The Holy See
back up
Search
riga

  IOANNES PP.XXIII

EPISTULA AD ANTONIUM
TIT. S. LAURENTII IN PANISPERNA
S. R. E. CARDINALEM CAGGIANO,
ARCHIEPISCOPUM BONAĖRENSEM,
DECEM LUSTRA IMPLENTEM
EX QUO SACERDOTIO AUCTUS EST

PIAE CUM CERTATIONE*

 

Dilette Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Piae cum certatione laetitiae cleri populique Archidioecesis Bonaėrensis, sub proximi mensis Martii exitum, decem revoluta celebrabis lustra, ex quo ad sacerdotii gradum evectus es.

Festis ritibus coetibusque, quibus iure merito anniversaria huiusmodi recoletur memoria, hasce per Litteras, corpore absentes, animo autem praesentes in communis gaudii auctum bene ominata verba tibi proferimus, quae nescia silere caritas elicit.

Nec desunt votis aequae gratulationes et laudes. Enimvero in Rosariensi dioecesi, cui viginti quinque per annos primus Antistes praefuisti, praeclara dedisti specimina probandi sacri pastoris, quorum adhuc felices successus et notabiles fructus illic conspici licet. Nam eam sapientiae piena moderatione et struttura ordinasti, praeter alfa compluribus aedibus sacris, paroeciis et catholicis scholis exornans. A te curae habitae sunt, ut illic Seminaria maius et minus et id, quod Praeseminarium nuncupatur, domusque rusticationis sacrorum alumnis excipiendis exaedificarentur. Alacre quoque tuum evigilavit studium, ut religiosae populi institutioni consuleretur, Actio Catholica per Argentinae fines constitueretur, et Actio socialis incrementa susciperet.

Te hisce animi dotibus et meritis praeditum a fel. rec. Decessore Nostro Pio XII, Sacrae Romanae Purpurae insignibus exornatum, Nos metropolitanae Bonaėrensi Sedi praefecimus, in qua administranda sueta tua diligentia elucet, propterea quod eo semper contendis, ut emolumento et decori catholicae religionis et perquam dilectae patriae profutura molimina perficias.

Tibi laudi vertit, quod, quemadmodum in Eucharistico ex omnibus nationibus Conventu parando, qui in urbe Bono Aere anno MCMXXXV habitus est, insignes explesti partes, ita ibidem Marialem Conventum ex universa America et praegrande illud inceptum, quod « magna sacra missio » nuncupatum est, praeclaro cum exitu ad rem et effectum adduxisti. Nec sileri patimnr merita, quae tibi comparas, suetae cum tuae prudentiae iudicio omnium Argentinae Antistitum Consilio praesidens. Ad humiliores praesertim et infirmiores allevandos multum operis et studii ponis. Recens quoque viis ferratis praepositorum longam ac perniciosam contentionem gravibus argumentis flexanimae eloquentiae tuae, immo ingenii tui, socialis aequitatis cultoris, laetis ominibus composuisti.

Fausta et felicia quaelibet percupientes, Christi gratiam tibi largis adfluentem donis invocamus, ut, crescente aevo, ad ulteriora et elatiora pius amansque recti conscendas, ac Redemptori nostro valide arcteque iunctus, cum S. Ambrosio effari queas: « ipse oculus noster, ut per illum videamus Patrem; ipse vox nostra, per quam loquamur ad Patrem; ipse dextera nostra, per quam Deo Patri sacrificium nostrum offeramus » (1).

llt autem salutarior quinquagesimus sacerdotii tui natalis contingat, id tibi facultatis facimus, ut, quo volueris die, adsta:ntibus christifidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenaria Indulgentia proposita.

Nihil denique Nobis restat nisi ut tibi, Dilecte Fili Noster, et sollertibus Antistitibus Auxiliaribus tuis, cunctoque gregi moderationi tuae commisso Apostolicam Benedictionem libenti volentique animo impertiamus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIX mensis Februarii, anno MCMLXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 3, pp. 159-160.

(1) De Isaac et anima, 8.

 

top