IOANNES PP. XXIII
EPISTULA AD IACOBUM
TIT. SS. BONIFATII ET ALEXII
S. R. E. PRESB. CARD. DE BARROS CĀMARA,
ARCHIEPISCOPUM S. SEBASTIANI
FLUMINIS IANUARII,
QUINQUE LUSTRA A SUSCEPTA EPISCOPALI
DIGNITATE IMPLENTEM
HAUD MINUS*
Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
Haud minus
paterni animi votis quam Apostolici ministerii Nostri partibus congruens esse
putamus sacrorum Antistitibus a Nobis aperta caritatis testimonia mittenda esse,
cum in eorum vitae decursu dies illucescunt recensita anniversaria memoria
apprime sollemnes.
Modo percepimus te, Dilecte Fili Noster, proxime postridie kalendas
Februarias quinque conditurum esse lustra, postquam episcopali dignitate auctus
es, atque, cum addeceat in universi gregis laetitiam recidere candida gaudia
pastoris, sacerdotes et christifideles archidioecesis S. Sebastiani Fluminis
Ianuarii communionem tui gaudii inituros itemque Deo, qui te per longum adhuc
emensum iter tibi munificus et propitius affuit, cum religioso mentis obsequio
gratiarum actiones et laudes persoluturos esse.
Quod ad Nos attinet, commemorationi istiusmodi libenter quasi sertum quoddam
imponimus, dum egregiae Nostrae voluntatis nuntia tibi omina haud sine
gratulatione proferimus. Praeclara enim providi animorum ductoris indicia
dedisti sive cum primum Mossorensem dioecesim et deinde Belemensem de Parā
archidioecesim administrasti. Iam plus septemdecim annos in ista tui honoris
sede pastorali muneri sedulo vacas.
Merita meritis addens, Ordinarii quoque officio fungeris pro catholicis
Orientalis ritus in Brasilia degentibus; Vicarius Castrensis spiritualibus
necessitatibus patrii exercitus consulis atque, Episcopali Brasiliae Coetui
praesidens, ibidem consiliorum sapientia Antistites collegas adiuvas.
Sollertiores tuae advigilarunt curae, ut Ecclesiae tuae visitationes
perageres, ut populum tibi creditum sacris missionibus doctrina et praeceptis
christianae disciplinae erudires, ut sacrorum alumnos et religiosas sodales
celsioris virtutis forma cultuque perficeres.
In ecclesiasticis autem annalibus archidioecesis istius, cui praees, perpetuo memorandus
inscriptus est Eucharisticus ex omnibus gentibus anno MCMLV celebratus Conventus,
quem ad parandum summa diligentia incubuisti: dulcis adhuc animis eorum, qui
illic interfuerunt, eius recordatio inest et ad Eucharistica mysteria colenda,
frequentanda, extollenda durabile incitamentum indit.
Suscepti pastoralis officii quinto et vicesimo occursante natali, statuisti,
ut paroecialibus scholis sustentandis aut condendis collaticia stips
corrogaretur. Laudamus inceptum eique exitus cupimus opimos, cum de re summi
momenti agatur; quodsi enim tenellae aetati prospiciatur, ut pie et probe
succrescat, melioris aevi solidissima fundamenta collocantur.
Quo autem salutarior episcopatus tui huiusmodi anniversaria memoria contingat,
id tibi facultatis facimus, ut, quo volueris die, adstantibus christifidelibus
nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenaria Indulgentia proposita.
Nihil denique Nobis restat nisi ut tibi, Dilecte Fili Noster, Antistitibus
Auxiliaribus tuis cunctoque gregi moderationi tuae commisso Apostolicam
Benedictionem libenti volentique animo impertiamus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IX mensis Ianuarii, anno MCMLXI,
Pontificatus Nostri tertio.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 2, pp. 101-102.
|