QUAMVIS RELIGIOSAM*
Quamvis religiosam mentem decet beneficia numquam silere caelestia, quibus
nulla dies, nulla hora nullumque temporis punctum carent, tamen sollemnes
anniversariae celebrandae memoriae eam iure merito adigunt, ut in laudem Dei
effusiores grates persolvantur.
Hoc tibi, Venerabilis Frater Noster, mox felicitar continget, qui quinque a
suscepta episcopali dignitate lustra condes.
Quod quidem sollemne ut iucundiore luce fulgeat tibi et iis, qui in tuae
invitabis communionem laetitiae, benevolentiae Nostrae obsecundantes affectui,
per huiusmodi nuntium quasi animo praesentes, tibi cuncta fausta, candida,
salutarla optamus et cupimus, haud sine gratulatione et bonae existimationis
praeconio.
Enimvero Episcopus
Ostiensis, Portuensis et Sanctae Rufinae in exemplum pastorale munus actuose
gessisti. In cogitando sagax, in perficiendo efficax, consilio prudens, navitate
magnificus, christianae disciplinae et vitae gregis curis tuis commissi bene
consuluisti et opera, quae in rem adduxisti, religioni magno usui sunt et in
posterum quoque fidei studium loquentur, quo eadem excitasti et foves.
Dato hoc tempore, caelestia tibi auxilia uberrima invocamus, ut magis
magisque fidelis sis minister Christi et dispensator mysteriorum I)ei, ac firmus
fide, spe alacer, cantate fervens, de catholica re ac praesertim de gregis tui
profectu egregie merearis. Pignus amoris haec feliciter pre cantia accipe vota,
quae pectori tuo dulciter inhaereant et rutilantiorem flammam piis desideriis
indant et ingerant.
Quo autem salutarior vicesimns quintus episcopatus tui natalis contingat, id
tibi facultatis facimus, ut, quo voluerís die, adstantibus christifidelibus
nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenaria Indulgentia proposita.
Nihil denique Nobis restat, nisi ut tibi, Venerabilis Frater Noster, et
sollerti Antistiti Auxiliari tuo cunctoque gregi, moderationi tuae commisso,
Apostolicam Benedictionem libenti volentique animo impertiamus.
Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Iulii anno MCMLXII, Pontificatus Nostri
quarto.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 10, pp. 565-566.