ALTA STIRPE*
Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
Alta stirpe inhaerens animis adhuc superest memoria Eucharistici ex
universa Peruviensi Natione Conventus, qui magna fidelium frequentia uberique
pietatis fructu Limae anno MCMLIV habitus est, atque nunc altera eiusdem generis
et momenti Congressio, cui sedes dilecta est urbs Piura, aemula certatione
paratur.
Cum probe noverimus, quo religionis studio, qua prudentia et operae sollertia
in has religiosas instaurandas celebritates ii quorum res interest incumbant,
securam in spem adducimur fore, ut communi exspectationi eventus atque exitus
rerum respondeat. Quo autem hae magnificentiores contingant, libenter
concedentes precibus Venerabilis Fratris Caroli Alberti Aree Masías, Piurensis
Episcopi, qui a Nobis id poposcit, ut aliquem e Purpuratorum Patrum Collegio
illuc destinaremus, te, Dilecte Fili Noster, Legatum renuntiamus et eligimus
qui, personam Nostram gerens, illi Eucharistico Conventui praesideas, atque
paterno studio flagrantia omina et vota afferas, quibus ei spirituales opes et
dona caelestia invocamus.
Id etiam valde cupimus, ut tu, Noster factus interpres, multitudinem
fidelium, qui eo una simul convenient, cohorteris, ut augustum altaris
Sacramentum impensiore usque obsequio colant, frequentius sumant, atque inde
novos impulsus viresque capiant: ita sane, sobrie, iuste, pie viventes
christiani nominis professionem sanctitate morum, unitatis concordia, aeternarum
rerum desiderio magis magisque decorabunt, atque eorum spectata virtus iustis
gaudia et adversariis reverentiam indet. Si haud paucis nominibus christianus
populus praestat, eidem haec est causa excellentiae et dignitatis praecipua,
quod is familia Dei est: hoc nihil profecto amabilius, augustius et optabilius.
Quod quidem manifestissime apparet, cum pueri et senes, pauperes et divites,
cuiuslibet aetatis coetusque fideles festis diebus sicut novellae olivarum in
circuitu mensae Domini (1) sacras aedes laeto agmine stipant : una simul Deo
hostiam laudis offerunt, sacris mysteriis intersunt, angelico Pane vescuntur.
Atqui Ss. Eucharistia tantae unitatis est signum, suavis fraternae caritatis est
vinculum huius communionis, qua tellus caelis consociatur, firmum est
fundamentum. Propterea autem quod sacerdotes Ss. Eúcharistiae veri ministri
sunt, si eorum numerus animorum curae necessitatibus fit impar vel tenuior,
praeter alia detrimenta, quae communi bono afferuntur, familiae Dei rationes
noxie labant et misere deficiunt.
Novimus, Dilecte Fili Noster, quantum huiusmodi negotium tibi cordi sit atque
quomodo — ut alii quoque sollertes Foederatarum Americae Civitatum Antistites —
operam naves, ut exiguitati sacerdotum in latissimis regionibus Americae
Australis, ubi quam plurimae nunc a catholicae fidei et vitae hostibus insidiae
struuntur, provide succurras, atque adeo fraterno animo neque parvo cum merito
illarum regionum Episcoporum anxiae sollicitudines participantur.
Scito magnae congruens esse exspectationi desiderii Nostri, si inter sacra
sollemnia, quibus praeeris, sueta tibi diligentia eniteris, ut ad virorum e
sacro ordine augendas numero et virtute cohortes, quemadmodum res tanti momenti
fiagitat, maiore contentione et melioribus praesidiis omnium evigilent studia.
Sancti Spiritus lumen et robur invocantes, ut Eucharistico ex universa
Peruviensi Natione Conventui opimi et diu durabiles pietatis et pacis fructus
egignantur, ut in operibus fidei fortitudo exsistat, ac praecipue ut sacerdotum
ordo incrementa suscipiat, tibi, Dilecte Fili Noster, sollerti Piurensi
Episcopo, Antistitibus, magistratibus, sacerdotibus et christifidelibus, in
Eucharistici Sacramenti laudem et gloriam festos illos coetus frequentaturis,
Apostolicam Benedictionem, superni auxilii pignus et ad salutaria incepta
incitamentum, peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Iunii, anno MCMLX,
Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LII (1960), n. 11, pp. 811-812.
(1) Cfr. Ps. 127, 3.