CAUSA PRAECLARA*
Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Causa praeclara,
quae ad pietatis rationes pertinet tota, Nos movet, ut hasce ad Te, Dilecte Fili
Noster, Litteras demus, quibus et munus Tibi credamus eximium et in consortium
Te vocemus gaudii spiritualis. Etenim quattuor mox saecula abibunt, ex quo S.
Teresia a Iesu, sacra virgo praeclarissima et Ecclesiae lumen singulare, Abulae
in Hispania Ordinis Carmelitarum renovationem inchoavit, opus aggressa immensum
piorumque fructuum feracissimum ; scilicet die XXIV
mensis Augusti anno MDLXII primum monasterium, quod S. Ioseph, almae Deiparae
Sponso, esse voluit sacrum, extra eiusdem urbis moenia constituit, ubi austerius
vitae genus moniales Carmelitae obirent.
Quam ob saecularem memoriam Abulae, ut ad Nos allatum est, celebratio
sollemnis agetur, cui sacrorum Antistites, publicae rei Moderatores, Ordinis
Carmelitarum sodales, legiferae matris suae triumpho suaviter affecti, aliique
intererunt plurimi. Atque Nos ipsi, eadem sollemnia aliquo modo participare
cupientes, precibus Carmelitarum Discalceatorum Ordinis Praepositi Generalis,
ut Purpuratum Patrem eo mitteremus, Nostram veluti gerentem personam, libenti
obsecundavimus animo. Quam ob rem Te, Dilecte Fili Noster, qui eiusdem Ordinis
agis Patronum, Legatum Nostrum hisce Litteris eligimus ac renuntiamus, ut
auctoritate Nostra religiosis caerimoniis illis praesideas.
Quae quidem indicta sacra celebritas efficit, ut suavi recordatione recogitemus de memorabili vitae Nostrae eventu: die enim
XXV mensis Iulii anno
MCMLIV Abulense Monasterium ab Incarnatione appellatum invisimus, ubi nobilis
haec Christi alumna ad virtutum certamen se comparavit, atque in urbe « Alba
de Tormes », ante eius sepulcrum sistentes, pietatis intimos sensus lectissimae
Caeliti pandimus.
Teresianum vero inceptum meritis est congruisque celebrandum praeconiis
festisque ritibus commemorandum. Nam vitae religiosae instauratio, e vetere et
inclito veluti stipite Ordinis Carmelitarum enata, quam mira bilis virgo
perfecit, quasi floriferum ac suave redolens ver in Ecclesia fuit; quod ea
exstitit aetate, qua Concilium Tridentinum novis incrementis nomen catholicum
adauxit.
Haec igitur divini amoris vulnere saucia monialis, cuius laudes plures
Decessores Nostri, imprimis Gregorius XV et S. Pius X, amplissimis verbis
dixerunt, sibi statuit alta et excelsa, quae Ordini suo essent proposita,
sanctius et accuratius servare et servanda curare, congregatisque nonnullis
sacris virginibus, tanti operis initium, Deo impellente, tunc temporis fecit:
scilicet eo contendit, ut procul a saeculi inani strepitu fluxisque studiis uni
Deo in sacro recessu animique solitudine deserviretur, ut divinarum rerum
contemplationi, maxime ei rationi precandi, quae recta sapiendo, gustando
caelestia fit, partes tribuerentur potissimae, ut austerior vita, paupertas
aliaeque voluntariae castigationes susciperentur. Itaque cum suis iter iniit,
asperum quidem multique laboris, sed supernis iucundum solaciis.
Nullis fracta difficultatibus, S. Teresia XVII coenobia condidit, ubi moniales eiusmodi
insisterent iter ductu Beatae Mariae Virginis, quae Regina et decor Carmeli
praedicatur. Sed fiamma, qua ardebat, sui Ordinis fratres etiam accendit,
operam adiutricem praebente egregiam S. Ioanne a Cruce. Ita factum est, ut,
cum intrepida auctor et magistra viveret, XV coenobia virorum eiusdem Ordinis
sodalium, austeriorem vitam persequentium, excitarentur.
