SEXAGINTA ANNOS*
Sexaginta annos mox tibi celebraturo, ex quo iuvenili florens aetate ad sacri
presbyteratus gradus evectus es, caritate et egregia aestimatione erga te moti,
a Deo, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum (1), id valde precamur,
ut salutariter et feliciter omnia tibi cedant et in tuum operaeque, cui vacas,
profectum caelesti praesidio et inconcussa tutela fruaris.
Nec desunt ominibus et votis gratulationes. Enimvero diuturnum per temporis
spatium Apostolicae Sedis muneribus addictus, in Chilia ac postea in Brasilia
Apostolicus Nuntius, religionis studio et diligentia navitatis te omnibus
probandum praestitisti; nune vero Praefectus S. Congregationis disciplinae
Sacramentorum praepositae, Episcopus Praenestinus, Archipresbyter Patriarchalis
Basilicae Lateranensis, sedulitate, prudentia, sollertia meritis ditaris, quibus
crescentem auctum iisdemque iunctam dulcium opimam solaciorum messem percupimus.
Adfluentia superna invocantes auxilia, tibi, Venerabilis Frater Noster,
Apostolicam Benedictionem, volenti libentique animo impertimus, eamque ad sacro
anniversario tuo interfuturos pertinere volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Maii anno MCMLXII, Pontificatus Nostri
quarto.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 8, p 34.
(1) Cfr. Iac. 1, 17.