The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD
MARTINUM IOANNEM O'CONNOR,
ARCHIEPISCOPUM TIT. LAODICENUM IN SYRIA,
PONTIFICII COLLEGII FOEDERATARUM AMERICAE CIVITATUM IN URBE RECTOREM:
SAECULO EXEUNTE AB EODEM COLLEGIO CONDITO
 

CENTUM*

 

Venerabilis Frater,
salutem et Apostolicam Benedictionem
.

Centum, qui ab ortu Pontificii Collegii Foederatarum Americae Civitatum in Urbe fauste implentur, anni, ut libenter abs te, Venerabilis Frater, comperimus, tibi ceterisque moderatoribus et alumnis istius sacri ephebei iustam dant causam laetandi itemque agendi sollemni religionis ritu gratias Deo, a quo, quemadmodum salutarla seruntur in animis consilia, ita bona incepta incrementa viresque suscipiunt.

Tot rerum recolentibus memorias, quae Urbano isti Collegio per saeculi decursum felici eventu contigerunt, iucundissimum est Nobis palam declarare hoc optatis cumulate respondisse patriae vestrae Antistitum, qui munifica ope et temporis posteri haud fallaci provisione id excitandum curarunt. Hinc enim magno numero sacerdotes pietate et scientia spectabiles prodierunt, nec pauci Purpurati Patres et Episcopi, qui, pastoralibus virtutibus fulgentes, nobilis famae nomen reliquerunt aut obtinent, de regno Dei provehendo praeclare merentes.

Sex abhinc annos imm. rec. Decessor Noster Pius XII sibi gaudio esse reputavit dedicationem novae istius Collegii sedis, in Ianiculo colle ampia et splendida mole consurgentis, praesentia sua honestare; et sive litteris sive sermone tunc paterno ex animo vota prompsit piena laudis, hortamenti et spei, quae numquam interitura animis vestris insculpta sunt. Nova haec domus pro spatii sui amplitudine maiorem excipit numerum sacrorum alumnorum, qui ecclesiasticis disciplinis imbuantur, cum vetus domus destinata sit aptiori hospitio sacerdotum, qui penitius sacras doctrinas perdiscere volunt.

Probe novimus Sacram Foederatarum Americae Civitatum Hierarchiam indesinenti studio et omni contentione rebus istius Collegii prospicere. At huiusmodi sollicitudines uberi optandoque fructu non carebunt, cum solidis bene auspicandi et providendi rationibus innitantur.

Etenim fiorentissima et inclita patria vestra, ubi Catholica Ecclesia altrix salutis et felicitatis viget, communem civium movens respectum, pro ipsa magnitudine sua adulescentem clerum poscit ampliore eruditione instructum, catholici vigoris sensu, indita sibi natura universa amplectente, praeditum atque illa praeclare cogitandi et agendi sapientia exornatum, quam adsiduum studium christianae antiquitatis parit vel innutrit.

At ubinam id genus institutio securius suppeditari potest nisi hac in Urbe, quam divinae Providentiae decreta non uno nomine ceteris praetulerunt?

Singulari prorsus Dei muneri tribuendum est, si Romae, quae est urbs caput rerum (1) et civitas sacerdotalis (2), apud Petri Cathedram ex illimi fonte Apostolico illustrata praeconio sincera hauritur fides, et christianae litterae perfectius ediscuntur.

Faxit Deus, ut domicilium lectorum dilectorumque adulescentium antiquos honoris titulos servet augeatque: omni ornamento probitatis et sanctitatis floreat, serena et iugi hilaretur laetitia atque pietate et dottrina alere et conformare pergat ingenia, a quibus Ecclesia incrementum, patria tellus laudem, virtus praesidium, clara incepta profectum, omnia quae amabilia, insta, decora sunt sermonis opisque gratiam recipiant.

Haec flagrantibus votis ominati, tibi, Venerabilis Frater, Episcopis saecularis memoriae celebrationi adstantibus, Collegii, cui sollers praees, ceteris moderatoribus et alumnis itemque universis, qui de eo diligentia vel beneficiis egregie merentur, Apostolicam Benedictionem, superni auxilii et solacii auspicem, libenter impertimus.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis Angusti, anno MCMLIX, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PP. XXIII


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 701-702.

(1) Tac. Hist. 2, 32.

(2) S. Leo Magnus, Serm. 82 in Nat. App. Petri et Pauli; ML. 54, 423.

 

top