SACRA PALESTINAE*
Dilecte fili,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Sacra Palaestinae Loca, religionis incunabula nostrae, Catholica Ecclesia
omni tempore singolari sollicitudine incensoque pietatis studio prosegui
consuevit. Ac semper commoto penitus animo christifideles ad monumenta illa
spectarunt, quae natali, vita atque obitu Divini Redemptoris consecrata, « quasi
quaedam victoriarum Domini sunt erecta vexilla » (1). Quamobrem haud interitura
sodalium tuorum laus est, dilecte fili, qui, suscepta eorum Locorum tutela, omni
ope contenderunt, ut commune illud praestantissimumque christianorum patrimonium
sartum tectum servaretur.
Has autem glorias, aureis litteris in Ecclesiae fastos relatas, vobis hoc
anno eventus in memoriam reducit sane faustissimus: scilicet quartum expletum
saeculum, ex quo Fratrum Minorum sedes apud S. Salvatoris coenobium in
Hierosolymitana urbe stabiliter constituta est. Quod profecto solacium aliquod
visum est Franciscalibus sodalibus tunc oblatum, qui quidem octo ante annos a
sacro Coenaculo non sine summo animi moerore avulsi fuerant ; ac meritissimo
affecit praemio eorundem invictam constantiam, qua nec parcentes omne genus
laboribus, nec periculis territi strenue omnino in sibi demandato munere
perstiterunt.
Longum est omnia persegui beneficia, quae ex nova illa sede per saeculorum
decursum profecta sunt, et quorum vis non in Palaestinam tantum, sed in alias
etiam proximi Orientis regiones veluti abundantissimus amnis infiuxit. Ea
dicimus apostolatus atque caritatis opera et incepta bene multa, quae illic
passim condita sunt, et quibus hodie latior in dies patet Ecclesiae campus ad
virtutem ministerii sui salutariter explicandam. Ac probe novimus quantopere
sodalium tuorum vigilantiae sit tribuendum, si fidelibus ad Sacra Loca pie
peregrinantibus liceat adhuc sacrosancta Domini nostri vestigia venerabundo
animo incensoque deosculari amore.
Opportunum ducimus, dilecte fili, haec omnia a vobis digne commemorari, sive
ut debitae Omnipotenti Deo grates persolvantur, sive ut acres admoveat imitandi
stimulos avita rerum gestarum gloria publice revocata. Exemplis maiorum
vestrorum excitati, qui quidem interdum pro nobilissima hac causa vitam ipsam
cum sanguine profuderunt, sodales tui secum perpendant quam grande sit huiusmodi
opus, et quanta rei christianae emolumenta sint exinde optimo iure speranda.
Aliud autem est quod omnino praestat hac data occasione in sua luce ponere.
Siquidem, dum Ordinis tui promerita recensemus, grata simul animo obversatur
Nostro fidelium ex orbe universo pietas, qui Sacrorum Locorum causam iuvare
omnibus viribus conati sunt et conantur. Vehementer cupimus, dilecte fili, ut
pia eiusmodi liberalitatis studia, nedum remittant, alacrius usque foveantur et
promoveantur. Quamobrem adsiduas Decessorum Nostrorum de hac re sollicitudines
iterantes, hanc opportunitatem libenter arripimus, ut normas confirmemus a
Summis Pontificibus fel. rec. Leone XIII ac Benedicto XV datas, quibus
decernitur, ut cc in cuiuscumque dioecesis parochiali ecclesia, una saltem
singulis annis vice, nempe feria sexta maioris hebdomadae, vel alio ad
uniuscuiusque Ordinarii lubitum similiter tantum quotannis eligendo die,
fidelium cantati Sanctorum Locorum necessitates proponantur » (2).
Id autem eo instantius facimus, quod ob temporum adiuncta ingravescentes in
dies necessitates, ut omnes norunt, effusiores caritatis spiritus omnino
requirunt. Absit, ut quae plurima sunt in illis regionibus instituta et incepta
rei catholicae provehendae, eadem, defervescente christiani populi largitate,
minus valeant praestare operam suam, quae anteactis temporibus tam bene de
Ecclesia merita est.
Interea Omnipotentem Deum enixe rogamus, ut vobis propitius adsit, idque det
benignus, ut per vos Sacrorum Locorum causa feliciora in dies incrementa
suscipiat. Quod quidem fiagrantibus praestolamur votis, ut grati animi
testimonium regioni illi exhibeatur, quae Incarnati Verbi patria fuit, et ex qua
profecta Evangelii praedicatio, toto terrarum orbe personuit. Votorum autem sit
auspex Apostolica Benedictio, quam tibi, dilecte fili, universaeque religiosae
familiae tuae uberrimam in Domino impertimus.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die XVII mensis Aprilis, in festo
Resurrectionis D. N. I. C., anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LII (1960), n. 6, pp. 388-390.
(1) S. Hieronymus, Ep. 46.
(2) A. A. S. vol. X, 1918, p. 439.