|
IOANNES PP. XXIII
EPISTULA
AD RICHARDUM IACOBUM
TIT. S. SUSANNAE S. R. E. PRESBYTERUM
CARDINALEM CUSHING,
ARCHIEPISCOPUM BOSTONIENSEM,
QUEM LEGATUM MITTIT
AD EUCHARISTICUM CONVENTUM
IN
URBE SANCTAE CRUCIS DE SIERRA
EX UNIVERSA BOLIVIANA NATIONE CELEBRANDUM.
LAETUM ALLATUM*
Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
Laetnm allatum
est Nobis ad tantum inceptum perficiendum, una cum clero et populo, curis suis
commisso, Aloisium Rodríguez Pardo, laude dignum ordinarium Antistitem, summa
diligentia incumbere.
Cum probe noverimus, qua religiosae pietatis observantia et studio apud
Bolivianos praecelsum Altaris Sacramentum colatur, minime dubitamus, quin diu
memorandum eventum, in Ecclesiae in Bolivia annalibus aureis litteris sane
inscribendum, exspectationi cumulate respondeat et salutares fructus progignat.
Quo autem magnificentior huiusmodi Congressio contingeret, postulatum a Nobis
est, ut e Purpuratorum Patrum Collegio mitteremus, qui Nostram ibi gereret
Personam. Quibus votis libenti volentique animo concedentes, te, Dilecte Fili
Noster, Legatum deligimus et renuntiamus, ut Nostro nomine Nostraque auctoritate
Eucharisticis coetibus illis praesideas. A te autem, Sacra Purpura atque eximiis
animi dotibus praedito, honorificum commissum munus pro certo habemus insigniter
et egregie absolutum iri. Ceterum in Boliviam et praesertim in dioecesim
Sanctae Crucis de Sierra non ignotus ibis ; nam largitas et providentia, quibus
religiosis necessitatibus illius regionis succurristi et succurris, efficiunt
profecto, ut cum lande nomen tuum in ore omnium illic versetur.
Gaudium spemque bonam Nobis profecto comparavit id, quod in Eucharistico
Conventu proponi et enucleari statutum est : Omnes unum sumus in Christo. Quid
efficientius, quid validius et firmius, ut fideles cum Christo, mystici Corporis
capite, cohaereant, quam sacrosanctae Eucharistiae sacramenti devotus usus et
cultus?
Verbum nempe Dei, qui cum Patre et Spiritu in caelis aperte Angelos pascit,
sub sacramentalibus speciebus panis et vini latescens, homines in terris nutrit,
at nullo modo aeque ac communis, qua vescimur, esca. Panis enim vitae aeternae
contrarium in alendo tenet servatque modum, quod sane mirum est. Cibus sum
grandium; cresce et manducabis me; nec tu me in te mutabis, sieut cibum carnis
tuae; sed tu mutaberis in me (1).
Dum igitur per Eucharisticum sacrificium Ecclesia Deo Patri se offert una cum
Christo, sacerdote et victima, infinitae dignitatis adorationis et laudis eidem
praebet munus aeternum; per Eucharisticum autem Sacramentum fideles in se
recipiunt virtutes, quae in divino Servatore splendidissimae eminent, pieno
gratiae et veritatis, de cuius plenitudine nos omnes accepimus (2).
Resplendeant igitur in iis, qui caelestia mysteria frequentant, crescente
iubare fides, spes, misericordia, iustitia, pax, innocentia, verecundia,
probitas, lenitas morum, caelestium rerum appetitio et ea, quae apex et
consummatio omnium virtutum est, caritas.
Mores autem unitatis et concordiae eximios natura ac vi sua parere consuevit
caritas, quae, ex Christi Corde sacratissimo profluens, fraternis vinculis
Ecclesiae filios unit, ut iure meritoque familia sint Dei.
Quapropter id hortamur vehementer, ut ex Eucharistico celebrando Conventu
praeter alios profuturos effectus apprime mutuae benevolentiae studium inter
Bolivianos accrescat. Nihil tam divinum est hominibus acque ac benefacere et
venerando legem Dei, ex quo omnes paternitas in caelis et in terra nominatur (3),
inter se fratres appellaci et ostendi, cantate duce, iustitia comite. Primum
enim quod praecipit caritas id est, ut iustitia impleatur.
Sunt illic haud parvo numero, qui exiguo victu, misero tecto, egestate
laborant; sunt etiam Indi, ad quorum condicionem et statum saepe misericordiae
plenum animi Nostri convertimus obtutum. Quantopere optamus et cupimus, ut
quavis ex parte eorum adiuncta rerum in melius abeant. Excitent igitur ea quae
in pientissimo religioso conventu del.iberabuntur, etiam socialis iustitiae
studium, atque feracem fructum praeclaramque sui linquant post futuris memoriam.
Haec amantibus votis ominati, tibi, Dilecte Fili Noster, sollerti S. Crucis
de Sierra Episcopo, eiusque diligenti Auxiliari Episcopo, Magistratibus,
Antistitibus, Sacerdotibus et christifidelibus Eucharistico Conventui ex
universa Boliviana Natione interfuturis, Consilio, quoti eum diligenter et
sapienter apparavit, Apostolicam Benedictionem, caelestium donorum pignus, erga
SS. Eucharistiam incensae religionis incitamentum, impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Iulii, anno MCMLXI, Pontificatus Nostri
tertio.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 10-11, pp. 552-554. (1) S. Aug., Conf. VII, 10.
(2) Cfr. Io. 1, 14, 16.
(3) Eph. 3, 15.
|