GRATULAMUR*
Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
Gratulamur et gaudemus Lugdunum, honoris tui sedem, delectum esse, ut intra
sua moenia primus Missionalis ex universis nationibus Conventus, proximo mense
Maio, celebraretur. Cum istam nobilissimam Galliarum urbem saepe ac praesertim
abhinc quadraginta annos Missionalis Operis a Propagatione Fidei causa
invisimus, mirantibus oculis conspeximus, quantopere istic ad Regnum Christi
amplificandum, ad sacras expeditiones provehendas flagraret studium et alacris
navitas conferretur. Hoc certo contingit, quia incolae, catholicae fidei
retinentissimi, nativa animorum liberalitate et amplitudine ad egregie pro
Ecclesia agendum proclives sunt. Exempla et memoria maiorum laudandum hoc
excitant studium. Monumenta enim christianae pietatis et vetusta decora, quibus ista civitas merito gloriatur, procul dubio causa sunt, cur huiusmodi
mentium applicatio et propensio consistat, foveatur, crescat: invicta enim
fortitudine et effuso cruore Vettii Apagathi, Attali, Blandinae et aliorum
Sacrorum Martyrum adhuc ista urbs rutilat, et S. Pothini mitissimi et
constantissimi, Sancti Irenaei doctrina et vita admirabilis, et S. Eucheri
pastorali labore et vigilantia incliti collustratur lumine, quod, priscae virtutis validum
incitamentum, offuscari et intercidere nescit.
Peridonei istius felicitatem loci dilaudantes, inde facile nec fallaciter
sumimus auspicium fore, ut, magnifico quodam et grandi affiante spiritu, uberi
cum fructu Congressio peragatur, ad quam ex omnibus catholici orbis dioecesibus
delegati et bene multi, quorum rei missionalis interest, ut spes affulget,
incolae et peregrini confluent.
Huic tu, Dilecte Fili Noster, cuius diligentiam, eloquii copiam et rerum usum
magni perpendimus, antistabis, et praesidendi munere tecum fungetur Gregorius
Petrus S. R. E. Cardinalis Agagianian, Praefectus Sacri Consilii christiano
nomini propagando, Nobis perquam carus, cuius Nos minime latent fiagrans
Evangelii amor, in prospiciendo prudentia, in conficiendo celeritas, in agendo
prompta et generosa voluntas.
Quorsus Congressio spectet, hoc imprimis erit : cogitationes conferre, ut
missionali apostolatui, cum mutata sint tempora, novae rationes novaeque viae
patescant, ut Pontificium Opus a Propagatione Fidei et cetera supparis generis
redintegratis viribus reflorescant. Quod quidem eniti et contendere ob id etiam
quam maxime oportet, quia magno numero constitutae sunt in diversis locis
dioeceses autochthonis cleri moderationi concreditae, quorum necessitatibus,
ingenti quidem multiplicique pondere, Pontificium Opus a Propagatione Fidei
praecipua cogens auxilia succurrit.
Nunc autem temporis, cum passim per orbem terrarum torbida populos quassant
et agitant, res prior potiorque est, ut sacrae expeditiones ad Evangelium
gentibus advehendum praesentiorem vim explicent, nequaquam politicis terrestris
utilitatis conexam condicionibus, sed Sanctae Ecclesiae, quae omnium Sanguine
Christi redemptorum mater est, unice cooptantes sibi nomen et munus explentes.
Ex eo etiam probe consequitur, ut Pontificia Missionalia Opera apte in singulis
dioecesibus et nationibus constituenda, non disiunctis consiliis, in uno aliove
aggrediendo molimine pecuniae summas disponant, sed supernaturali spirito mota
eo omnia referant, ubi potestatis caput et principium est. Multiplices autem
formae sunt, quibus opitulandi sacris expeditionibus facultas datur et congruens
fraterno amori modus exhibetur; scilicet precibus, piorum actuum mysticis
hostiis, stipe et etiam missionalium coadiutorum actuosa praesentia, ubi pro
Evangelii suscepta causa consudatur.
