Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
Curitybae, in urbe Paranensis regionis amoenitate loci ac provehendi Dei
regni spe et consiliis praeclara, ex universa Brasilia mox Eucharisticus
Conventus celebrabitur, qui piae multitudinis numero, pietatis studio,
tractandarum rerum momento illustris haud fallaci omine prospicitur.
Qui ut sollemnior contingat, a Nobis expetitum est, ut e Purpuratorum Patrum
Sacro Collegio aliquem destinaremus, qui ibi personam Nostram gereret.
Quibus precibus concedentes Te, Dilecte Fili Noster, Legatum deligimus et
renuntiamus, qui nomine et auctoritate Nostra Eucharisticis Curitybensibus
celebritatibus et coetibus praesideas. Nec dubitamus, quin hoc munus, quod tibi
demandamus, haud impari exspectatione, cum honore et spirituali fructu
adimpleturus sis.
Fac, ut votorum Nostrorum interpres et nuntius, ipse praesentia et sermone
inclitam Brasilianam gentem incites, ut adorandum Altaris Sacramentum aemulo
fidei studio colat et sumat. Hoc enim mirabilium rerum, quae Iesus Christus
peregit, apex et summa est, hoc vexillum est unitatis, vinculum pacis, alimentum
caritatis.
Quoniam plenitudo leges est dilectio (1) et finis praecepti est caritas de
corde puro et conscientia bona et fide non ficta (2), ubinam datur nobis, ut Deo
sublimiore adorationis obsequio iungamur et nobiscum artiore communionis
copulemur vinculo, atque adeo Novae Legis primarium impleamus praeceptum, nisi
cum crebro et ardenti devotoque animo ad SS. Eucharistiam accedimus? Ex hac enim
immensa erga nos Christi caritas patescit et, dum in eum quem sumimus transimus,
eo fit, ut aduramur illius fiamma ignis, quem Is flagranter spargi cupivit (3).
Cum Brasilianorum virtute magnopere confidamus, ut inter eos Christi regnum
felicioribus auctibus floreat, per te illis Eucharisticis sacris sollemnibus
interfuturos adhortamur, ut ex augusti Sacramenti pietate, in exemplum colenda,
novas validasque vires hauriant, ut catholica religio, qua patriae vestrae nihil
est sanctius et utilius, secura ab insidiis sit et beneficae virtutis sceptro
privatos mores, nuptias, familias, scholas, publica instituta et leges temperet.
Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod
est Christus Iesus (4). Nam aliter non ordo struitur, sed iactura paratur.
Caelestia igitur precati auxilia, ut e communi sententia haec omnia prospero
exitu contingant, tibi, Dilecte Fili Noster, Apostolicam Benedictionem,
caritatis Nostrae testem, impertimus, eamque et ad sollertem Curitybensem
Archiepiscopum, ad sacrorum Antistites, magistratus, ad sacerdotes et laicorum
ordinis homines ad Eucharisticam Congressionem ex universa Brasilia Curitybam
adventuros, libenti animo pertinere volumus.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die V mensis Martii anno MCMLX,
Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LII (1960), n. 6, pp. 385-386.
(1) Rom. 13, 10.
(2) 1 Tim. 1, 5.
(3) Cfr. Luc. 12, 49.
(4) 1 Cor. 3, 11.