The Holy See
back up
Search
riga

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD
CLEMENTEM S. R. E. CARDINALEM MICARA,
EPISCOPUM VELITERNUM AC VICE SACRA URBIS ANTISTITEM, OCTOGESIMUM AETATIS ANNUM IMPLENTEM

OCTOGESIMUM MOX*

 

Venerabilis Frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
.

Octogesimum mox celebraturo natalem tibi, Venerabilis Frater Noster, merita cum gratulatione salutaria et laeta studemus percupere, quae quodam modo cumulum afferant publicis votis et pietatis significationibus, quibus faustus tibi illucescans iucundabitur dies.

Quod sane aeque poscunt benevolentia, qua te prosequimur, et bonn existimatio qua erga te tenemur, cum indubiis testimoniis tuum religionis studium, prudentiam, sollertiam, in insumendis utilibus Ecclesiae eausae laboribus dignoscamus.

Probe scimus, qua alacri et huic Petri Sedi dedita voluntate in pontificiis legationibus operam navaveris, primo minoribus in officiorum gradibus, ac deinde cum in Belgio Apostolici Nuntii munere functus es.

Ob praeclara huiusmodi merita proximus fel. rec. Decessor Noster eximio te praemio affecit, cum te in Purpuratorum Patrum Collegium ascivit et in Romana Curia gravis momenti munera tibi attribuit. Enimvero Sacro Consilio legitimis ritibus cognoscendis praeposito, ae postea Sacro Consilio religiosis Ordinibus et Sodalitatibus moderanti te praefecit. Veliternus Episcopus creatus, vigili constantia et digna lande contentione enisus es, praesertim ut templum princeps et aliae aedes sacrae bello prostratae apta reparatione aut novo molimine consurgerent, et e ruinis quoque sacrum Seminarium in praesentem aspectabilem formam excitaretur.

Vicaria potestate Urbis Antistes, pius, prudens et navus ad coticliana ingentis ponderis negotia te asseris. Praecipua praeter alia tibi lnus debetnr, si eomplura aedificia sacra, spirituali fidelium curae necessaria, variis in almae tirbis regionibns culmina ad caelum extollunt, et de domicilio et profectn sacri ordinis alunuiorum providas quoque curas egisti.

Supplici prece Deum oramus, ut tibi praesidiutn luminis et virtutis amplius in dies largiatur, et en, quae mnnc concipimus, vota benigne respiciat.

Haec ominati, tibi, Venerabilis Frater Noster, caelestis auxilii pignus, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus, eandemque. et ad eos, qui natalem celebramtem festivis te circumstabunt laetitiis, libenter pertinere volumus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XII mensis Decembris, anno MCMLIX, Pontifieatus Nostri secundo.

 

IOANNES PP. XXIII


*  AAS. vol. LII, 1960, pp. 43-44.

 

top