The Holy See
back up
Search
riga

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD PATREM MALCOLMUM LA VELLE, CONGREGATIONIS CLERICORUM
EXCALCEATORUM SS.MAE CRUCIS
ET PASSIONIS D. N. IESU CHRISTI
PRAEPOSITUM GENERALEM,
CENTESIMO EXEUNTE ANNO
EX QUO S. GABRIEL A VIRGINE PERDOLENTE
IN COELUM MIGRAVIT

SANCTITATIS ALTRIX*

 

Dilecte fili,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Sanctitatis altrix perennis Ecclesia omni aevo ita excellit spirituali pulchritudine, ut, quam aetas matura vel senilis memorabilium rerum gestarum lande exornet, eadem verecundae iuventutis floribus soave redolentibus non  setius decoretur. Inter quos amplissimo praeconio celebratur S. Gabriel a Virgine Perdolente, alumnus Congregationis Clericorum Excalceatorum Ssmae Crucis et Passionis D. N. Iesn Christi, qui, nondum XXIV annos natus, unum ante saeculum in obscuro olim oppido Aprutino Insula seu Isola del Gran Sasso vulgo appellato, iam caelo dignus e terrestri vita migravit.

Ex quo tempore, maxime vero postquam Beatorum ac deinde Sanctorum Caelitum honores ei sunt decreti, iuvenis ille ut novum lumen in Ecclesia refulget, exemplo christifideles docet, deprecatione clientes suos tuetur.

Merito idcirco factum est, ut praestantissimus iuvenis unus e Patronis constitueretur Italis iuvenibus ab Actione Catholica; nam fuit aetati nostrae propinquior, in saeculo degens ad christianae legis rationem vitam composuit, in religiosa militia brevi ad sanctitatis pervenit fastigium. Quin etiam Nobis datum est eundem Aprutinae regionis caelestem Patronum renuntiare.

Magnopere vero probantes consilium, ut saecularis memoria obitus S. Gabrielis a Virgine Perdolente sollemnibus celebretur, has Litteras ad te, dilecte fili, dare statuimus, quibus egregio iuveni isti, religiosae familiae tuae eximio decori, meritus honor tribuatur et praecepta virtutis, quae in brevi eiusdem vita uberrima inveniuntur, proponantur.

Urbs Asisium, virtutis nobile domicilium, hunc lectissimum Ecclesiae filium Calendis Martiis anno MDCCCXXXVIII progenuit; qui a seraphico patre Francisco nomen accepit eiusdemque amorem erga Christum cruci affixum, saeculi aspernationem, paupertatem assidua imitatione consegui studuit. Post litterarum curriculum egregia cum laude emensum, voluntati Dei tandem obsecutus in asceterium Congregationis tuae se recepit, scilicet in religiosae disciplinae palaestram ingressus est, e qua non nisi vietor discederet. Ibi enim Franciscus Possenti novum nomen Gabrielis a Virgine Perdolente adeptus, novus homo factus est ob has praesertim, quas summopere coluit, virtutes.

Etenim fluxas saeculi res omnino contempsit, superstitem se arbitratus e naufragio ac tempestate, et una misericordia Dei in salutis perfugium, id est in religiosae societatis tuta saepta ac serenum convictum translatum. Qui antea, cum in saeculo duceret vitam, vanis studiis et oblectamentis paulum indulserat, iam piane agnovit, quam contemptibilis sit gloria mundi, quam deceptoriae eius blanditiae et quam illius existant mortiferae voluptates (1).

Altera laus, qua iuvenis miles Christi peculiari ratione commendatur, ex eo profecta est, quod singulari animi ardore paenitentiam et voluntariam castigationem sectabatur. Didicerat enim animi cupidines frangere et corpus in servitutem redigere. E legiferi patris sui disciplina Salvatoris nostri et Almae Matris Mariae acerbissimos cruciatus non solum pia meditatione recoluit, sed eorum etiam particeps esse voluit, ut digna fieret hostia Deo.

Mirum autem quam vigilantes, quam studiose castimoniam servavit; idque etiam in saeculari vita, quam inter oblectamenta agens, tamen innocentiam cum morum suavitate coniunctam semper prae se tulit; in asceterio vero constitutus, angelicae virtutis odorem velut fragrans lilium sparsit. Ne tantum decus umquam violaretur, probatissimis est usus subsidiis, scilicet precatione, pietate erga Deiparam Mariam, paenitentia.

Dum autem tam acriter sibi imperat, S. Gabriel non erat natura tristi, sed omni tempore laetus atque festivus; quae quidem ipsius est alfa nota. Vera enim pax verumque gaudium animi non e vanis nedum vetitis delectationibus oriuntur, sed e virtutum exercitatione et e divina gratia pectus obtinente. Semper sibi constans, spiritualem laetitiam in vultu ostendit ad eamque ceteros excitavit; scilicet Deo fruebatur, qui a est gaudium super gaudium, gaudium vincens omne gaudium, extra quod non est gaudium (2).

