MOX QUINQUAGESIMA*
Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
Mox quinquagesima anniversaria memoria tibi, Dilecte Fili Noster,
illucescet, ex quo, iuvenili florens aetate, sacerdotium suscepisti, atque
exspectata et iusta tibi causa erit, cur sueto effusiores Deo agas gratias, quod
vitae semitam adhuc a te emensam — longum mortalibus aevum — supernorum
beneficiorum copia exornavit.
In gratulationum minumque concentu, quo, hoc felicitatis! eventu, multi bene
precabuntur, vox Nostra tibi gregique curae tuae commisso pii gaudii quasi
sertum imponit, existimationis et studii Nostri aperta erga te index et nuntia.
Novimus te multiplici sedulitate et labore exercuisse ingenii et voluntatis
aciem, atque, erga Ecclesiam flagranti amore motum, eius maiori bono et decori
consuluisse. Cumprimis id tibi laudi cedit quod in Pontificiis Athenaeis
Lateranensi et a Propaganda Fide diu Sacras Litteras tradidisti atque, cum a
secretis esses Sacri Consilii Seminariis studiorumque Universitatibus
praepositi, de apta iuventutis in spem Ecclesiae succrescentis institutione
deque ecclesiasticis scholis celsi ordinis temperandis egregie meritus es.
Panormitanae autem archidioecesi moderandae praefectus et paulo post in
Purpuratorum Patrum collegium ascitus, devovendi te studio et adsidua navitate
praegravi pastorali munere functus es et nunc quoque perfungeris. Praesertim
alacritatem et diligentiam in re sacra fovenda palam testantur duo abs te
exaedificata Seminaria, ecclesiasticum Institutum a S. Arsiensi Curione
nuncupatum, multae aedes sacrae a solo excitatae, tempio principi adauctus
decor, inopibus et miseris allevandis multiplici opere providae sollicitudines
allatae. Singulari memoria hoc etiam dignum est, quod Siculo plenario Concilio
praefuisti, Marialem Conventum et Dioecesanam Synodum uberi fructu celebrasti.
Dei adiutorio fretus, fac ut tam nobilis religionis fiamma, nedum
interquiescat, glia utilia incepta et profutura animet consilia. Perge te
divinis rebus vigili studio dare, perge Sacras Litteras penitus amanterque
colere. Nos huius rei causa caelestia tibi precamur solacia et auxilia, itemque
valde cupimus, ut, corporis et animi viribus firmus, humili amore antiquis nova
addas promerita.
Ut autem quinquagesimus suscepti sacerdotii tui anniversarius dies salutarior
contingat, id tibi facultatis facimus, ut, postquam sollemni situ sacris
operatus fueris, Nostro nomine Nostraque auctoritate adstantibus
christifidelibus benedicas, proposita plenaria Indulgentia, quam ut sibi
acquirant, sueta Ecclesiae iis servanda erunt praescripta. Tibi denique, Dilecte
Fili Noster, sollertique Antistiti Auxiliari tuo, gregique universo, cui sacer
pastor consulis, Apostolicam Benedictionem, praecipuae caritatis Nostrae pignus,
peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIII mensis Iunii anno MCMLX,
Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LII (1960), n. 9, pp. 561-562.