LILIUM*
Dilecte fili,
salutem et Apostolicam Benedictionem
Lilium, quod
seraphica gratia et intemerata iustitia decorum in horto concluso Ecclesiae
effloruit, Sanctum Petrum de Alcantara, prorsus dignum ducimus, qui maiorem in
modum hoc anno obtutum mentium et publicae pietatis studium ad se convertat:
feliciter enim mox continget, ut quartum revolvatur saeculum, ex quo is
terrestri vita functus in caelum migravit.
Cum autem is Ordinis Fratrum Minorum inclitum decus sit, valde adprobamus et
dilaudamus consilium, quod tu, dilette fili, suscepisti, eo spectans, ut ad
saecularem huiusmodi honorandam memoriam, praesertim a tuis franciscalis
religiosae familiae sodalibus, celebritates festis ritibus instaurarentur.
Quae ut perfectiores et fructuosiores vertant, congruens rei erit, ut dum hoc
recoletur eventum, aperto in lumine ponantur inclita vita, eximiae virtutes,
documenta sapientiae S. Petri de Alcantara, austera paenitentia et miraculorum
gloria spectabilis, ut christifideles, eius recensentes merita, ad potiora et
meliora assequenda praeclaris exemplis commoti contendant.
Salutare aestimamus et aequum eminentiora eius vitae attingere, qui non
tantum vestrum, sed Hispaniae quoque insigne ornamentum est. Alcantarae in
Hispania anno MCCCCIC natus, in flore aetatis religiosam vitam capessurus, Ordini Fratrum Minorum se addixit. Sollemnibus istic
nuncupatis votis, alacri studio in evangelicae perfectionis itinere progressus,
quidquid est apprime religiosum, purum, pium, austerum sibi assequendum
proposuit.
In agendo autem prudens et navus, gravibus muneribus sibi commissis egregie
functus est. Attamen Asisinatis Patriarchae spiritu et exemplo magis magisque
inflammatus id a Deo sibi inditum reputava propositum, ut studio precum et
poenitentiae insigniter se abderet. Cui propensioni animi ut promptior
obsequeretur, solitaria loca petebat, voluntariis cruciatibus indulgebat,
sontibus adprecaturus caelestem gratiam et veniam, ac tandem prope Pedrosum in
Cauriensi dioecesi arctum coenobium « El Palancar » appellatum sibi exstruxit,
ubi paucis cum sodalibus pauperrime vixit, illius regularis disciplina e
auctor, quae « alcantarina » vocitata est.
« Admirabilis poenitentiae et altissimae contemplationis munere » (Oratio in
die festi) « veterum anachoretarum exempla non renovavit modo, verum etiam auxit
» (1). Verumtamen dum huic vitae generi se daret, ad congruentem sibi operosam
actionem vitae se conferre non dubitavit. Praeter alia eximius sacer fuit
concionator, ad priscam renovandam Carmelitarum disciplinae formam S. Teresiam
valide adiuvit, animorum moderator fuit circumspecta sapientia praeditus, et
de re spirituali aureum opus, quod Tratado de la oración y meditación
inscribitur, exaravit.
Prudens eloquii mystici, sciens itinerum, quibus animus, caelestibus
obsecundans invitamentis, ascendit superius, spiritu precum et gratiae locuples,
ipse mira docet perspicacia precationem et actionem vitae nequaquam
dissociabiles esse, sed potius fecundo foedere utrasque debere coniungi, et
alteram prioris fructum exquisitissimum esse. Eos autem, qui in corde suo
ascensiones disponere cupiunt (2) neque lacteo alimento contenti solidum appetunt
cibum, sagaciter et lucide erudit, quomodo mentis meditatio, Dei opitulante
gratia, in celsiorem contemplationis formam transire queat, quasi navis,
laborioso confecto maritimo tractu, in placido portu conquiescat. Sancta Teresia
studiose perlegebat secumque volutabat doctrinam S. Petri de Alcantara, cuius
consilium sollicita expetebat ac spirituali ductu utebatur.
Habent profecto in S. Petro de Alcantara eximiae virtutis exemplum
franciscales sodales, quod alacriter imitentur et eidem vivendi et agendi disciplinam studiose
aptent. Nam in Deum caritate aduri, precationi et divinoruui contemplationi
adsidue vacare, parvo sibi satisfacere, a mortificationem Iesu in corpore
nostro circumferre, ut et vita Iesu manifestetur in corporibus nostris » (3),
haec sunt praecepta eorum religiosae professioni maxime consentanea; neque alia
ratione iidem possunt alere « sanctae orationis et devotionis spiritum », ad
quem fovendum franciscalis Regula (e. V), utpote peculiarem spiritualis eorum
vitae notam, compellit. Ex hoc autem fiet, ut in apostolatu exercenda navitas
sincerum et uberem fructum edat: qui quidem apostolatus vel desidia languet
vel vacuo strepens clamore in irritum cadit, ubi interioris vitae nutrimento
caret et poenitentiae vigor, fortitudinis altor et ciistos, emollitur.
Habent etiam et christifideles omnes in S. Petro de Alcantara quod attentis
mentis oculis demirentur, et pro viribus imitando in actum vitae suae traducant,
eo vel magis quod passim in humanae societatis venas illapsus a naturalismus »
eo enititur, ut, negiectis spiritualibus et aeternis bonis, omnia naturae
finibus concluclat et arctet, et ideo pessumdat mores et miseras struit ruinas.
Sanctus Petrus de Alcantara, evangelicae perfectionis et mirae poenitentiae
nobili elato vexillo, arcet tot periculis implicitos ab obliquis et lubricis
semitis, et parat vias Domini, quae, semper rectae et pulchrae, tum felici
transitu decurruntur, cum abiciendo illicita, temperando licita unusquisque a
terrenis abstrahitur, caelestia appetit et bene vivendo et precando id orat:
deduc me in via aeterna (4), in via scilicet spirituali, quae ducit ad caelum,
cui nullus est finis, nunquam est casura beatitudo.
Haec imo ex pectore ominati, multum optamus, ut stata sollemnia ad recolendum
quartum exactum saeculum, postquam Sancto Petro de Alcantara aeternae vitae
natalis illuxit, eo ipso deprecante, parem spei exitum habeant, fructum
sanctimoniae animorum edant opimum. Tibi, denique, dilecte fili, sodalibus
Ordinis Fratrum Minorum, cui moderaris, sanctimonialibus et sacris virginibus
Franciscali Ordini aggregatis atque universis, qui tam festae et faustae
commemorationi intererunt, Apostolicam Benedictionem, supernorum munerum largitatis pignus, peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II mensis Ianuarii, anno MCMLXII,
Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 2, pp. 93-96.
(1)
(2) Cfr. Ps. 83, 6.
(3) Cfr. 2 Cor. 4. 10.