The Holy See
back up
Search
riga

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD MARCELLUM S. R. E.
CARD. MIMMI,
EPISCOPUM SABINENSEM ET MANDELENSEM,
A SECRETIS SACRAE CONGREGATIONIS CONSISTORIALIS,
QUEM LEGATUM MITTIT
AD EUCHARISTICUM CONVENTUM
EX UNIVERSA ITALIA CATANAE AGENDUM

CATANA URBS*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
.

Catana, urbs ignivomae vicina Aetnae, natura loci amoena, religiosis memoriis inclita, quam Agatha et Euplus sacri martyrii purpura decorarunt, hoc praeclaro honestatur delectu, ut ibidem adventante Septembri mense Eucharisticus ex universa Italia Conventus agatur. Quem expectationi piene perfecteque parem futurum et eximium pietatis fructum pariturum esse haud dubie spondent praesertim studium fidei et operae sollertia Catanensis Archiepiscopi atque cleri et christifidelium, eius curis commissorum, in quibus ad augusto Altaris Sacramento parandum triumphum nobili contentione iam diu voluntates conspirant.

Ut tantarum celebritatum nitor magis splendescat et pia augeatur laetitia, hoc consilium cepimus, ut unum ex Purpuratis Patribus eo mittamus: ob id, re mature perpensa, te, Venerabilis Frater Noster, Legatum Nostrum renuntiamus et deligimus, qui in Catanensi Eucharistico Conventu ex universa Italorum natione personam Nostram geras et hortaminum votorumque Nostrorum ibidem nuntius et interpres fias, hanc praecipuam ob causam, ut omnes, ad quos vox tua pervenerit, SS.mam Eucharistiam, caelestium mirabilium rerum fastigium, puritate fidei et venerationis obsequio magis magisque in dies colant.

Haec enim salutari alimonio animorum nostrorum reficit vires haud sine suavi oblectamento, quo veteri lisi mannae iure comparatur, et. cum ipsum Auctorem vitae et gratiae contineat, abunde dat eam, quae veri nominis et pretii est, vitam, secundum illud S. Augustini: Manduca vitam, bibe vitam : habebis vitam ; et integra est vita (1). Cum autem natura sua Sacramentum sit unitatis et pacis, omnes qui christiano nomine censentur, si ab iis sancte et pie sumitur, artissime coniungit Deo et inter se solido vinculo, quo unam societatem, unum convictum, unuln corpus se constituere animadvertant. Quapropter nihil tam abhorret ab iis qui huiusmodi dape nutriuntur quam simultates, odia, invidiae et quidquid fraternae consortionis compaginem abscindit.

Velint igitur ii qui mysterio fidei sollemnes tribuent honores, exemplo suo alios quam plurimos in imitationem sui traducturi, amore unitatis et pacis praecellere et, amoto falso sui et suarum partium studio, firmitate propositorum ea semper prosegui bona, quae, quo magis ampia et celsa sunt, magis sunt divina.

Plurimum denique cupimus, ut in religionis emolumentum et decus, in civilis rei prosperitatem felicitatemque e Catanensi pientissimo Eucharistico Convento supernae gratiae copiosi descendant effectus, atque illius memoria, longa beneficia etiam in posterum proferens, in animis perseveret dulcissime.

Huius rei causa congruentia Dei auxilia precati, tibi, Venerabilis Frater Noster, sacrorum Antistitibus, magistratibus, sacerdotibus, christifidelibus incolis et advenis, qui Catanae magnificentissima Congressione Sacramentum Altaris venerabuntur, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die II Augusti anno MCMLIX, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PP. XXIII


*  AAS vol. LI, 1959, pp. 636-637.

(1) Sermo CXXXI, 1, De verbis Evangelistae Iohannis, 6.

 

top