ALACRE PIETATIS*
Venerabilis Frater,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Alacre pietatis studium, quo civitas ista in honorem S. Ubaldi caelestis
Patroni sui sollemnia sacra peragere solet, hoc volvente anno eventus adauget
sane memorandus: octavum scilicet expletum saeculum, ex quo sanctus hic vir
meritis probeque actis onustus ad superas sedes evolavit.
Per officiosas litteras Nobis nuntiasti, ex faustitate huius eventus mirabili
amore exarsisse christifidelium tuorum animos, quibus optima quidem huiusmodi
occasio visa est, ut suam in tutelarem Praestitem voluntatem et observantiam
multiplici significatione testarentur. Nos autem, quibus tam gravibus Ecclesiae
temporibus nihil antiquius et suavius est, quam ut religionis ardor magis
magisque in populo excitetur, periucundo laetitiae sensu affecti sumus, cum haec
novimus; quae quidem, Deo opitulante, putamus fore non modo urbi vestrae decora,
sed utilia etiam et salutaria quam maxime.
Et sane, S. Ubaldi nomen in memoriam revocat excelsae sanctitudinis
splendorem, quo mirum in modum amoena terra ista refulsėt; uberem revocat
supernorum beneficiorum fontem per saeculorum decursum apud vos apertum; ac
potissimum revocat, qua incensa cantate praeclarus hic Caeles populum adamaverit
suum, cui quidem, omnibus omnia factus, pastor ac pater incomparabilis exstitit,
vitiorum acerrimus extirpator, libertatis vindex, pacis fraternaeque concordiae
conciliator studiosissimus.
Neque indefatigata eius opera ad christianos mores efficaciter renovaudos
tantummodo contulit, sed in ipsius etiam civitatis bonum salubriter infiuxit,
quam, ut probe nostis, olim a praesenti excidii periculo liberavit. Quare mirum
non est, si arctissimo suavissimoque amoris vinculo S. Ubaldus sibi Eugubinum
populum in perpetuum obstrinxit; quod quidem vos ipsi post tot saeculorum
intervallum luculenter adhuc ostenditis, in trepidis rebus validissimo eius
patrocinio haud frustra confidere assueti. Ac non modo aequalium suorum, sed
etiam quasi posteritatis vocem rettulisse videtur Theobaldus Episcopus, qui de
S. Ubaldo, proximo decessore suo, haec scribere non dubitavit: a Cathedram
Episcopalem regendam feliciter per saecula suscepit ŧ (1).
Est igitur, Venerabilis Frater, cur saeculares honores opportune S. Ubaldo
tribuendos libenti sane animo dilaudemus et commendemus. Priscae memores gloriae
ac praeclaris huius Caelitis exemplis permoti, Eugubini christifideles novo nisu
religionis praecepta in publicos privatosque mores referre contendant. Sanctum
sit ipsis, qui mortales sancti Ubaldi exuvias tam impense colunt et venerantur,
non minore pietatis studio eius sanctimoniae supernum afflatum ac monitoriam
vocem diligenter tueri. Ita quidem ut quam ipse tam feliciter olim apud vos
excitavit christianae vitae renovationem, eadem in dioecesis istius finibus
reflorescat quam maxime. Id enim est quod a vobis Patronus vester cupit ac
postulat, et quod Nos quasi optatissimum salutaremque harum celebrationum
fructum una vobiscum a Deo Optimo Maximo supplicibus precibus imploramus.
Quae ut auspicato contingant, Apostolicam Benedictionem, Nostrae
benevolentiae testem, tibi, Venerabilis Frater, itemque clero populoque tuis
curis demandatis, peramanter impertimus.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die V mensis Maii, anno MCMLX,
Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LII (1960), n. 6, pp. 387-388.
(1) Vita Sancti Ubaldi, cap. VIII.