius quidem initia praesertim a S. Augustino, Episcopo Hipponensi, repetitis, secundum quem monasterii ab ipso constituti « clericus duas res professus est, et sanctitatem et clericatum... professus est communiter vivendi societatem, professus est: quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum » (1); atque adeo priscis iam temporibus effecistis, ut clericorum munus coniungeretur cum coenobii disciplina.

Huiusmodi servantes vivendi rationem, sodales, qui deinde canonici sunt appellati, ab aliis sacrorum Antistitibus sanctisque viris aucti sunt atque ornati. Quodsi temporum successu vigor eorum remisit, providens tamen Deus saeculo XI spiritus in Ecclesia sua excitavit, quibus ducti Romani Pontifices aliique viri sanctimonia illustres institutum canonicorum coenobitarum ad pristinum revocarunt splendorem novasque ei vires indidere. Quod maxime factum est a Synodo Lateranensi praedicta, verno tempore anni MLVIIII celebrata, in qua, Nicolao II, Decessore Nostro, praeside, et Hildebrando, qui postea ad Petrianum Solium evectus Gregorius VII est nuncupatus, propugnatore, iisdem canonicis austerior vitae ratio iniuncta fuit, ut e verbis decreti ab illo Episcoporum coetu lati patefit : « Et praecipientes statuimus, ut... iuxta ecclesias quibus ordinati sunt, sicut oportet religiosos clericos, simul manducent et dormiant, et quidquid eis ab ecclesiis venit, communiter habeant. Et rogantes monemus ut ad Apostolicam, communem scilicet vitam, summopere pervenire studeant » (2). Tam salutaribus praeceptis, postea iterum editis, confirmatus, Ordo Canonicorum Regularium S. Augustini, qui post illud fere tempus vocatus est, invaluit plurimum et, quod ad pietatem, populi christiani profectum, doctrinam attinet, laetam messuit fructuum copiam. Dum igitur consilium novies saecularem memoriam illius Synodi sollemniter agendi probamus, gratum est Nobis, quod in animum in duxistis hac oblata occasione Confoederationem sodalitatum Ordinis vestri publice inire. Huiusmodi enim foederibus, a mutua profectis caritate, Apostolica Sedes plurimum tribuit, hac praesertim aetate, quae, cum Ecclesiae necessitates immensum increverint, sociam eius ministrorum postulat operam.

In tam fausta vero celebratione non solum praeteritum tempus respicere vos oportet, sed praesens etiam intueri ac providere futurum. Hoc in pectoribus figite Ordinem vestrum imprimis vocari ad liturgiae thesauros plebi Dei diligentissime impertiendos, ad animorum curam gerendam sanctissime, ad studia, quibus Ecclesiae decus accrescat et commodum, omni cum sollertia exercenda. Nostis autem ad religiosam perfectionem dedita opera vobis esse contendendum, ut munera vobis praestituta frugifere obire possitis. Refulgeat igitur in vobis vitae communis ratio, quam S. Augustinus verbo docuit et vita; eluceat ea integritas, qua non solum quaevis licentia sed etiam cogitandi agendique modus saeculo proprius a monasterii saeptis prorsus arceantur; vigeat oboedientia, qua moderatoribus ut Christo ipsi pareatis; atque adeo haec verba S. Laurentii Iustiniani, qui vestri instituti est lumen, in animos demittite: « Non enim de titulo professiouis, nec de dignitatis fastigio, neque de sanctitatis imagine, sed de mandatorum observantia, de oboedientia regulae, de perfectione virtutum, de cordis munditia, de actione laudabili, de ministerio pietatis et de gratiarum Deo exhibita solutione ante tribunal aeterni iudicis cuique religioso et ecclesiastico viro interrogatio fiet » (3).

Imprimis vero caritatem, quae ex Augustiniana disciplina peculiare Ordinis vestri oportet sit ornamentum atque praesidium, omni sectamini ope. Absint dissensiones, et, quidquid obstat, quominus sodalium conglutinentur voluntates, longissime a monasteriis vestris prohibeatur. Eundem S. Laurentium Iustiniani graviter monentem audite: « Extraneus enim a grege dominico censendus est, qui fraterna nudatus est cullate » (4). Sed, « ubi unitas, ubi proximorum compassio, ibi prorsus compago membrorum, ibi Dei diffusa est caritas » (5).

Quae omnia ut e sententia cedant, Apostolicam Benedictionem, divini auxilii auspicem Nostraeque benevolentiae testem, Tibi, Venerabilis Frater, omnibusque Ordinis istius sodalibus peramanter in Domino impertimus.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Maii, in festo S. Gregorii PP. VII, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PP. XXIII


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 466-468.

(1) Sermo 355; P. L. 39, 1573.

(2) J. D. Mansi, Ampl. Coll., 19, 898.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana