GRATIARUM ACTIO*
Gratiarum actio, caritatis canticum novum, exsultationis et laetitiae cum
piae mentis obsequio rite persolvenda sunt Deo a te, dilecte fili, et a
sodalibus tuis, cum mox istic centum impleti celebrabuntur anni, postquam
Congregatio vestra ab Immaculato Corde Mariae condita est.
His libenter laudes et vota Nostra interserimus, cum religiosam familiam,
cui praees, iure merito prosequamur existimatione optima et praecipua
benevolentia, quam quidem nunc aperto testimonio declarare avemus et cupimus.
Insuetam sane admirationem inicit praeteritarum rerum decursum spectantibus
incrementum, quod Theophili Verbist, legiferi patris vestri, inceptio suscepit.
Ab ipso enim iactum semen in proceram fructibusque onustam arborem se
fudit, quae salutis ferax multas dissitasque gentes inumbravit vel inumbrat :
namque Sinae, Congus, Philippinae Insulae, Foederatae Americae Civitates,
Indonesia, Haitia, Dominiciana Respublica, Iaponia, Guatemalia, Insula
Formosa, Hong Kong, Malaja, hae praesertim regiones et urbes fruitae sunt
veritatis luce, caelestis gratiae thesauris, sacro ministerio Evangelii
praeconum, qui numero et virtute spectabiles, divites fidei, spe alacres
quemadmodum et alii missionales istinc profecti sunt. Laus tot viris,
fortitudine et generosa indole praeditis, qui ut evangelicae albescerent messes
consudarunt: « quam pulchri super montes pedes adnuntiantis et praedicantis
pacem, adnuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion: regnabit Deus
tuus » (1). Haud defuerunt profecto in iis, qui pro praeclara a se suscepta causa
dura passi sunt: « Alii vero ludibria et verbera experti, insuper et vincula et
carceres » (2): quin etiam nonnulli effuso cruore terrestrem vitam glorioso fine
sacrarunt.
Quae aspera discrimina rerum non minuunt, sed potius, meritorum auctu et
exemplorum nitore, augent et solidant vestrum magnanimae virtutis robur, cum ad
audenda et exspectanda maiora vires exstimulent. In evangelico agro sudor et
sanguis fortium magni aestimandus ros est, qui glaebas fecundat, feliciorum
eventuum haud fallacis spei pignus est praesentissimum.
Dum haec praesaga prospicimus mente, ac praesertim dum flagrantia vota
facimus, ut ad Sinarum evangelicum agrum vestris laboribus exercitum, a quo
tristes vos depulerunt eventus, revertamini, ubi ad Christi regnum amplificandum
a vobis tantum operis et studii positum est, cuncta prospera, felicia, salutaria
ab omnium bonorum Largitore, religioso Instituto ab Immaculato Corde Mariae
invocamus, ut eius ope magis magisque sermo Dei currat et clarificetur (3). Tibi
autem, dilecte fili et missionalibus sodalibus tuis, enixum admoventes hortatum,
ut materno praedulci nomine honestati, id, quo appellamini, verius et plenius
cotidie sitis, quodam modo Cor Mariae, cor Ecclesiae intra pectoris claustra
gerentes, christianae subolis diligentissimum, de incrementis commissae vobis
praecelsae operae in exemplum sollicitum, Apostolicam Benedictionem vobis, iis
qui laude digna molimina vestra utcumque fovent, et universis iis, qui
saecularibus sollemnibu's ortus vestri recolendi causa agendis intererunt,
peramanter impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Martii anno MCMLXII, Pontificatus
Nostri quarto.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 7, pp. 385-386.
(1) Is. 52, 7.
(2) Hebr. 11, 36.
(3) Cfr. 2 Thess. 3, 1.