ADMODUM GAVISI*
Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
Admodum gavisi
sumus, cum Nobis nuntiatum est mox fore ut tu, Dilecte Fili Noster,
quinquagesimum annum a sacerdotio suscepto recolas, una simul cum clero et
christifidelibus Lisbonensis Patriarchatus, qui cum tam fausta occurrat
praeteriti tui eventus memoria, apertius erga te amoris plena prodent obsequia.
Quoniam pulchre novimus animum tuum cum Nostri cupidum, tum Sedi Apostolicae
deditissimum, mentis Nostrae obsecundantes affectui, hasce tibi Litteras
mittimus, ut gratulationibus et votis tam decorum diem honoremus atque tuam
gregisque tui adaugeamus laetitiam.
Adhuc emensum a sacerdotii tui limine hactenus tempus inceptis et meritis
floruit. Praesertim vero in Lisbonensi Patriarchatu administrando, fidei
studio, consiliorum prudentia, operae sollertia, bonam nactus es famam
vigilantis pastoris, qui ad ovium sibi commissarum bonum sollicitudines suas
adsiduas convertit et eius emolumenti impetrationem suum ducit inter gravia et
austera suave sincerumque solacium.
In tua eximia laude hoc ponitur, quod praeter alla divini cultus
necessitatibus et splendori consuluisti, quod de sacris Seminariis diligentiae
plenas curas egisti, ut iis aptae et spatiosae aedes paterent et — cuius quidem
rei maxime interest — iuvenes in spem Ecclesiae sucerescentes ibidem in
ecclesiasticis disciplinis colendis pleniorem et perfectiorem institutionem
acciperent; quod denique ad Actionem Catholicam in Lusitania condendam et
hortatu tuo fovendam te provide dedisti salutari cum fructu, quem magis magisque
et crescere et ampliasi optamus.
Nec tacere possumus duas inceptiones, quae ad recolendum haud parum iucundae
sunt: a te in ista urbe capite monumentum Christo Regi dicatum et caerimonias
sanctissimas, quibus per te Lusitana Natio Immaculato Deiparae Virginis Cordi
consecrata est.
In praesentiarum, cuncta felicia cupientes, tibi ab omnium bonorum Largitore
lumen, praesidium, integrarum virium firmitatem suppliciter poscimus, ut, sueta
diligentia pastòrali muneri vacans, laeta novalia ad Dei gloriam animorumque
salutem comparandam seras et ex iis, quae diuturno labore sevisti, uberiorem
messem colligas: nam sancte meditari, strenue agere, fortiter poti, bene est
vivere; et ab opera recedere, a Spiritu Dei excitata, tarditatis vescia
generosa caritas vetat.
Quo autem salubrior quinquagesimus sacerdotii natalis contingat, id tibi
facultatis facimus, ut, quo volueris die, adstantibus christifidelibus nomine
Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenaria Indulgentia proposita.
Nihil denique Nobis restat nisi ut tibi, Dilecte Fili Noster, sollertibus
Antistitibus Auxiliaribus tuis, cunctoque gregi moderationi tuae commisso
Apostolicam Benedictionem libenti volentique animo impertiamus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Martii, anno MCMLXI,
Pontificatus Nostri tertio.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 4, pp. 220-221.