Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD ANTONIUM MARIAM
TIT. S. CHRYSOGONI
S. R. E. PRESBYTERUM CARDINALEM BARBIERI, ARCHIEPISCOPUM MONTISVIDEI,
QUINQUE LUSTRA IMPLENTEM
EX QUO CONSECRATUS EST EPISCOPUS

SEMPER EXPECTATUS*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Semper exspectatus et colendus, qui quotannis tibi redit dies, quo consecratus es Episcopus, mox sollemnior illucescet: quinque enim implebuntur lustra, postquam pontificali honestatus es infula.

Quae anniversaria memoria tibi et christifidelibus, quos moderaris, iusta erit causa laetitiae, itemque pro sacrosancto religionis officio locum dabit reddendi Deo festo rito gratiarum actiones, qui longum a te emensum viae spatium beneficiis conspersit caelestibus.

Cuius felicitatis recensendum eventum tibi, Dilecte Fili Noster, libenti volentique animo ominibus votisque honoramus idque pro certo habemus caritatis Nostrae apertura testimonium tibi solacio fore atque ad praeclariora et potiora appetenda valido incitamento.

Gratulamur tibi merita, quae, huic Petri Sedi arcte addictus, in pastorali fungendo munere pius et sollers e cotidiana sollicitudine et labore collegisti : imprimis vero gratulamur fructuosum divini verbi enuntiandi studium et in egenos curas.

Tum utilis sonat laus, cum humanos nisus ad meliora appetenda acuit. Divino igitur fultus auxilio et lurnine, sine quo nihil possumus, quocum possumus omnia, fac in monte Domini, crescente cum aevo sapientia, ad celsiora usque dirigas gressum, ac tum boni pastoris, tum franciscalis sodalis elucentiorem in dies exhibeas formam virtutis et amabile decus: tuum praeesse magis magisque sit prodesse, et potestate fungi sit Deo et Ecclesiae rationibus et utilitatibus puri pectoris invicta cum constantia servire.

Haec tibi ex animo ominati, ea quae votis promimus, admotis summo omnium bonorum Largitori precibus confirmamus. Nam scito quidquid tibi evenerit optabile et salutare, et gregi, quem pascis, profuturum, Nobis nullo non tempore fore pergratum.

Quo autem salutarior quintus et vicesimus episcopatus tui natalis contingat, id tibi facultatis facimus, ut, quo volueris die, adstantibus christifidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenaria Indulgentia proposito.

Nihil denique Nobis restat nisi ut tibi, Dìlecte Fili Noster, sollertique Antistiti Auxiliari tuo, cunctoque gregi moderationi tuae commisso, Apostolicam Benedictionem libenti volentique animo impertiamus.

Datum Romae, apud Sanctum Petram, die XII mensis Octobris, anno MCMLXI, Pontificatus Nostri tertio.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 13, pp. 715-716.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana