SI RELIGIOSAE*
Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
Si religiosae piaeque mentis officio semper sacri Psaltae illa vox
congruit: Benedicam Domino omni tempore, semper laus eius in ore meo (1), cum
nulla dies, nullaque hora beneficiis vacent caelestibus, tamen, statis
celebribus ex more temporibus, effusior et publica Deo gratiarum actio
exsolvenda est, cum retro verso animi obtutu, emensa vitae semita supernae
misericordiae multiplici largitate manifestius apparet conspersa.
Hoc te quoque addecet, Dilecte Fili Noster, qui quinque a suscepta episcopali
dignitate mox celebraturus es lustra.
A qua fausta recolenda memoria Nos alieni esse non patimur, quin etiam,
paternae moti benevolentiae studio, quo te complectimur, felicia cuncta tibi
percupimus, non sine gratulationibus, quae bonae in te existimationis indices
sunt et nuntiae. Nam Fargensis Ecclesiae Episcopus creatus, in pastorali tuo
munere exercendo illustria amoris fideique testimonia dedisti. Praeter alia in
te caritatem opificum et tenuiorum studiosam valde amamus. Cum socialis rei
disciplinis alte imbutus sis, bonus, vigil, providus pastor praesertim rei
sociali doctrina collustrandae et operibus provehendae omni contentione vacasti.
In episcopalibus Consiliis, eadem super re exquisita semper tua sententia
fuit, atque diu cum moderabaris illam quae Anglico sermone « National Catholic
Rural Conference » nuncupatur, sapientia, sedu litate, navitate praeclara tibi
merita comparasti. Latior deinde porro patuit sollicitudo tua erga inopes et
calamitatibus adflictos, cum postremo bello ex universis gentibus confecto,
Apostolicus Visitator in Germania ac postea illic Apostolicus Nuntius fuisti:
praegravis partes officii magna prudentia, sollertia pari persolvens, huic Petri
Sedi exspectationi cumulate respondisti. Has tuas eximias animi laudes tuosque
labores ut aliquo adspectabili praemio afficeremus, te Sacra Romana Purpura
decoravimus. At nunc in Romana Curia consiliorum lumine et operae actione Nos in
universali explendo ministerio adiuvans, animi Nostri magis magisque demereris
gratiam, quam etiam hasce per Litteras feliciter ominando tibi proferre
gaudemus.
Longam igitur tibi terrestris lucis usuram admota Deo prece posci mus, ut
ipse animo et corpore validus, in Catholicae Ecclesiae emolu mentum et decus
multa sapienter cogites, cogitata actuose perficias, et solaciis aftluas.
Nihil denique Nobis reliquum est nisi ut tibi, Dilecte Fili Noster,
Apostolicam Benedictionem, supernorum auxiliorum pignus, impertiamus, quam et ad
universos sacro anniversario tuo interfuturos pertinere libenter volumus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV Iunii anno MCMLX Pontificatus
Nostri secundo.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LII (1960), n. 11, pp. 761-762.
(1) Ps. 33, 1.