The Holy See
back up
Search
riga

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD MARTINUM IOANNEM O'CONNOR, ARCHIEPISCOPUM TITULO LAODICENUM IN SYRIA,
PONTIFICII CONSILII REI CINEMATOGRAPHICAE,
RADIOPHONICAE AC TELEVISIFICAE
PRAEPOSITI PRAESIDEM,
QUINTO ET VICESIMO VERTENTE ANNO,
EX QUO PIUS PP. XI LITTERAS ENCYCLICAS
VIGILANTI CURA EDIDIT

NOSTRA PATRIS*

 

Venerabilis Frater,
salutem et Apostolicam Benedictionem

Nostra Patris et Pastoris sollicitudo iam ab inito Summo Pontificatu ad graves eas quaestiones sive sociales, sive morales, sive religiosas, ut oportuit, spectavit, quae catholicis hominibus exsisterent e progressis machinalibus et liberalibus artibus, ad recentissimas rationes vocum imaginumque communicandarum aptatis et fictis (1); hominesque universos, qui vel pro praecipuo munere suo in huiusmodi versarentur rebus, vel in civitate principes agerent, cunetosque generatim ehristifideles officiorum commonefecimus, quae ex processibus huius generis in eos redundarent.

Sed hodie peculiari quodam eventu movemur ad salutaria nonnulla ingeminanda monita de usu machinae illius summopere allieientis, quam cinematographeum vocant. Hisce enim diebus quintus supra vicesimum completur annus, postquam Decessor Noster fel. rec. Pius XI ad Episcopos Foederatarum Americae Septemtrionalis Civitatum Encyclicam eam Epistulam dedit, quae a verbis incipit Vigilanti cura (2), quaeque de re cinematographica est.

Atque primum omnium animo gratissimo prosequimur huius Decessoris Nostri memoriam, qui, cum pro amplitudine mentis suae reperta omnia ab homine praeclare intellegeret, non modo exposuit utilitates, quas inventum hoc afferret, sed diligenter etiam admonuit de periculis, quae ex eo nascerentur, nisi in singularis hominis perfectionem, in totiusque humanae consortionis germanas commoditates verteretur.

Catholicam enim Ecclesiam, utpote quae, licet perenni floreat iuventa, rerum tamen prudentia vetere et excellenti praedita sit, non praeterit profecto quos fructus cinematographicum inventum praebere possit homini, cuius natura animi corporisque relaxationem identidem postulat; et quod cotidianae occupationibus vitae exercetur, et quod novas numquam non appetit notitias suique humanitatis eultus incrementum. Eodem tamen tempore Apostolica haec Sedes animadvertit quae discrimina confici possint sive universae hominum societati, sive singulis hominibus sive potissimum adulescentibus ex taeniolis illis cinematographicis. Nam quandoque id scaenae genus: ut cupidinum ... libidinumque laudes efferunt, ita vitiorum occasionem praebent; iuvenes e recto itinere transversos agunt; ducendae vitae rationem fucata lucis specie proponunt, capessendae perfectionis consilia infuscant atque debilitant; castum denique amorem, matrimonii sanctitatem, atque intimas domestici convictus necessitudines restinguunt (3).

Verumtamen Ecclesia mater hactenus satis non habuit ostendere quid in hoc rerum genere accideret; sed labores etiam et conatus eorum adiuvit, incitavit, coetuum, quibus esset propositum, ut qui spectacula eadem pararent, morum vererentur disciplinam (4). Cumque Apostolica haec Sedes haberet piane perspectum, privatorum hominum posse quandoque studium languere (5). Coetus constituendos ea de causa curavit, ut, cum in singula quaque natione, tum in omnibus universe civitatibus, in huiusmodi coepta inspicerent (6); cum eadem Apostolica Sedes eo semper spectaverit, ut christianae religionis quasi fermentum iniceretur in hanc spectaculorum provinciam, quae, licet difficultates facesseret et discrimina, spem tamen etiam ostentaret non mediocris utilitatis (7).

Quibus Coetibus Decessor Noster f. r. Pius XII praefecit Pontificium Consilium rei cinematographicae ac televisificae praepositum (8), cui Tu, Venerabilis Frater, tanto studio tantaque prudentia praees, cuiusque Nosmetipsi et novam suppeditavimus supellectilem et munera amplificavimus (9).

Non est sane incompertum Nobis, per horum viginti quinque annorum spatium, et multos egregios viros, et varios Coetus in unaquaque natione rei cinematographicae cognoscendae conditos, et maxime Consilium Catholicum eidem rei apud omnes nationes moderandae, praeclaram impendisse operam ut, quantum fieri posset, huius exempli spectacula perficerentur, ad morum, ad humanitatis, ad eruditionis rationem quod attineret; factum tamen esse non semel, ut, vel ob alicuius loci vel ob omnium simul locorum adiuncta, conatuum eorum sane laudandorum exitus diu non tenerent.

