HOC ANNO*
Dilecte fili,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Hoc anno quinque
explentur saecula, postquam Catharina Senensis a Pio II Sanctorum Caelitum
fastis ascripta est. Insueta magnificentia hoc in Vaticana Basilica contigit,
rite peracto, ut translaticius mos poscit, iudicio, quod Venetiis — id meminisse
Nobis perquam suave — feliciter incohatum fuerat. Quae omnia devoto cum obsequio
recolere Ordinis Fratrum Praedicatorum et munus et gaudium erit, siquidem, S.
Dominici affiatu spirituque mire incensa motaque, haec sacra virgo religiosae
familiae, cui praees, decori est eximio et ornamento nunquam deciduo. Nec
dubitamus, quin, hortatu et instituto tuo, dilecte fili, congruentia
commemorando eventui consilia sapienter et fructuose perficiantur.
Sanctae Catharinae Senensi apte accommodari possunt S. Pauli Apostoli verba:
Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (1). Quamvis enim non claritatem
generis, non adeptam ab hominibus humanarum divinarumque rerum cognitionem nec
favorem procerum iactare sibi posset, humilis ex humilibus nata, caelestis
gratiae florens vigore, cui semper obsequi ipsi lex fuit, in celsum adeo evecta
est, ut ea quae fecit narrarentur in scripturis populorum et principum (2), et quae
indocta docuit raperent admirationem sapientium. Turbulentissimis temporibus
ipsa Apostolicae Sedis potestatem fortiter asseruit, atque ut Romanus Summus
Pontifex, Avenione relicta, Romam peteret, strenue annisa est; fuit inter
civilia bella pacis nuntia et sequestra; epistulae autem et opusculum, cui
inscriptio Dialogus super Divina Providentia, quibus, adhuc ea vivens, viros ac
mulieres suis mysticis praeceptis uti cupientes gregatim ad se deduxit, etiam
post futuris sunt eruntque velut amoenissimus Dei hortus, in quo secreta
caelestia, praecelsae virtutes, amabiles hortationes opobalsama stillant. Ex iis
operibus liquido eruitur, quanto religionis studio ipsa SS. Eucharistiam coluerit, quantopere et Iesu Christi, cuius impressa tulit stigmata,
cruciatus et dolores meditata sit, et Sacratissimum Cor Iesu Sanguinemque
pretiosum in honore habuerit, indeque quot divitias piarum cogitationum sibi
hauserit.
Si apud Deum Sancta Catharina tantum deprecando valuit, si tot beneficia suae
aetatis hominibus contulit, si animus eius virili quadam firmitate tot
calamitatibus et malis frangi non potuit, ex eo contigit, quod, vere mulier
fortis, muneribus divinae gratiae abunde praedita fuit et caritate flagravit,
cui nil erat impervium, nil intentatum relictum, ut aeterni Conditoris gloria ex
animorum salute et pulchritudine enitesceret.
Ex Apostolicis Litteris sub plumbo datis Canonizationis causa hoc manifesto
deducitur : « Arguebat peccatores, et blandissimis verbis ad paenitentiam
revocabat. Praecepta salutis omnibus laeta dabat. Quid sectandum, quid fugiendum
esset, alacri vultu ostendebat. Dissidentes summo studio componebat. Multa
extinxit odia et mortales sedavit inimicitias ... Duobus Pontificibus Gregorio
XI et Urbano VI acceptissima fuit, adeo ut legationibus fungeretur, multisque
spiritualibus gratiis ab eis donaretur » (3).
Iure igitur meritoque a Romanis Pontificibus in Ecclesiae candelabro apertius
usque imposita, ut luceret omnibus qui in domo sunt (4), sibi creditam tutelam
accepit eorum, quae ipsis magnopere cordi erant: a Pio IX ea declarata est
caelestis Patrona Urbis Romae, a S. Pio X mulierum ab Actione Catholica in
Italia, a Pio XII Italiae, ab eodem Pio XII Italicarum infirmorum ministrarum.
Expedit quidem ut anniversaria huiusmodi celebrentur saecularia sollemnia,
praesertim studio et cura Dominicianae religiosae familiae. Huius beatae
caelitis revolvantur fasti, replicentur annales. Iuvenes et virgines, senes cum
iunioribus, omnis coetus et aetas, primores et populares cives, cumprimis
Senenses qui merito gloriantur eam sibi civem esse, quam maxime per Italas oras,
sidus amicum suspiciant, eius demirentur decora et ornamenta sanctitudinis
inclitae, benignam deprecentur opem, ut, vitiis et erroribus repulsis, mitis
aevi felicia tempora illucescant.
Caeleste invocantes auxilium, ut haec omnia in catholicae fidei incrementum
et profectum sapienter cogitetis et valide perficiatis, tibi, dilecte fili, sodalibusque tuis, et universis, qui
gesta S. Catharinae Senensis, quinque abhinc saecula Sanctorum fastis insertae,
piae mentis obsequio recolent, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX mensis Iulii, anno MCMLXI,
Pontificatus Nostri tertio.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 10-11, pp. 555-557.
(1) 1
Cor. 1, 27.
(2) Cfr. Ps. 86, 6.
(3) Bullarium Romanum, Tom. V, 1860, p. 164.
(4) Cfr. Matth. 5, 15.