The Holy See
back up
Search
riga

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD LITHUANIAE EPISCOPOS,
TRECENTESIMO ET QUINQUAGESIMO VOLVENTE ANNO
A PIO MELCHIORIS GIEDRAITIS, EPISCOPI, OBITU

UT FILIIS*

 

Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem
.

Ut filiis perquam suave est gratam patris recordationem imo pectore condere et data occasione celebrare, ita sacrorum Pastorum exempla animo recolere populos quam maxime decet, quippe qui pro gregibus sibi commissis numquam fracta sollicitudine certaverint, iisque auro pretiosiorem doctrinae exemplique hereditatem reliquerint.

Quod inclitae Lithuanorum genti, Nobis dilectissimae, hoc anno evenit — ut Nobis relatum est — cum trecentesimus et quinquagesimus completus sit annus, ex quo strenuus eorum Nationis Episcopus de mortali vita decessit: Melchiorem Giedraitis dicimus, quein adhuc populus vester praestanti sanctitudine ornatum esse testatur. Laetitiae igitur vestrae coronam quasi imponere cupientes, opportunitatem liane silentio praeterire nolumus, siquidem illius res gestas proponendo eiusque virtutes omnium in memoriam reducendo Nos rem facturos esse arbitramur, quae huius temporis necessitatibus maxime congruat.

Melchior Giedraitis in omni vita, pietate ac magnitudine animi excelluit, ac veluti apostolus fuit, qui in Natione vestra sanctissimam Christi religionem provexit, roboravit, et in civium animis alte defixit. Ex quo enim, anno nempe MDLXXVI, ad Episcopalem dignitatem XL annos natus elatus est, nihil magis optavit quam ut bonus miles Christi Iesu (1) in Dei gloria augenda animorumque comparanda salute operam insumeret: populum, qui variis adhuc. erroribus implicabatur, ad christianam religionem aptius impensiusque colendam perduxit; curavit praeterea ut permulti, in quibus eximius fuit optimatium numerus, qui a catholica veritate desciverant, ad Petri Cathedrae oboedientiam et obsequium redirent.

Quibus in rerum adiunctis mirum, quantum ipse sermone et actu vitae profecerit, recentis Tridentini Concilii praescriptis sedulo servatis: toto pectore in pastoralia officia incumbens, novas condidit paroecias ac tempia exaedificavit, sacrornm rituum nitorem enixe provexit, christianam doctrinam omnibus populi ordinibus tradere enixus est. Quod catechesis promovendae propositum eius praecipuum fuit consilium ac sollertissimum opus: etenim sive idoneos ex ista regione sacerdotes formavit, qui patrio sermone utentes — ut ipse aliis praelucebat exemplo — facilius homines Christo lucrifacerent; sive libros evulgavit, quibus christiana praecepta quam latissime per patriae fines diffunderentnr.

Haec quidem praeclarae virtutis exempla Nobis aptissima videntur, quae omnibus dilectis filiis e Lithuanorum gente impensiore quodam modo proponantur.

Novimus sane in quae incideritis tempora, quod quidem Nos gravi tfficit maestitia. Iam diu enim Catholicae Ecclesiae in inclita patria, vestra multimode struuntur difficultates, tum ad sacrornm Antistitum sacerdotumque perfunctionem muneris, tum ad ipsam christianae vitae professionem quod attinet.

Sacri Pastores vel patria extorres vel extra propriam Dioecesim relegati longe a dilectissimo grege commorantur, vel non parum impediti sunt quominus libero apud suos plenoque munere fungantur. Sacerdotes non pauci, itemque plures e laicorum ordine, ob suam animi firmitudinem in fide retinenda at in sacrosanctis Ecclesiae iuribus tuendis, vel in exsilium perrexerunt, vel in custodiae loca detrusi sunt, ubi saepenumero aegritudine ac dolore confetti e vita decesserunt. Religiosi Sodales dispersi, eorumque confiscata bona et domicilia; Catholicae Actionis sodalicia abolita; scholae vestrae proscriptae, in earumque locum aliae tantum invectae, in quibus non modo christianae doctrinae institutio praepeditur, sed atheismi etiam commenta magnis laudibus propagamtur; Ecclesiae libertati civilis potestas non pauca repagula et impedimenta opponit; diaria denique, commentaria aliaque id genus scripta ad christianam doctrinam conformata, quae catholici elapso tempore copiose, docte utiliterque edebant, iamdiu tacent, atque desiderantur.