Haud equidem ignoramus, mala erroresque, quibus haec nostra laborat aetas, pro dolor, ipsam cinematographicam artem inficere; ex qua quidem non solum ad pravos mores et ad lubrica vitia illecebrae, iuvenilibus praesertim animis, haud raro oriuntur, verum etiam quandoque insidiae struuntur sanctissimis religionis officiis, quibus sublatis, ipsa humanae consortionis fundamenta labant.

Nihilominus in praesens cernere etiam est, cinematographica spectacula, etsi iuvenes plurimum alliciant, non tamen eorum tempus et vires totas absorbere, cum eorum plurimi ad nobilia gymnica certamina et ad multiplices optimarum artium formas cotidie magis animum intendant. Quin immo, ex quibusdam coetibus, in quibus taeniolae cinematographicae ostentantur de iisque publicae ineuntur disceptationes, manifesto patet, in dies magis contendi, ut haec ars, quae plurimum ad perniciem valet, eadem ad animi culturam educationemque una cum honesta delectatione adhiberi possit.

Quas res Nobiscum recogitantes, quae tantopere sollicitum tenent paternum animum Nostrum, facere non possumus, quin te enixe adhortemur, Venerabilis Frater, ut omni ope laudandos eos Nostrorum dilectissimorum filiorum nisus confirmare pergas, qui salubri christianae religionis aifiatu cinematographicam artem informare contendunt, ab eaque arcere student spectacula, quae bonis moribus detrimentum afferant; quos quidem filios probe novimus eo honestatis sensu perduci, qui suam vim suumque robur ex immutabilibus divinae legis principiis haurit, atque ad reprobandum fronte non pavida impellit, quidquid ab eiusdem divinae legis normis discedit.

Siquidem gravis momenti causa agitur, utpote quae spectet ad christifideles plenius edocendos atque educandos, in eorumque mentes rectas iniciendas opiniones ; ita quidem ut iidem christiana ratione cinematographica spectacula sibi deligant, ac fidenti obsequentique animo iis iudiciis obtemperent, quae de eorumdem spectaculorum honestate in vulgus edunt probati viri, qui ab ecclesiastica auctoritate in sua cuiusque natione Officiis, quae ad rem pertinent, praepositi sunt.

Ac praeterea catholici viri agendo studiaque promovendo actuosiore usque navitate in disciplinas incumbant, quae humani animi investigationem attingunt, itemque educandi artem, rem criticam, rationem venustatis recte intellegendae, quoad quaestiones quae e cinematographica arte nascuntur; quae omnia requiri necessario videntur, ut catholicae religionis vis quam primum ac proxime ipsa cinematographica spectacula pertingat.

Quos uberes salutaresque fructus ediderunt sive viginti abhinc annos Epistula Encyclica Vigilanti cura, sive recentiore tempore Litterae Encyclicae Miranda prorsus, iidem Nos ad spem bonam adducunt, fore ut adhortationibus quoque hisce Nostris christifideles omnes alacres libentique animo respondeant.

Quae ut feliciter contingant, Tibi, Venerabilis Frater, omnibus qui Pontificio Consilio, cui praees, addicti sunt, itemque sacris Pastoribus iisque universis qui providum huiusmodi laborem moderantur, Apostolicam Benedictionem, caelestium gratiarum conciliatricem, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Iunii, in festo SS. Apostolorum Petri et Pauli, anno MCMLXI, Pontificatus Nostri tertio.

 

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 9, pp. 491-495.

(1) Cfr. Epist. ab Eminentissimo Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis, die 4 Novembris anno 1958, datam ad Praesidem Consilii rei cinematographicae radiophonieae ac televisificae praepositi; Litteras Boni Pastoris Motu proprio datas die 22 mensis Februarii anno 1959, A. A. S. LI, 1959, pp. 188-187; Litt. Encycl. Ad Petri Cathedram, datas die 29 mensis Iunii, anno 1959, A. A. S. LI, pp. 500-501.

(2) Cfr. A. A. S. XXVIII, 1936, pp. 249-263.

(3) Ibid. pp. 255-256.

(4) Cfr. ibid. p. 252.

(5) Cfr. Orationem a Pio XII P. M. habitam de taeniolarum cinematographicarum genere summo; A. A. S. XLVII, 1955, p. 506.

(6) Cfr. Encycl. Litt. Vigilanti cura, 1. e., pp. 261-263.

(7) Cfr. Litt. Encycl. Miranda prorsus; A. A. S. XXXXIX, 1957, pp. 783 et 804-805.

(8) Cfr. Litt. Encycl. Miranda prorsus, 1. c. pp. 768 et 805.

(9) Cfr. Motu proprio Boni Pastoris, 1. c. p. 185.

 

top