Dilecte fili,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Cum tria saecula hoc anno impleantur, ex quo S. Vincentius a Paulo et S.
Ludovica de Marillac e terrestri vita migrarunt, hisce congruentes memoriis
istic celebritates parantur. De quibus religiosis instaurandis festis tu,
dilecte fili, officioso obsequio Nobis nuntium dedisti, quod suavi animum
Nostrum delectamento affecit etiam ob singulare pietatis studium, quo hos
Sanctos Caelites iam diu colimus. Cum enim Apostolici Legati munere in Gallia
fungebamur, pio desiderio moti, crebro ad venerandas horum mortales exuvias
gressum tetendimus, quae Lutetiae Parisiorum in splendida custodiuntur
sarcophagie, alterae in domo principe Congregationis Missionis, alterae in dono
principe Puellarum a Caritate.
Quapropter in peragendis hisce sollemnibus vocem Nostram tacere non patimur;
immo aequum esse putamus eam, admirationis et laudis plenam, S. Vincentium a
Paulo praeconio suo ut praeclarum caritatis exemplar extollere. Hunc quidem non
solum te sodalesque tuos ceterosque ab ipso incitamentum ac spiritus evangelicae
perfectionis assequentes, sed omnes Ecclesiae Catholicae filios suspicere et
imitari maiore cum veneratione et amore vehementer optamus.
Ex historiae annalibus placet Nobis id conicere, quod in praesens quoque spem
alit optimam. Post Oecumenica peracta Concilia non unus vel alter, sed plures et
ardentiores solent christiani fortissimi heroes orini, quorum opera ac merito
Dei regnum revirescat: quod quidem, Tridentina generali celebrata Synodo,
manifesto apparuit. Quot subinde Ecclesiae viridarium floribus distinctum est,
quot eius caelum novis sideribus nituit, quot sanctitatis vires excitatae sunt!
At quod S. Vincentius a Paulo, in numero lectorum lectissimus, in spiritualem
renovationem cleri et profectum christiani populi gessit, humanae mentis
cogitationes supergreditur et ad portenta deferendum est Dei, qui mirabilis
mirabilibus operatur. Nam dedit ei Deus sapientiam et prudentiam multam nimis et
latitudinem cordis, quasi harenam quae est in litore maris (l). Fuit ei mysticus
ardor, quo totus incensus illud S. Pauli Apostoli ad se referre poterat: Mihi
vivere Christus est (2); fuit humanissimum ingenium, in expediendis
negotiis summa dexteritas, in componendis rebus incredibiliter prompta peritia:
raro tam acris voluntas, felici coniunctione nexa, tam tenero animo inservivit,
quem erga Christum, erga Ecclesiam et pauperes et miseros, ab ipso « dominos »
vocitatos, adsidua amoris fiamma adussit. Varietas et amplitudo operum, quae
ipse constituit vel fovit, in re ecclesiastica, in re morali et sociali vim
habuerunt, quae eius aevo beneficia numquam satis aestimanda contulerunt, et
futuris quoque aetatibus continenti virtute prosunt.
Etenim Vincentianae arboris magna fructuum ubertas, admodum diffusa propago.
Congregatio Missionis, ab ipso condita, ubi instantius urgebat necessitas,
praeter glia clero educando et spiritualibus exercitationibus ad puriorem
apostolicam vivendi formam provehendo, sacris missionibus in pagis habendis,
eximio religionis studio enituit et enitet ; eaque late etiam ultra Galliae
fines florentibus propalatis surculis, virtute ac numero de re catholica egregie
meretur. In qua caritatis alenda fiamma non minore sunt dignae praeconio Puellae
a Caritate, quae S. Vincentium habent patrem et S. Ludovicam de Marillac
sollicitam amantemque parentem. Nam prorsus ex provida Dei dispositione
contigit, ut ille Ludovicam de Marillac haberet veluti adiutorium simile sibi,
suavibus moribus praeditam, magnanimam, ad strenue agendum paratam, quae
vexillifera exstitit sacrarum virginum multitudinis, Ecclesiae et humani generis
delectamenti et decoris.
