IOANNES PP. XXIII
EPISTULA AD HYGINUM ANGLÉS PAMIES,
PROTONOTARIUM APOSTOLICUM
AD INSTAR PARTICIPANTIUM
AC PONTIFICI INSTITUTI MUSICAE SACRAE
DOCENDAE PRAESIDEM,
DECEM EXACTIS LUSTRIS
AB EIUSDEM INSTITUTI ORTU
IUCUNDA LAUDATIO*
Diletti fili,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
« Iucunda laudatio
decoraque sit Deo nostro » (1): haec sacri Psaltae verba cum menti et auribus
Nostris insonant, acuunt sane suetas Nobis curas ad ea conquisite fovenda quae
divinum cultum splendidiorem et puriorem reddant. Quoniam autem cum divino cultu
arctissimo vinculo musica sacra conectitur, cuius magis in dies efficacitas et
granditas colligitur, hac moti persuasione, ubi perlatum Nobis fuit, Urbanum
Pontificium Institutum Musicae Sacrae docendae decem ab orto exacta lustra mox
celebraturum esse, nequaquam passi sumus silentio
istud praeterire sollemne, et ideo tibi, dilecte fili, itemque Scholae, cui
digne praees, gratulationes et vota, hortationes et laudes proferre hasce per
Litteras studemus.
Sanctus Decessor Noster Pius X cum restaurationi liturgicae consuleret,
perspicaci mentis obtutu, nihil haesitanti consilio huiusmodi renovationem
musicae sacrae puro ac religioso afiiatu haud parum inniti vidit. Quare edito
chirographo, a verbis incipiente « Tra le sollecitudini dell'officio pastorale
», ubi hac super re normae et principia a maioribus tradita inculcabantur
denno, et recentioris aetatis necessitatibus accommodata sanciebantur, provide
decrevit, ut Romae istud constitueretur musicae sacrae celsi ordinis
Magisterium.
Sanctissimi Decessoris Nostri spero eventus non fefellit, immo exspectationi
eius fructus cumulate respondit. Per quinquaginta enim annorum spatium
Institutum, cui tu moderaris, propositum sibi finem scite et operose prosecutum
est. Decessores Nostri Benedictus XV, Pius XI, Pius XII praeclaris id
honestarunt praeconiis; nec minus amplam volumus esse laudem, quam nunc ei
adhibemus, de eiusdem vita et incremento suave accipientes solacium.
Profecto ei spiritualis hereditas servanda et augenda concredita est, quam
nemo unus non videt in Ecclesia inaestimabilis esse momenti et pretii.
Spectatissimam profecto causam id agit, cum ad formandos alumnos musica sacra,
liturgico adfiante spiritu, det operam, qui in divino cultu moderando consilio
et actu praecipuas partes sustinebunt. Praeterea ex mandatu et suo excolendorum
studiorum genere Romanae liturgicae musices documenta integra servat,
incontaminata tradit, diligenter investigai, piane perfecteque docet. Quamquam
latius commissa provincia patet, tamen iure meritoque apprime nobilem attribuit
locum cantui chorali, mirare et unisonae voci plebis sanctae Dei, qui, a S.
Gregorio Magno eius instauratore Gregorianus appellatus, a S. Pio X musicae
sacrae fundamentum constitutus est, nec minore sollertia et perititi ad
polyphonicum cantum vocalem, saeculis XV et XVI perfectionis fastigia assecutum,
ad cantum nostra aetate usitatiorem pluribus vocibus concinnatum et ad
instrumenti, quod organum dicitur, pulsandi disciplinam et artem discentium
convertit ingenia.
Fel. rec. Decessores Nostri Pius XI per Constitutionem Apostolicam Divini
cultus sanctitatem et Pius XII per Encyclicas Litteras, quibus initium Musicae
Sacrae disciplina, religionis studio moti et rerum provisu optimo hac super re
complura praescripserunt, quae attente considerari semper oportet ab iis universis, qui commisso sibi officio tenentur;
itemque diligenter ponderanda est Instructio de musica sacra et sacra liturgia,
quam Sacrum Consilium legitimis ritibus cognoscendis die III Septembris anno
MCMLVIII promulgavit.
