DUPLICIS ANNIVERSARIAE*
Venerabilis Frater,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Duplicis
anniversariae memoriae celebritatem una cum grege, Tuis euris commisso, ut ad
Nos allatum est, Tu, Venerabilis Frater, agere in aninum induxisti, id est
obitus Innocentii VI et ad Petri Sedem electionis B. Urbani V, Summorum
Pontificum, qui difficilibus ac perturbatis temporibus, quibus Christi Vicarius,
ob peculiaria rerum adiuncta non in Urbe septicolli, sed Avenione ad Rhodani
fiuminis ripam degebat, Ecclesiam moderati sunt. Quorum Maximorum Antistitum
recordatio et Nostrum animum pulsat, siquidem, cum in Gallia olim commoraremur,
Avenionem invisentes, veteris aetatis illius vestigia magno cum gaudio piaque
cum reverentia sumus persecuti et monumenti lustravimus. Hi, ut historici
docent, Viri fuerunt religione ac doctrina conspicui et Ecclesiae profectus
studiosi; et, quamquam procul a Sede Pontificum propria ac veluti nativa ii
christiano nomini praeerant, tamen commoratio eorum illo in loco utilitate non
caruit, cum iisdem ita datum esset pacis bona inter publicae rei moderatores
facilius promovere et confirmare.
Prior, antea appellatus Stephanus Aubert, insignis iuris peritus, postquam ad
Summum Pontificatum provectus est, allaboravit — quod laudis non parva est
materia — ut disciplinam ecclesiasticam restitueret vitamque religiosam
salutaribus conformaret praeceptis. Neque immemor Urbis, quo reverti cogitavit,
Aegidium Cardinalem Albornoz, magni ingenii et nominis virum, in Italiam misit,
ut, Romani Pontificis Civitatem recto ordine componendo, reditum illum pararet.
Iniuria autem temporum factum est, ut praeclara Summi Antistitis consilia ad
effectum non deducerentur.
Post X fere annos, quibus Ecclesiae praefuerat, die xii mensis Septembris
anno MCCCLXII atque adeo ante vi saecula, de vita decessit, et conditus est, ut
optaverat, sepuicro in templo monasterii Ordinis Cartusiensis a se exstructi in
oppido Villanova. Quo coenobio tempore Gallicae perturbationis everso et corpore
Pontificis Maximi inde submoto, eius ossa non ita pridem, anno videlicet MCMLX, Apostolica Sede probante, in sacram aedem
illam, laudabili cura potestatum Reipublicae Gallicae restitutam, sunt ritu
sollemni relata.
Alteri Iesu Christi Vicario, cuius memoria in hac celebratione recolitur,
fuit antea nomen Villelmo de Grimoard ; qui, sodalis Ordinis S. Benedicti, abbas
celeberrimi olim monasterii S. Victoris in urbe Massilia, disciplinarum
artiumque cultor uberrimus, die xxvlli mensis Septembris anno MCCCLXII, cum in
Italia, ut Romanae Ecclesiae accuraret negotia, peregrinaretur, creatus est
Pontifex Maximus, Innocentii VI proximus in Apostolico munere successor,
quamquam Sacrae Purpurae dignitate non erat decoratus; commendabant enim eum
vitae summa integritas atque austeritas, pietas eximia, ingenii clarissimae
dotes. Cui quidem electioni ipse vir humilis, ut in veteribus annalibus scriptum
videmus, a cum tremore et timore » assensus est (1). Etiam hic studia virosque
litteratos diligenter ac liberaliter auxit atque ornavit. Uni Ecclesiae
utilitati intentus, Urbem petiit, « occurrentibus sibi clero et populo Romanis,
ipsumque solemniter recipientibus cum magno gaudio ac Deum laudantibus de
iucundo adventu suo » (2).
Praeterea loca Christi incolatu sacra atque reditus Christifidelium
orientalium ad unitatem catholicam eius cura fuerunt, qui impenso tenebatur
studio pastorali et gravissimi muneris sui piane conscius erat. Quae laus non
imminuitur eo quod tam sancta proposita ob temporum ac rerum discrimina non
efficere potuit; quibus etiam coactus est ab Urbe discedere et Avenionem
reverti. Qui in vita sanctimoniae fama claruerat, post mortem, quam die XIX
mensis Decembris anno MCCCLXX eadem in urbe obiit, Beati cultu honorabatur ;
quem Pius IX anno MDCCCLXX ratum habuit et confirmavit.
E gemina celebratione, quae horum Pontificum honori agetur, Christifideles,
ut probe confidimus, causam accipient et invitamentum Summum Pontificatum recte
aestimandi eique toto animo adhaerendi; qua in re dignitas ipsa munusque ipsum
imprimis sunt consideranda, quibus is, qui ea gerit, efficitur, ut ait S.
Bonaventura, « primus et summus pater spiritualis omnium patrum, immo omnium
fidelium et hierarcha praecipuus ... caput indivisum, Pontifex summus, Christi
vicarius » (3).
Quodsi interdum, instar frementium gurgitum,
perturbationes circumsonant, ut Sedi Apostolicae temporum decursu saepius
contigit, cum Summi Pontifices non Romae fuerunt in inclita Urbe, sed peregrino
uti debuerunt domicilio, id non sine salubri divinae Providentiae coiisilio
accidisse videtur. Consona enim cum S. Angustino voce licet Nobis asseverare: «
Non ... deseruit ille Ecclesiam suam; et si ad tempus turbavit eam, ob hoc
turbavit, ut semper supplicaret ei, a quo in solida petra confirmaretur » (4).
Ad Romanam hanc arcem nostris quoque temporibus multi homines, ex iis etiam,
qui catholico non censentur nomine, oculos tollunt; perspectum enim habent vana
esse et cassa saeculi huius praesidia, fallacia evadere tot opinionum commenta,
ad irritum cadere conatus humanae consortionis ordinem divina lege neglecta
stabiliendi: « in cathedra autem unitatis doctrinam positam esse veritatis » (5),
hinc lucem emitti, quae dispellat caliginem, viresque suppeditari, quibus animae
vegetentur.
Peculiari vero studio iidem ad Romanam hanc Sedem in praesenti convertuntur,
quod hic ad beati Petri sepulcrum singularis mox conventus agetur, Concilium
scilicet Oecumenicum Vaticanum Secundum. Quod ut magnas edat utilitates
vigorisque spiritualis copiam afferat Ecclesiae, quin immo universae hominum
coinmunitati, Deum supplicibus precibus et conspiratis votis in ista Avenionensi
celebratione rogate, quaesumus; pro quo magni pendendo pietatis officio in
antecessum gratias ex animo agimus.
Quod quidem sollemne iterum praeclaram Nobis praebet occasionem filiis, qui
in ista incolunt regione, paternae voluntatis affectum significandi; cuius
pignus ac testis sit Apostolica Benedictio, quam Tibi, Venerabilis Frater, et
omnibus, qui eidem celebritati intererunt, peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XI mensis Iulii, anno MCMLXII,
Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 11, pp. 653-655.
(1) St. Baluzius,
Vitae Paparum Avenionensium, ed. G. Mollat, I, Paris
1916, p. 350.
(2) Ibid., p. 365.
(3) Breviloquium, p. VI, c. 12.
(4) Sermo 341, 4 ; P. L. 39, 1496.
(5) Cfr. S. August., Ep. 105, 5; P. L. 33, 403.