IOANNES PP. XXIII
EPISTULA AD GUSTAVUM TIT.
S. HIERONYMI ILLYRICORUM
S. R. E. PRESB. CARDINALEM TESTA,
QUEM LEGATUM MITTIT AD EUCHARISTICUM
EX UNIVERSIS GENTIBUS
CONVENTUM MONACHII CELEBRANDUM
MONACHIUM*
Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Monachium, Bavariae caput, Germaniae urbs fiorentissima, ingeniis, fastis,
artibus conspicua, atque erga adorandum altaris Sacramentum pietate nobilissima,
proximo mense Augusto, Eucharistici ex universis gentibus Conventus sedes erit,
quem et insignem et perpetuo memorandum futurum esse facile confidimus.
Ut autem Eucharistico Conventui Monachii habendo non solum flagrantibus
votis, sed etiam, ut rei gravitas poscit, per Purpuratum Patrem, qui Nostram
gerat personam, praesentes adsimus, te, Dilecte Fili Noster, Legatum deligimus
et renuntiamus, qui Nostro nomine piis celebritatibus et coetibus eius
praesideas. Cum vero probe noverimus eximias dotes, quibus animus tuus
exornatur, minime dubitamus, quin hac legatione, quam tibi demandamus, cum lande
et decore fungaris, atque inde ad fovendum Eucharisticum cultum et ad religionis
utilitates provehendas occasionem nanciscaris praeclaram.
Cuius rei causa veluti os Nostrum factus, Dilecte Fili Noster, sollertem
operam dabis, ut mentis cogitationes, vota et omina Nostra Congressioni illi
adfuturis proferas atque declares. Celsissimi Sacramenti, quo Christus Iesus sub
speciebus panis et vini est praesens, sacerdotum ministerio Hostiam puram et
rationabilem aeterno Patri se offert, ac vitale simul nobis alimonium se
praebet, hoc proprium et praecipuum est, ut unitatis sit signum et artifex: «
Salvator noster in Ecclesia tamquam symbolum reliquit eius unitatis et
caritatis, qua christianos omnes inter se coniunctos et copulatos esse voluit »
(Conc. Trid., Sess. XIII). Quam unitatem eiusdem sacrosancti mysterii ipsa
materia prae se fert. Ut scilicet ex multis granis unus confectus est panis et
ex racemorum disperso numero unum exstitit vinum, ita fideles sumendo Christum,
unum Christi corpus, unam Ecclesiam perficiunt.
Etenim Spiritus Sanctus, qui in sinu Virginis Mariae corpus Christi formava,
ipse Christi capitis mystica membra fingit et conectit, sanat
et firmai. Quapropter eius virtute oportet perfecte et piene Ecclesiae filios
mundari, cum divinis mysteriis intersunt et Angelorum Pane vescuntur, ut sese in
Christum convertant. Accedant pulchri ad Pulchrum ; propinquantes ad lumen,
fulgescant; et ut contingant tam cella, sua post se noxia et misera salutari
contemptu relinquant: recedant vetera, nova sint omnia, corda, voces et opera.'
Spiritus Sanctus enim tanti operatione mysterii Ecclesiae fit vita, quae
nescit senium, ver gignit quod expers est hiemis, inter dura et adversa non
defuturam certamque efficit disponitque victoriam.
Dilectissimus Nobis Cardinalis Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis,
Eucharisticae Congressioni, quam tam pio studio et studiosa pietate ibi parat,
id quidem defert, ut ea velati liturgica statio sit, quae Romae quadragesimali
tempore rite haberi solet, statio scilicet non Urbis, sed orbis, ubi pro
militanti Ecclesia universa et saeculi necessitatibus, fortium agmine instructo,
ardenti cum certatione preces fundantur. Placet admodum Nobis hoc piae mentis
consilium; atque e vestigio declarare properamus, quali assequendarum rerum
proposito cupiamus tot supplicum voces ad caelum attolli. Iisdem nempe hoc
continetur causis, ob quas Oecumenicum Concilium celebrandum esse statuimus.
Orandus illic scilicet Deus et coniungendae sunt uno nisu vires, ut
materialismus qui audit, quo degenerant hominum mores, demum summis, quae
spiritualia efferunt, rationibus cedat atque facessat. Ac potissimum
supplicandum est, ut Christi religio universos per terrarum orbis fines, amotis
repagulis, propagari possit, ut ad christianae legis principia socialis rei
instituta et actio vitae conformentur, ut denique religionis praeceptis et
affiatu casta ineantur et regantur conubia.
Pro certo habentes hortationes Nostras libenter susceptum iri, urbi Monachio,
quae Christo Regi, eucharistico velamine abscondito, memorandum instruit
triumphum, praesentem Dei tutelam et iuge praesidium invocamus, ut sincerae et
orthodoxae fidei in exemplum retinentissima custos, puriore usque christianae
humanitatis iubare fioreat et in primoribus Germanorum civitatibus ut multigeno
splendore gemma rutilans eluceat; ac tibi, Dilecte Fili Noster, legationi tuae
felicem exitum et eventum exoptantes, Apostolicam Benedictionem impertimus; hanc
vero et ad sollertissimum Monacensem et Frisingensem Cardinalem Archiepiscopum,
ad ceteros Cardinales, ad Archiepiscopos et Episcopos, ad Magistratus, ad
sacerdotes et fideles, Eucharistico Conventui ex universis gentibus Monachii
interfuturos, pertinere ultro volumus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Iunii, anno MCMLX,
Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LII (1960), n. 11, pp. 763-765.
|