GRATULATIONIS*
Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
Gratulationis et laudis verba tibi ex animo proferre cupientes, ob
praeclarum sedulitatis testimonium, quod in XXXVII Eucharistico ex omnibus
Nationibus Conventu instruendo, eodemque in Urbem Monachium, tuae pastoralis
dignitatis sedem, magnificentissima liberalitate excipiendo, edidisti, hasce
litteras ad te mittimus, postquam anteactorum dierum labores peregrinorumque
frequentia iam remiserunt.
Laetitiam Nostram tibi, ac tuis operae sociis, cunctisque istius
archidioecesis sacerdotibus et Christi fidelibus significare properamus : non
modo ob faustum eiusdem Congressionis successum, ad quem parandum in primis
communia studia atque consilia incubuerunt vestra, sed potissimum ob insigne
caritatis concordiaeque exemplum, quo avitam fidem publice ostendere
certavistis.
lit probe noscis, Eucharistici Conventus ritibus, etsi corpore absentes,
praesentissimi tamen animo interfuimus. Cotidie enim preces Nostras ad Christum
Iesum pro felici eius eventu flagrantissime fudimus; persaepe, ac quotquot ad
Nos fidelium turbae adventarunt, eorum animos ad Monacensia sollemnia ereximus;
quae nuntia ad Nos singulis Conventus diebus pervenerunt, ac praesertim quae tu
diligentissime perferenda curasti, ea attente simul audivimus simul perlegimus,
ac res istic actas e Legato Nostro Gustavo Cardinali Testa haud ita pridem
studiose percontati sumus. At praesertim — omnium recordationum piane suavissima! — summa cum animi commotione a. d. VII Id. Aug. per televisificum instrumentum
« ab initio ad finem », ut iam alias scripsimus, caeremonias aspectavimus, quae
postremo Conventus die istic habitae sunt: atque in mente Nostra penitus defixa
manebit religiosae multitudinis pietas ac reverenda, quae orationi Nostrae
pronas praebuit aures, ac postea Sacro pontificali ritu facto interfuit, ad
Eucharisticum panem sumendum diu accedere non intermisit, suosque cantus unanima
voce fudit.
Haec omnia ut prospere cederent, sollicita diligentia tua sapienter providit. De qua re
tibi — simulque omnibus, qui consilio et navitate tibi auxiliatricem navarunt
operam — maximas agimus gratias, teque rogamus ut civili quoque auctoritati
animi Nostri sensus, oblectamenti plenos, Noster factus interpres, expromas
atque ostendas.
Nos laetam concipimus spem, ut ex ista populorum congressione, quae quasi
orbis Statio in tua urbe facta est, optatissima proficiscantur mutuae caritatis
coniunctionisque emolumenta, cunctisque gentibus, pretiosissimo Dei Sanguine
redemptis, serena diuturnaque illuceat pax, pro quarum vita ipse Christus suave
ac salutiferum se praebet alimentum.
Ac praeterea vota facimus, ut pietatis religionisque fructus, quos
archidioecesis tua, omnium sane prima, ex Eucharistico percepit Conventu, et
integri in posterum perseverent et abundantiores Dei gratia cotidie fiant.
Quae paterna omina peramanter Apostolica Benedictione confirmamus, quam tibi,
simulque Episcopo Auxiliari tuo, vestrorum laborum sociis sive ex utroque clero
sive e laicorum ordine, universaeque pariter archidioecesi tuae ultro
impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXI mensis Augusti, anno MCMLX,
Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LII (1960), n. 12, pp. 813-814.