LAETI LAETUM*
Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Laeti laetum nuntium accepimus: quinquagesimam propediem anniversariam
celebrabis memoriam illius diei semper tibi recolendi, quo Episcopus consecratus
es, a Sanctissimo Decessore Nostro Pio X huius nominationis nactus honorem.
Quemadmodum tam felicis eventus ratio poscit, clerus populusque archidioecesis
Quitensis festivi et gratulabundi te, sollertem sacrum pastorem, circumstabunt,
atque certatim Deo tecum gratiarum actiones persolvent, propterea quod longum a
te emensum vitae spatium munifica largitate supernis donis conspersit.
Quae pia gaudia ut spirituali quadam praesentia Nostra adaugeamus, tibi,
Dilecte Fili Noster, hasce Litteras libenter mittimus, per quas tibi de
fructuosa vitae usura et de sacro munere alacriter gesto gratulamur, dum
flagrantia vota, quaeeumque sunt salutaria, optabilia, fausta adprecantia, imo e
pectore promimus.
Peractos reminisci labores in iis dioecesibus, quae moderationi tuae
commissae sunt et inde opimum fructum, qui, caelesti favente gratia, maturuit,
suave tibi procul dubio erit. Enimvero in Lojana, Rivibambensi, Guayaquilensi
ecclesiasticis ditionibus ac nune in Quitensi archidioecesi, cui iam diu praees,
pietatis, diligentiae, industriae praeclara dedisti specimina. Tua praecipua
laus est quod ipse, doctrinae varia supellectile et eloquentiae copia praeditus,
christianis veritatibus et praeceptis Christi oves, quibus salutaria pascua
comparas, erudivisti, quod sacro-sancta Ecclesiae iura strenue tutatus es, et
Actionem catholicam et socialem provexisti.
Tua fuit apprime spectabilis cura, ut probe et apte adulescentes
instituerentur. Scholas et ephebea catholica patere istic iussisti, et ista in
urbe, Equatorianae Reipublicae capite, Catholicam studiorum Universitatem
condidisti, in qua quidem ut rei religiosae et rei civilis emolumentum et decus
magis magisque progrediantur, fulgentissimum spei sidus collucet.
Dato hoc memorandi eventus tempore, a Deo solacia et auxilia praesentissima
supplicibus votis tibi deposcimus ut malori usque profectui gregis tui prospiciens
recta semper mediteris, salutarla fidenti erectoque animo perficias, et ideo
novis meritis abunde diteris.
Ut autem quinquagesimus episcopatus tui natalis uberiore spirituali fructu
sit, id tibi facultatis facimus, ut, postquam sollemni ritu sacris operatus
fueris, Nostro nomine Nostraque auctoritate adstantibus christifidelibus
benedicas, Indulgentia plenaria rite proposita. Tibi denique, Venerabilis
Frater, sollerti Antistiti Auxiliari tuo, gregique universo, cui sacer pastor
consulis, Apostolicam Benedictionem, praecipuae caritatis Nostrae pignus,
peramanter impertimus. « Oboedientia et pax » evangelicae sapientiae piena
verba, quae tui stemmatis figura aeque olim ac in Nostro insculpta collucent,
fragrantia exprimunt vota, quae hac peculiari Apostolica Benedictione
confirmantur, verae felicitatis tibi tutissimum iter.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die V mensis Aprilis anno MCMLXII,
Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 7, pp. 385-386.