Delectat Nos ad nonnulla singillatim spectare. Valde id Nobis perplacet, quod istic Latinae linguae in sacra liturgia sollemni secundum praescriptas
normas honor exquisita diligentia colitur, tuitio sumitur haec enim, praeter
sibi tribuenda decora, cum Romanae Ecclesiae sacris modulaminibus arctissime
coniungatur, perspicuum est venustumque unitatis signum. Venerandus et augustus
sermo, Ecclesiae filiis maternus, indole sua musicis numeris tractabilis,
gravis et canorus, incorruptis verbis suis condens veritatis et pietatis
thesauros, in sacra liturgia auctoritate acceptus, locum principem obtinere
pergat non uno ex nomine oportet. Aptius usque impertienda liturgica catechesis,
et ea quae invalescit consuetudo manualium libellorum, quos legentes fideles
sacros ritus intellegenter devoteque sequuntur, causam sane praebent, cur
publicae preces suos pandant etiam humilibus sensus; atque ita liturgicus
progressus apto itinere sincera studia sibi conciliat.
Valde Nobis probandum erit, si apud Institutum istud singulari cum cura
excolentur et docebuntur religiosa cantica, vulgari sermone composita, maiorum
usu et more recepta aliaque nova elaboratione musicis notis exornata. In
liturgia enim non sollemni huiusmodi et formulae precum et cantica, intra templi
saepta iam diu hospitio quodam recepta, spirituales utilitates haud modicas
pariunt. Attamen in liturgia sollemni, sive in templis dignitate
praecellentibus, sive in parvis aedibus sacris oppidulorum, Latinae linguae
regale seeptrum et nobile exercere imperium fas semper erit.
Haud absimili ratione si excitandus est in sacris aedibus multitudinis.
fidelium popularis concentus — vox una unius caritatis significantissima imago —
tamen dignas lande ducimus sollicitudines, quibus tu et bene multi prudentes
navique ferimini, ut scholae cantorum in honore habeantur et, ubi lapsae sint
vel languerint, restaurentur: scholae cantorum scilicet maiorum templorum et
coenobiorum, saepenumero laudibus et memoriis inclitae, et eae quoque, quae in
paroeciis, in Seminariis, in ephebeis constitutae sunt aut felici omine
constituentur.
Haud tenuis insumendus est labor, sed haud tennis est messis, quae inde ad
Dei amplifica,ndam gloriam et ad christianae vitae provehendum profectum
maturescent.
Hactenus haud pauca istic bene peracta sunt, quae meliora quoque et potiora futura haud dubia spe spondent. Valde
siquidem gratulamur tibi, dilecte fili, de incrementis, quae, annitente studiosa
diligentia tua Musicae Sacrae Institutum istud suscepit.
Praeter alfa oblectamenti Nobis causa est, quod nuper, magnifice opitulante
viro, cui pro merito Deus praemia attribuat, peculiare istic constitutum est
magisterium musicae pro missionalibus regionibus excolendae. Namque populi,
quibus Evangelii praecones Dei regnuni et lumen afferunt, saepe antiquos musicas
thesauros possident et nativis cantilenis summopere laetantur. Quare provido
consilio prospicitur, cum certatur in eorum spirituale emolumentum illic ortas
modulationes colligere, polire et in catholicae religionis usum convertere : ita
fiet quoque, ut autochthonae religiosae musicae fundamentum iaciatur.
Ea quae, favente Deo, iam prospero exitu fiorent, validioris progressionis
incitamentum sunt. Dilectum Nobis Institutumn istud musicae sacrae docendae in
aevum vigeat, crescat et antiquis meritis nova addat usque luculentiora, id
quaerens, ut secundurn Ecclesiae adflatuui et spiritum maiore cotidie studio
colat et evulget modos musicos, qui exterius sonando excitant in corde canticum
novum, Deo vocem dulcisonam, hostiam suavem, munus gratum. Cuius nec humillimus
quidem expers sit oportet : « Oremus cantando et orando cantemus » (2).
Haec imo e pectore ominati, tibi, dilecte fili, Pontificii Instituti Musicae
Sacrae docendae Praesidi sollertissimo, stabili conscientiae officio admodum
probando, istius professoribus et alumnis, qui nunc sunt et qui olim fuerunt,
adlectis eidem Scholis, et universis, qui eidem utcumque auxiliantur et favent,
Apostolicam Benedictionem impertimus: haec sit benevolentiae caritatis Nostrae
perpetuum pignus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Decembris, anno MCMLXI,
Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 13, pp. 810-813. (1) Cfr. 1 Cor. 2, 4.
(2) S. Augustinus, In Epist. Iohannis, cap. 2, Tractatus III. 13.
(3) Ps. 146, 1.
(4) S. Augustinus, Sermo 342, 1.
|