Hoc catholico studio et sensu missionalis incepta iuvandi praestitit sane Maria Paulina Jaricot,
cuius vividior repraesentanda est hoc anno memoria : primum enim revolutum
celebratur saeculum, ex quo e terrestri vita migravit. Inclitae virginis,
Lugduni fioris nitidissimi, Gallicae gentis decoris eximii, pro merito pia
recolenda sunt gesta. Bona indole et versatili praedita ingenio, ad multas
inceptiones, quas christiana caritas suaderet, nisus et curas converta:
praeter alia praesago novae aetatis contuitu etiam ad miseram opificum
allevandam condicionem sollicitudines et la.crimas impendit. Verumtamen in
Opere a Propagatione Fidei condendo quam maxime eius mentis perspicacitas
eluxit, magnanima eius praestitit voluntas.
Quod quidem Opus ipsa cogitavit, ipsa intra se formavit et apta temperatione expressit. Inde illud natura consecutum est, ut Generale Consilium
eiusdem Operis Lugduni constitueretur. Cui postea Lutetiae Parisiorum alterum
adiectum est Consilium, cum corrogatam in variis Europae regionibus stipem aeque
destinare ac distribuere oporteret. Praeclaro igitur vigilique affiatui
spirituique Mariae Paulinae Jaricot profecto tribuendum est, quod Opus ab ipsa
conditum ad catholicae dignitatis utilitatisque fastigium iam ab ortu suo
dispositum haberetur. Neque spem eventus fefellit. Namque Litteris motu proprio
a fel. rec. Decessore Nostro Pio XI die iu mensis Maii anno MCMXXII datis,
verbis « Romanorum Pontificum » incipientibus, id, Pontificium effectum, sedem
principem nactum est Romae apud S. Petri Cathedram, cuius ofiicii praecipuum
caput est christianam fidem per totum terrarum orbem proferre. Quapropter
quantum Mariae Paulinae Jaricot laudis praeconium datur, quod universalis
christifidelium missionalis apostolatus, inaestimabilis bonorum fons, a nisu
studioque ipsius duxit principium. Quod tantam ad rem pertinet, dato hoc loco,
Decessorum Nostrorum confirmantes vota, palam monemus hortamurque — sunto
paterna optata filiis amantibus amabilia quasi praecepta — ut omnes
ehristifideles sese in Pontificium Opus a Propagatione Fidei certatim ascribant,
sub glorioso vexillo bonum certamen certantes, quo pro conato sibi fidei
celsissimo dono, eandem sancte evulgantes, Deo perquam acceptas gratias
persolvant.
Addecet igitur his laude dignis propositis, addecet, ut cumprimis in
Congressionis celebritatibus et coetibus Lugdunensis inclita virgo profuturo
et honorabili recolatur obsequio. Exstimulabit profecto ea mentium aciem,
navitatum conatus, ut cotidie magis idonea comparentur auxilia, ad missionalia
incepta confovenda. Haec nempe flagrantissimae in Deum et homines caritatis
perspicuum documentum et insigne sunt. Nam ut imbuatur Evangelio mundus et Ecclesiae
fines dilatentur, Dei poscit gloria, flagitat, qua nulla alfa maior, hominum
felicitas, ut Irenaeus vester splendidis verbis significavit: « Ubi Ecclesia,
ibi est Spiritus Dei: et ubi Spiritus Dei, illic Ecclesia et omnis gratia;
Spiritus autem veritas est » (1).
Haec postquam hortati sumus, enixis votis percupimus, ut Missionalis ex
universis gentibus Conventus Lugduni agendus pares exspectationi exitus
sortiatur, atque ut hi, caelesti invocato auxilio, in spe optima ponantur, tibi,
Dilecte Fili Noster, et Cardinali Praefecto Sacri Consilii christiano nomini
propagando et cunctis iis, qui Congressioni intererunt, iis nominatim, qui eam
sollerter praeparant, Apostolicam Benedictionem peramanter impertiinus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX mensis Martii anno MCMLXII,
Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 7, pp. 382-385.
(1) Adv. haeres,
3, 24, 1.