TUUS QUINQUAGESIMUS*
Venerabilis Frater,
salutem et Apostolicam Benedictionem
Tuus
quinquagesimus sacerdotii natalis postularet sane, ut tibi summa cum laetitia
gratulationes et bene ominantis animi sensum promeremus. At, pro dolor, status
diuturni coacti otii, in quo versaris, maestaeque relegationis, quam iam diu
pateris, a Nobis id poscit, ut te maerentem solemur, te adflictum erigamus.
Consolatoria autem verba, quae te, Venerabilis Frater, addecent, ex Evangelio
sumimus: « Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum
est regnum caelorum ... Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est
in caelis » (1).
Ad te ire vellemus ! Acerbae Nobis aegritudini est, quod una cum filiis tuis
praesentes non possumus anniversariam sacerdotii tui memoriam celebrare, res a
te gestas replicando atque in lumine ponendo sacerdotii tui longum operosumque
decursum, quo elabente, populo tuo virtutis exemplis praeluxisti.
Novimus fidei studium, alacritatem ingenii, navitatis sollertiam, quibus,
caelesti iuvante ope, tam diuturni in sacro ministerio exercendo temporis spatia
piae operae fructu et meritis tibi ditasti. Primum in urbe Praga religionis
doetor fuisti in litterario ludo magistris instituendis; tum in altiorum
disciplinarum magisterio pastoralis theologiae disciplinam tradidisti; postea
Seminarii Maioris moderator effectus, ad iuventutis mentes moresque conformanda
et ad bonam spem Ecclesiae complendam sacerdotum parando cohortes diligentiam
viresque contulisti. Postremo vero flagrante bello, ut officii conscientia
poscebat, ut allevarentur miseriae et animi adversis rebus adflicti christiana
fortitudine munirentur, intrepidus vacasti ; et perpessus es dura.
A proximo Decessore Nostro fel. ree. Pio XII ad Pragensem archiepiscopalem
sedem evectus, quam S. Adalberti inclitum nomen ac magnanima virtus decorant,
nulla intermissa mora, ut lapsa restaurarentur, atque bello illatae ruinae
repararentur, asseruisti te strenue. At te in emolumentum et decus Ecclesiae et
rei civilis multa et laude digna molientem, ii qui anteferre voluerunt iniuriam
iustitiae ab episcopalibus aedibus amoverunt et in reconditum domicilium
relegarunt, ubi, decem iam annos, frustra eupis ad desideratissimi custodiam
gregis redire.
Heu, quae tu sustines, acerba et aspera, consecutio quaedam sunt tot illarum
asperitatum, in quibus tua versatur patria.
In Cecoslovachia, ut, pro dolor, in aliis quoque regionibus, contra Ecclesiam
iniqua rerum condicio perseverat: praeter alia, religiosae congregationes
catholicae ac sodalitates prohibitae; liberae scholae abolitae; catholica
scripta prelo edi vetantur; christianae institutioni omnigena impedimenta
obiciuntur; atheismi propalatio certa ratione et semper novis formis, gliscente
studio, praesertim inter iuvenes, ingravescit; plerique sacrorum Antistites in
sui muneris perfunctione praepediti, aut in vincula coniecti, aut in abdita loca
relegati; aeque dura ecclesiastici viri perpetiuntur, ex quibus multi in
carcerem detrusi aut in exsilium missi, alii vero opificum vitam agere coguntur,
ita ut sacris operari nequeant.
In ista tristissima rerum condicione, in isto quod evolvitur nefasto
consilio, ut ex credentium animis fides eradicetur, vehementer maeremus, quod,
quinquagesimo vertente sacerdotii tui natali, Nobis non licet paternae vocis ad
te sonum mittere, verba, paterni solacii et ominis nuntia, directo tibi
destinare.
Quidquid est, bene gestarum rerum conscientia te erigat: non culpa, sed
virtus te prostravit ; nec mania et fructu arida erunt inoperosa silentia,
quibus celaris, iniuria, quam pateris, inmerita poena, qua mulcaris. In sinu
terrae marcescens frumenti granum edet aristam, auream maturabit messem.
Cum id non detur, ut Nos ipsi te adeamus et una cum filiis tuis afferamus
tibi sertum votorum et laetitiae sanctae, supplici prece invocamus beatissimos
Sanctos Caelites, quos ista pernobilis christiana regio et veneranda Pragensis
archidioecesis pepererunt, S. Ludmillam, S. Venceslaum, S. Adalbertum, S.
Procopium, S. Ioannem Nepomucenum, ut festivo te hilarent occursu atque
gratulabundi circumstent.
Quod ad Nos attinet, benevolenti animo te prosequimur Deumque adsidua prece
oramus, ut qui est « pater misericordiarum, et Deus totius consolationis » (2),
gratiae supernae praesidio te communiat, te recreet, ad tranquillae pacis usuram
te post procellas et certamina servet.
Quorum caelestium munerum auspicem tibi, Venerabilis Frater, atque clero et
christifidelibus Pragensis archidioecesis, necnon universae Cecoslovachiae,
paternae voluntatis testem et ad celsiora assequenda incitamentum, Apostolicam
Benedictionem perlibenter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXX mensis Maii, anno MCMLXI,
Pontificatus Nostri tertio.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 9, pp. 487-489.
(1) Matth., 5, 10, 12.
(2) 2 Cor. 1, 3.