The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD ANTONIUM TIT.
S. LAURENTII IN PANISPERNA
S. R. E. PRESBYTERUM CARDINALEM CAGGIANO, ARCHIEPISCOPUM BONA╦RENSEM,
VICESIMUM QUINTUM
A SUSCEPTO EPISCOPATU ANNUM IMPLENTEM.

 QUONIAM AB EPSICOPALI*

 

Dilecte Filii Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem

Quoniam ab episcopali honore suscepro mox tibi, Dllecte Fili Noster, viginti quinque absolventur anni, suave est Nobis, qui tecum arto paternae benevolentiae vinculo copulamur et iungimur, gratulationes et vota proferre.

Cettum esse putamus hoc gratum fore tibi, qui, sat diuturnum emensum pastoralis officii iter considerans, pro collatis tibi muneribus religioso obsequio Deo grates persolves, et quasi sertum impositum iri gregis tui laetitiis, qui sacrum pastorem, anniversariam agentem memoriam, devoto sueto malore pietatis affectu circumstabit.

Gratulamur sane tibi adhuc peractos labores, qui mole naturaque sua aperte testantur, quam alacre fidei studium te ad opera molienda pro Dei nomine et gloria et pro religionis utilitate et decore impellat et adigat.

Tua praecipua in laude ponitur quod Rosariensem Dioecesim actuose rexisti, ita ut, valde adaucto paroeciarum numero, pulcherrimis Sacri Seminarii aedibus exaedificatis, religiosa institutione promota, Ecclesiasticae Hierarchiae adiutore laicorum apostolatu incohato, illic catholico nomini validas vires comparaveris.

Praeter alia Argentina tibi plurimum debet, quod per eius fines Actionem Catholicam ad Romanorum Pontificum placita et praescripta aptis structuris temperasti.

Quam in Rosariensi Dioecesi regenda virtutem explicasti, modo ad Bona;erensem Archidioecesim moderandam translatus, confisus Deo, qui fortium est adiutor et praemium, eam prudens et acer exseris, non minore — hoc quam maxime cupimus — cum placidae sapientiae et operosae caritatis fructu.

Caelestis gratia, quacum possumus omnia, tibi adsit detque tibi cum bona valetudine diuturnam lucis usuram, ut quae cum animo tuo agitas — numquam generosus amor interquiescit — plane et actuose perficias, atque adeo meritorum lucentiorem tibi pares coronam.

Quo salutarior autem vicesimus quintus episcopatus tui natalis eveniat, id tibi facultatis facimus, ut, cum sacris pontificali ritu operatus fueris, adstantibus christifidelibus Nostro nomine Nostraque auctoritate benedicas, plenaria indulgentia sueta lege lucranda proposita.

Haec dum, flagrantia facientes vota, prona voluntate concedimus, tibi, Dilecte Fili Noster, sollertibus Episcopis Auxiliaribus tuis atque clero et christifidelibus BonaÚrensis Archidioecesis Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die 11 Martii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

 

IOANNES PP. XXIII


*A.A.S., vol. LII (1960), n. 3, pp. 150-151.

 

top