Quinque implenti lustra, ex quo a fel. rec. Decessore Nostro Pio XI
Apostolicae Bibliothecae Praefectus creatus es, tibi, dilecte fili, cupimus
grati et bene ominantis animi Nostri sensum proferre.
Institutum moremque secutus eorum, qui antea in officiosa tibi collere-dita
provincia elaborarunt, Ioannis Mercati et Eugenii Tisserant, Sacro Purpuratorum
Patrum Collegio postea ascitorum, diligentia, usu et experientia rerum,
sollertia spectabilis, tibi non pepercisti, ut evigilanti custodiae, honori et
incremento Bibliothecae istiusmodi prospiceres. Nam in eius moderatione, in eius
amplificatione et ornatu, in novae supellectilis provisu tua versata est cura
et, quod potissimum est, in ubertim prosequendas doctorum voluminum editiones
incubuisti, ut istinc christianae humanitatis cultus lumen longe lateque
erumperet. Nos qui remoto iam tempore Bibliothecam istam frequentare
eonsuevimus, nt historicis indagationibus Nos daremus, atque ideo cum ea
familiariter diu usi sumus, recens cum sedem eius invisimus animum suaviter
moveri sensimus tum ob veterum rerum recordationem, tum ob praeclara, quae istic
ad rem deducta sunt, ad cognitiones pervie et facile hauriendas utilissima.
Ex ipsa egregie impensa sollicitudine tua suave enascitur solacium eique
aptatur puris purum optabile praemium.
Quid dulcius procul a strepente et illecebroso saeculo sapientum tempia
serena habitare, et ex tot disciplinarum et artium amplissimo thesauro
pretiosiorem curo multigenam libare sapientiam?
Quod diu igitur peragis, integra virtute et confirmatis viribus prosequere:
meditatione et lectione adsidua Christi bibliothecam pectus tuum redde (1);
virtutisque cultor, et regulae Sancti Benedicti legiferi Patris tui, quam pio
studio collustrasti, ad celsiora usque validum gressum affer.
Hae imo e pectore ominati tibi, dilecte fili, et universis, qui adiutores tui
in Vaticana Bibliotheca officia persolvunt, Apostolicam Benedictionem
impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Iunii anno MCMLXI.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 9, pp. 489-490.
(1) Cfr. S. Hieronymus, Epist. LT, Migne P. L. XZII, 595.