Praecipua demum pietate erga Beatam Mariam Virginem S. Gabriel enituit, qui amor non fuit sterilis quaedam animi inflammatio, sed opere comprobabatur. Pientissima Mater menti eius numquam non obversabatur, ad eam in vitae vicissitudinibus confugiebat, eius dolores pia recordatione dolebat, ei piane confidere consueverat, ita ut aemulus S. Bernardi haberi posset, suavissima praeceptione monentis: Mariam cogita, Mariam invoca : non recedat ab ore, non recedat a corde, et ut impetres eius orationis suffragium, non deseras conversationis exemplum (3). Qua in re eo progressus est, ut voti sponsione se obligans statueret gloriam Dei Genetricis propagare.

Cum igitur hic singularis exempli iuvenis in legiferi patris sui mores se piane formaverit, habent Clerici Excalceati Ssmae Crucis et Passionis D. N. Iesu Christi, quem imitentur, ac pro certo habemus fore, ut ex hac saeculari celebratione invitamentum accipiant alta et excelsa, quae ipsis sunt proposita, alacriter perficiendi.

Eorum scilicet est Crucis dominicae signum attollere et huius mysterii meditatione populos revocare in viam salutis. Quod agere non poterunt, nisi ipsi sapientia Crucis, ut S. Gabriel, fuerint imbuti.

Iuvenes praeterea monemus, ut hunc inclitum Caelitum attentis mentis oculis intueantur : ipse enim brevi temporis spatio, quo huius lucis usura fruebatur, easdem difficultates, quas ipsi, expertus est et evicit. Hoc vero hortamentum quam maxime ad rem pertinet, cum iuveniles animi indole sua proclives sint ad aversandam morum disciplinam, ad voluptates affectandas, ad ea, quae sursum sunt (4), posthabenda, bona, quae in materia posita sunt, nimis appetenda. Etiam S. Gabriel, dum saecularem ageret vitam, non quidem alienus fuit a lautitiis et oblectamentis, iis tamen non passus est se a Deo seiungi. Illius igitur exemplo iuvenes, quos habemus carissimos, discant servire Domino in laetitia (5), simulque ad moderationem ac temperantiam animi affectus et vitae actus componere. Peculiari sane ratione exsistat iis magister integritatis morum, cum hisce temporibus virtuti castimoniae tot immineant pericula, tot corruptelarum illecebrae, artis etiam technicae inventis, disseminentur. Ut autem hoc castitatis decus valeant servare, Beatam Mariam Virginem, quae omnis labis nescia fuit, actuosa pietate excolant eiusque se committant praesidio, quemadmodum S. Gabriel consueverat agere.

Sed non solum iuvenibus e laicorum ordine is exempla praebet monitoria, sed iis etiam qui in sortem Domini sunt vocati. Qui persuasum sibi habeant praecipuum momentum tribuendum esse non actioni exteriori, sed interiori, siquidem e vita supernaturali, qua animus alitur, illa redundet oportet. Ad irritum enim cadit quodvis inceptum, nisi gratia divina, quae hominem collustret ac dirigat, provide fulciatur.

Pro animis ergo, quae ipsis credentur, studeant se sanctificare, et divinae ad sacram militiam vocationi diligentissime obsequi. Qua in re non neglegenda est paenitentia, quam S. Gabriel, dum ad capessendum sacerdotium contenderet, mirum in modum exercuit, atque adeo a nonnullis saeculi delectationibus, quae quidem laicis non inhibentur, abstineant. Spiritualis igitur doctrinae studio incensi Moderatoribus animo prompto et humili pareant et ad eorum, qui Dei gerunt personam, voluntatem libenter sese accommodent, fastum illum sedulo devitantes, qui sacrorum alumnos dedecet omnino.

Huius denique iuvenis vita, tot virtutum coruscans fulgore, patres matresque familias salubriter permoveat, ut gravi oneri et muneri liberos secundum religionis praecepta, instituendi satisfaciant, siquidem illorum non solum est humano generi subolem comparare, sed etiam, idque maxime, efficere, ut filii vivida membra sint mystici Corporis Christi. Si in domestico convictu pietas viget, vitae integritas fioret, christianae legis auctoritas obtinet, facile ibi, divina operante gratia, semina ponuntur vocationis ad vitam sacerdotalem et religiosam, et fundamenta iaciuntur sanctitatis.

Haec videntur esse monita et consilia quae celebrationes ob revolutum saeculum a piissima morte S. Gabrielis a Virgine Perdolente menti iniciunt, quae quidem sollemnia apte in annum incidunt, quo Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum cogetur. Ad quod si omnes, exemplis venerandi huius iuvenis conformati, se composuerint, fieri non poterit quin fructus laetos et uberes inde colligant. Tibi autem, dilecte fili, sodalibus Congregationis, cuius regimen tenes, iuvenili coetui ab Actione Catholica et omnibus, qui faustae commemorationi isti intererunt, Benedictionem Apostolicam, supernorum munerum auspicem ac pignus, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Februarii, anno MCMLXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 3, pp. 160-164.

(1) S. Laurentius Iustiniani. De humilitate, 3. 11.

(2) Soliloqu. animae, 35; P. L. 40, 894.

(3) Hom. I, Super Missus; P. L. 183, 70.

(4) Col. 3, 1.

(5) Cfr. Ps. 99, 1.

 

top