ADMODUM GRATUM*
Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
Admodum gratum habuimus nuntium sub exitum huius anni in urbe Dallas (Texas)
celebratum iri catechesi provehendae ex utraque America Conventum. Cuius
momentum et pondus ex veritate aestimatur, ubi animadvertitur ad huiusmodi
coetus sacrorum Antistites Foederatarum Americae Civitatum, Canadiae et Americae
Latinae vocatos esse, atque argumenta ibidem pertractanda, natura ac genere suo,
ad religiosam vitam multarum gentium duarum eontinentium terrarum spectare, ut
haec aptis consiliis peritisque viis divinae veritatis lumine magis magisque
collustretur et maiore sanctitate morum resplendeat.
Qui amplissimus Conventus ut, pro ea qua praestabit magnitudine, sollemnior
et honorabilior contingeret, postulatum est a Nobis e Purpuratorum Patrum
Collegio aliquem mitti, qui illic personam Nostram. gereret. His libenter
concedentes votis, te, Dilecte Fili Noster, Legatura Nostrum deligimus et
statuimus, qui Nostro nomine et auctoritate agendo catechesi promovendae
Conventui praesideas; et cum probe noverimus, te scientia rerum, quae illic
disquirentur, pollere ac praeclaris animi dotibus exornari, pro certo habemus
hoc, quod tibi confidimus, munus te digne, graviter, decore atque magno cum
spirituali fructu persoluturum esse.
Sententiae autem Nostrae factus interpres, nonnulla quae animo Nostro
concepimus, diserto ore, ut soles, operam da eis proponere, qui, crebri numero
et perfunctione magistrorum muneris spectandi, in urbem Dallas una simul
convenient.
Insigni honoris titulo se decorari reputent ii, qui christianam doctrinam
aliis tradere officio astricti aut sua voluntate et sponte student, itemque id
persuasissimum habeant se huiusmodi laboribus et curis meritortim opimam segetem
sibi comparare. Commissi sibi muneris partes nullo non tempore cum sedulitate,
cum gaudio, cum fidei calore et vigore meditentur et exsequantur. Haereant intima prece Christo, qui
Christum nuntiant, humili ducti amore, quo non in persuasibilibus humanae
sapientiae verbis, sed Dei Verbi virtute confidant (1). Illud denique secum
considerent S. Augustini praeclarum effatum: Magisteria forinsecus, adiutoria
quaedam sunt et admonitiones ... Cathedram in caelo habet qui corda docet ...
floc ergo vobis dicimus: sive plantemus, sive rigemus loquendo, non sumus
aliquid; sed illo qui incrementum dat Deus, id. est unctio illius quae docet nos
de omnibus (2).
Haec loquere et hortare, paternae vocis Nostrae velut praeco effectus.
Caelestis autem gratiae tibi auxilia invocamus, ut legatio, qua fungeris, bonos
exitus communi cum oblectamento edat. Huius autem causa tibi, Dilecte Fili
Noster, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus eandemque per te ad
universos, qui catechesi provehendae ex utraque America Conventui in urbe Dallas
intererunt, pertinere perlibenter volumus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX mensis Martii, anno MCMLXI,
Pontificatus Nostri tertio.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 15, pp. 809-810.
(1)
Cfr. (2) S. Augustinus, In Epist. Iohannis, cap. 2, Tractatus III. 13.