Quibus in rerum angustiis, illius viri instituta et exempla vitae cunctis, qui christiano nomine istic censentur, incitamentum ad virtutem invicto robore exercendam procul dubio addet: in primis autem dilectissimo Lithuaniae Clero, quem tanta navitate praestare novimus, quique demandato sibi muneri tam generose respondet.

Quam ob rem, Melchioris Giedraitis in raras animi dotes intuentes, qui tantas rerum asperitates superavit, sint sacerdotes in medio populo perfecti homines Dei ad olnne opus bonum instructi, atque idonei ministri novi Testamenti (2). Eius sequantur et imitentur constantiam in asserendis rei catholicae iuribus, in christianis praeceptis, quantum possunt, tradendis, scientes verbum Dei alligari non posse (3). Ac dum eosdem sacerdotes hortamur ut fortes in fide (4) arctius in dies coalescant ad voluntatum conspirationem tuendam integrumque religionis thesaurum servandum, pro iis Deum totius consolationis (5) flagrantissime precamur.

Praeclari illius Lithuaniae Antistitis res gestas considerent et. Christi fideles, ut catholicam fidem, veluti inenarrabilis pretii hereditatem et primam salutis honorisque causam ab ipso acceptam, aequo fortique animo servent, ad eiusque normam vitam suam conforment.

Novimus re vera eos catholicae religionis studiosissimos esse, ita ut, quotiens iis est facultas, superatis etiam longis itineribus gravibusque rerum adiunctis, tempia adeant sacraparticipaturi; eosque itidem Romano Pontifici et legitimae Hierarchiae se fidelissimos praebere. Quam ob rem iis paterno gratulamur animo, eosque impense rogamus ut, qua solent diligentia, haec omnia peragere ne desistant, ac potissimum Sacramentis refici, atque Eucharistico sacrificio diebus festis, si copia. detur, adesse pergant, ut vitam, quae exstingui nequit, constantissime hauriant.

Patres autem matresque familias adhortamur ut, gravissimi sui memores officii, susceptam prolem, cum praesertim adoleverit, verbo et exemplo optime educent, ad virtutes inflectant: cum enim ob tristia rerum adiuncta sacerdotes catechesim pueris tradere prohibeantur, parentes oportet ut se in locum Dei administrorum veluti sufficiant, iisque avitae fidei facem inexstinctam tradant. Iuvenes quoque, quos paterna diligimus caritate, monemus ut ad Melchioris Giedraitis fortia egregiaque facinora respiciant, ut ab eo discant, quid sit pro fide catholica certare, eandemque omnibus defendere viribus.

Nos vota concipimus, ut meliores vobis dies illucescant : atque, aliquando si;multatibus ac suspicionibus depositis, quibus Ecclesia Sancta turbatur ac praepeditur, omnibus in civium ordinibus ea vigeat pax atque concordia, quae firmo veluti funda.mento una innititur Christi religione. Ac summum Deum suppliciter oramus, ut quae tantopere ab omnibus desiderantur, ea benignus concedat, deprecante suavissima Virgine Maria, cuiusvis labis ab origine nescia, in qua ratio fiduciae nostrae consistit; eam vos praesenti tempore flagrantiore pietate prosegui scimus, cum trecentesimus ac quinquagesimus commemoratus sit annus, ex quo populus vester Dei Genitricem Siluvae impense colere coepit. Vota autem Nostra volumus ut Apostolica Benedictio confirmet, quam, caelestium munerum auspicem Nostraeque benevolentiae testem. vobis singulis, Venerabiles Fratres, atque clero populoque dilectae Lithuanorum Nationis, sive qui in patria, sive qui extra eius fines commorantur, peramanter impertimus.

Datum Roma, apud S. Petrum, die 8 mensis Decembris, anno 1959, Pontificatus Nostri secundo.

 

 IOANNES PP. XXIII


*  AAS. vol. LII, 1960, pp. 40-43.

(1) II Tim. 2,3.

(2) Cfr. II Tim. 3, 17; II Cor. 3, 6.

(3) Cfr. II Tim, 2,9.

(4) Pt. 5, 9.

(5) II Cor, 1, 3.

 

top