LIBENTER MOX*
Venerabilis Frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
Libenter mox fnturum esse percepimus, ut in urbe Bono Aėre ex utriusque
Americae nationibus Marialis ageretur Conventus.
Cum autem hae celebrationes ibidem incenso fidei studio ac. summa: diligentia
parentur, in spem haud fallacem venitur auspicato fore, ut inde piorum fructuum
copiosa maturescat ubertas.
Tantae Congressioni ut congruens adderetur decus, a Dilecto Filio Nostro
Cardinali Antonio Caggiano, sollertissimo Archiepiscopo Bonaėrensi, id a Nobis
postulatum est, ut e Purpuratorum Patrum Collegio aliquem mitteremus, qui
Personam Nostram ibi gereret. His libenter concedentes optatis, te, Venerabilis
Frater Noster, Legatum Nostrum deligimus et renuntiamus, qui Bonaérensi Mariali
Conventui praesideas; nec dubitamus, cum tuas animi dotes noverimus, quin
commisso tibi munere apte et perhonorifice fungaris. Sententiarum, quas animo
concipimus, nuntius et interpres illic esto, atque eloquenti sapientia fae, ut
spem, hortationes et vota Nostra proferas.
Praegravia sane et summi momenti sunt argumenta precibus, meditatione,
actione vitae exsolvenda iis, qui in urbe Argentinae Nationis capite exspectatum
Conventum agent, ut religionis et publicae salutis nocumentis valide obsistatur.
Hisce in dignis laude suscipiendis consiliis, haud dubie adiutrix erit
salutaris opifera Servatoris Mater, quae perpetuo salutabitur incontaminatae
cuiuslibet victoriae sequestra, fiduciae nostrae ratio tutissima. Qui autem pia
Deiparae Virginis tutela confidunt, et cum ipsa volunt claros referre triumphos,
probe necesse est, ipsius decorentur virtutibus et maternis dotibus utpote filii
sincerae indolis emineant. Nam ita hortatur illa suos, ut currant in odorem
unguentorum suorum (cfr. Cant. I, 3): Ego mater pu.dehrae dileetionis et,
timoris et a,gni.t,ioni.s et sanetae spei ... In me omnis spes vitae et
virtu,tis (Eccli. XXIV, 24-25). Pax, qua tra nquillitas ordinis continetur,
civitatum summa probe existimatur felicitas, ad quam parandam omnes pro virili
parte suam coniungere operam debent; atque inde sanctissima religio dum eam
fovet et provehit, emolumentum excipit praecipuum. Nonne pax ab angelico
concentu in divini Redemptoris ortu super bethlehemico specu resonuit? Nonne
Christus Iesus abiturus a terris pacem, Evangelii vexillum, discipulis suis
reliquit? Quam dulcis, exoptanda, beata est christiana, pax!
At vero christianae humanitatis cultu digna pax, secundum Sacrarum Litterarum
documenta, cum veritate, cum iustitia, cum caritate indissoluto nexu
coniungitur; eaque, ut stet, vigeat, fioreat, praecipue poscit in Deum pietatem
et in supernam voluntatem timoris plenam diligentiam, christianae legis
exsecutionem, morum integritatem, caritatis operum profectum, socialem
iustitiam, salubria praecepta, inter operarum conductores et opifices aequas
rationes, disciplinarum et artium omnium progressiones: et ad eam tuendam et
fovendam Ecclesiae filii utpote sal terrae (Matth. 5, 13) navitatem
nisusgne suos conferre tenentur.
Praeter alia ob id ad christianae socialis doctrinae principia exsolvenda est
socialis quaestio, quae magnopere nec immerito, praesertim in America Australi,
rei publicae studiosos sollicitos tenet, principia, inquimus, quae dum aequo
iure bona ordinant terrestria, celsioris naturae bona, ad animos, ad virtutes,
ad aeternam vitam attinentia, non neglegunt, immo diligentius proponunt et
extollunt.
Quod si ita fiet, Immaculata Virgo Maria, potentia qua pollet, deprecatione,
qua caelestia dona impetrat, radiante vultu, quo cuncta serenat, erit praesidium
invictissimum, murus inexpugnabilis.
Haec loquere et hortare, in Mariali amplissimo Conventu, cui ipse praeeris,
amoris piena afferens vota, precibus Deo admotis confirmata, quibus festis
istiusmodi celebrationibus et coetibus exitus salutaribus fructibus opimos
percupimus.
Haec denique ominati, tibi, Venerabilis Frater Noster, sacrorum Antistitibus,
perhonorabilibus Rei publicae magistratibus, clero, christifidelibus illic
interfuturis Apostolicam Benedictionem, ad magnitudinem propositorum ineundas
actionis vitae incitamentum, amanti volentique animo impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXI mensis Octobris, anno MDCCCCLX,
Pontificatus Nostri secondo.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LII (1960), n. 14, pp. 948-949.