UNDEVIGINTI SAECULA*
Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Undeviginti saecula cum hoc anno impleantur, ex quo S. Paulus
Apostolus, naufragium passus, ad Melitam insulam adactus fuit, et opimo cum
fructu illic Christi Evangelium nuntiavit, ad tantam memoriam repetendam ibidem
publicas, ut addecet, celebritates parantur.
Quae ut pro magnitudine eventus sollemniores contingant, Venerabilis Frater
Michaël Gonzi, Melitensis Archiepiscopus, id suppliciter expetivit, ut e sacro
Collegio purpuratorum Patrum mitteremus, qui, Personam Nostram gerens, sacris
ritibus et coetibus ibi agendis praeesset.
Re mature perpensa, te, Dilecte Fili Noster, Legatum Nostrum eligimus et
renuntiamus, ut religiosa festa praesidendo decores, quibus in Melitense litus
adventus Doctoris gentium, debita cum gratiarum Deo reddenda actione, magnificis
recolatur praeconiis, atque os veluti Nostrum effectus, pio et diserto eloquio,
ut soles, gratulationes, adhortationes, vota dilectae Nobis insulae afferas.
Haec clementia caeli, piscosis maris sinibus, frugifero agro, bona incolarum
indole celebrata est. At multo maioribus muneribus quam iis, quae a natura rerum
accepit, caelesti gratia largiente, ditata est, cum beatissimum Paulum haud
modica humanitate, tres per menses, hospitio excepit (1).
Liberalitate se vinci a Melitensibus Christi Apostolus non sivit atque,
ubertim effuso Evangelico sermone, quem divina miracula et signa con-.
firmarunt, invexit eis catholicam fidem, quae pura sanitate fulget et per
saeculorum cursum insidiis non territa, rupe maris undis percussa firmior est,
ductrix morum, honestatis et sanctitatis altrix, concordiae vinculum,
felicitatis pignus perpetuum.
Hac de causa merito de Melita antiquo rhytmo canitur: Ex quo fidem recepisti,
Recidiva non fuisti, Civitas praenobilis.
Christiani nominis propugnaculum, Melita evangelicis virtutibus niteat et
floreat, eaque in exemplum operosam et integram fidem servet, cuius S. Paulus
illi fuit sator et praeco, a maioribus quasi hereditate acceptum inenarrabilis
pretii thesaurum.
Per historiae decursum varias ei fuisse temporum vices, easque haud omnes
laetas probe scimus. Futuri aevi eventus — id paternis votis cupimus — eiusmodi
sint, qui rerum felicitates et prosperitates gignant.
Quidquid autem continget, hoc erit Melitensibus aeque iustum ac perpetuo
profuturum, ut privatae et sociali vitae nullum aliud ponatur fundamentum
praeter id, quod a Sanctissimo Apostolo positum iis est, Iesus Christus (2).
Haec loquere et adhortare, Dilecte Fili Noster, cum Legati Nostri munere in
Melitensibus celebritatibus fungeris. Quod ut omni ex parte bene vertat atque
uberem fructum pariat, Dei invocata ope, Apostolicam Benedictionem tibi
impertimus, eandemque sollertissimo Melitensi Archiepiscopo, Antistitibus,
Magistratibus, sacerdotibus et christifidelibus, illic interfuturis, volenti
amantique animo pertinere volumus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die III mensis Martii, anno MCMLx,
Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LII (1960), n. 11, pp. 760-761.
(1) Cfr. Act. XXVIII, 1-11.
(2) Cfr. 1 Cor. III, 11.