Quod autem paucis interiectis mensibus mors unum et alteram rapuit,
manifestum indicium signumque est ipsos, quemadmodum in terrestri vita, ita in
tutando e caelestibus sedibus commisso sibi evangelico munere per aetatum
decursum arto foedere iunctos esse.
Nec hactenus satis. Tria enim postrema per saecula excitandi et componendi
christianae caritatis opera S. Vincentius a Paulo exemplo affiatuque suo
praesentissimus impulsor et suasor fuit.
Dominae a Caritate, Puellulae a Caritate, Parvae Amicae pauperum, a Friderico
Ozanam conditi Vincentiani coetus et alia complura sodalicia et opera, quae
ubivis terrarum auspicio, spiritu et interdum nominibus ipsis S. Vincentii a
Paulo et S. Ludovicae de Marillac mota et exornata florent ac multiplici
beneficentiae aemula alacritate vacant, per totum catholicum orbem diffusa sunt
veluti pacifer exercitus, qui sub evangelicis vexillis contra miseriarum omne
genus — lugubrem maestamque catervam — militat et serit solatia.
Persuasum prorsus Nobis est id, quod Deus S. Vincendo a Paulo credidit munus,
hisce licet amplis non concludi finibus, sed in posterum quoque latius et
efficacius insitam sibi vim et virtutem explicaturum esse, ope et ministerio
praesertim eorum, qui a tanto christianae perfectionis heroe inclitum nomen et
disciplinae legem acceperunt. Quodsi technicae cognitiones et artes nunc
temporis in audaces progressus eunt, ab eorum tamen incrementis in peius
prolabentes privati et publici mores misere dissociantur, frigore quodam magis
magisque gliscente, quo saepe hominum animi nimio et illicito sui amore
capiuntur, domesticus convictus labat, publicae gentium rationes potius mutuo
metti quam amore reguntur. Quam maxime egent nunc homines caritatis calore, ne
pereant atque idcirco ut cum Deo et una simul omnis felicitatis frugifera
coniunctione cohaereant. a Quapropter, fratres, sectamini caritatem, dulce ac
salubre vinculum mentium, sine qua dives pauper est, et cum qua pauper dives
est... Quanta est ista? Anima litterarum, prophetiae virtus, sacramentorum
salus, scientiae solidamentum, fidei fructus, divitiae pauperum » (3).
Profecto haec caritas, quamvis iisdem supernis rationibus atque propositis
ali et moveri debeat, quibus S. Vincentius a Paulo ferbuit, aetate nostra
praeter veteres alias instanter poscit rationes et vias, cum, interceptis ferme
locorum distantiis, nationes cohaereant et humanuln genus magis magisque
vicinitatis necessitudines animadvertat et exigat: quapropter apta temperatione
in id conferre caritatem oportet, quod in egestatibus allevandis et dissitas
gentes et amplissima spatia attingat.
Vividiore igitur spiritu praesens, per celebranda in suum honorem sollemnia,
S. Vincentius a Paulo erigat quod iacet, foveat quod languet, accendat quod dura
glacie obstringitur, a ut eodem nos spiritu ferventes, et amemus quod amavit et
quod docuit operemur » (4).
Haec imo e pectore ominati, tibi, dilecte fili, sodalibusque tuis, sacris
virginibus a Caritate, itemque cunctis Vincentianis familiis et universis, qui
statis celebritatibus favent vel intererunt, Apostolicam Benedictio- nem, ad
caritatis exercitationem eo modo et more, quo S. Vincentius a Paulo et S.
Ludovica de Marillac praecellebant, validum incitamentum, perquam libenter
impertimus.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die XX Februarii, anno MCMLX,
Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LII (1960), n. 3, pp. 147-150.
(1) Cfr. III Reg. IV, 29.
(2) Phil. I, 21.
(3) S. Aug. Sermo CCCL, De Caritate II, 3; Migne, PL
XXXIX, 1534.
(4) Propr. Congr. Miss. die XIX Iulii. Oratio.