The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII

CHIROGRAPHUM QUO
PRIMA ROMANAE DIOECESIS SYNODUS
CELEBRANDA INDICITUR

 

Postquam Sancti Spiritus lumen et gratiam supplicibus invocavimus precibus, consilium inivimus Romanae celebrandae Synodi, ut in hac alma Urbe, Dioecesis Nostrae sede, catholica fides in aliorum etiam exemplum magis magisque revirescat, ut christiani mores salutare incrementum capiant, utque cleri populique disciplina aptius nostrae huius aetatis necessitatibus respondeat ac firmiter roboretur. Quamobrem ad maiorem Dei gloriam ac Beatae Virginis Mariae, quae Salus populi Romani nuncupatur et colitur, Sancti Ioannis Baptistae et S. Ioannis Evangelistae, quorum titulo Patriarchalis Lateranensis Archibasilica, Nostra Cathedralis aedes, insignitur, Ss. Apostolorum Petri et Pauli ceterorumque Almae huius Urbis Protectorum patrocinio fidentissime interposito: Nostrae Romanae Dioecesis Primam Synodum die dominica XXIV mensis Ianuarii, anno MDCCCCLX, in eadem Archibasilica Lateranensi ineundam, auctoritate Nostra celebrandam indicimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVI mensis Ianuarii, anno MDCCCCLX, Pontificatus Nostri secundo.

 

IOANNES PP. XXIII

 

top