Caritas autem, qua aestuabat, finibus religiosae familiae non continebatur,
sed per totam pervasit Ecclesiam, siquidem Deus dedit ei « latitudinem cordis
quasi arenam, quae est in litore maris » (1). Omnibus enim votis expetebat salutem
animarum, et ethnicorum haereticorumque tenebras defiere Deumque deprecari non
desinebat, ut ad catholicam traducerentur veritatem. Cuius rei causa etiam
ieiunia, verbera aliosque voluntarios cruciatus quasi acceptum sacrificium Deo
offerebat. Fulgens sanetimonia sacerdotum, exquisita doctrina theologorum,
actuosa opera Evangelii praeconum: haec eius cura fuerunt, haec impensis
precibus a Deo studuit impetrare, voluitque, ut id ipsum facerent moniales,
quae coniunctiorem cum Deo ducerent vitam.
Itaque persuasum sibi habens precandi consuetudinem ac se devovendi studium
plurimum potissimumque valere ad salutem animarum procurandam, quin immo ea ipsa
esse eximiam quandam apostolatus formam, S. Teresia ad hane veluti primariam
rationem vitam omnem composuit voluitque ut componerent, quotquot eam habebant
legiferam matrem. Quam verum autem et salubre fuerit hoc caput spiritualis
doctrinae, vigor instituti Carmelitarum per quattuor haec saecula perspicue
comprobat.
Non semel de fecunditate umbratilis vitae religiosae exposuimus, iuvatque
Nos, S. Teresiam a Iesu respicientes, asseverare Ecclesiam, licet externi
apostolatus officia, his temporibus tantopere expetita, magni aestimet, tamen
vitae Deo devotae rerumque caelestium contemplationi deditae ipsa hac aetate,
qua actio humana vel nimium fervet, tribuere plurimum. Apostolatus enim, qui
vere proprieque dicitur, in eo positus est, ut quis salutiferum opus Christi
participet, quod fieri nequit nisi precandi seseque devovendi studio; siquidem
Salvator praecipue pr•eces ad Patrem fundendo segue immolando genus humanum
noxis vinctum et oppressum redemit. t?nde fit, ut qui intimam hanc rationem
salvifici muneris Christi sequi conetur, etiamsi externa abstineat actione,
praecellenti tamen ratione apostolatum exerceat.
Paternae igitur cum caritatis affectu S. Teresiae alumnas, quotquot sunt per
orbem terrarum, contuemur ad easque verba transferimus S. Cypriani, assertoris
sacrae virginitatis, quae est « illustrior portio gregis Christi » : « gaudet
per illas atque in illis largiter fioret Ecclesiae matris gloriosa feeunditas »
(2).
Gratiam iis habemus maximam pro abscondita et humili vita, quam degunt quaque
Christifidelibus totique hominum societati utilitates plurimas afferunt, easque
hortamur, ut animo forti et amanti disciplinam teneant sibi traditam a tanta
magistra. Cuius hanc sententiam meminerint et in pectus demittant: «
Acerbissimo sane dolore crucior, quod tot animae in ruinam labuntur ... id
saltem exopto, ne numerus reproborum augescat. Sorores meae in Christo: preces
vestras cum meis coniungite supplicationibus, ut Deus id ipsum misericorditer
concedat. Hac de causa vos huc.congregavit, hoc est munus, ad quod divinitus
estis vocatae, hoc officium vestrum, hoc sit optatum vestrum, hanc ob rem
lacrimas profundere et precationes vos facere oportet ... Cum acciderit, ut
preces, fiagra, optata, ieiunia non fiant propter ea, quae supra dixi, scitote
finem, ob quem Deus vos huc accersivit, vos non esse assecuturas » (3).
Filii vero S. Teresiae, ut nihil dubitamus, ex hac celebritate invitamentum
accipient studio alacri, constantia vigili, diligentia summa ea retinendi ac
perficiendi, quae legifera mater, pietate et sapientia maxime conspicna, sibi
proposuit, cum Carmelitarum Ordinem ad pristina revocavit instituta. Quamquam
etiam in externi apostolatus muneribus versantur, tamen « pretiosa margarita »,
quae ab ea quasi hereditate ipsis tradita est, perenni splendore in iis
refulgeat oportet. Si enim res altius consideretur, vita contemplationi dedita
non officit externae actioni Dei causa patratae; nam si quis est Deo
coniunctior eumque solum quaerit in omnibus, fiamma caritatis apostolicae
necessario exardescit. Tune conspirans habetur concordia inter apostolatum
externum et institutum contemplativum a vulgo remotum, siquidem a caritate ut
uno fonte utrumque vitae genus procedit et alitur eadem. Quam ob rem, ut verbis
S. Bernardi utamur: « Amplectimini, fratres, pretiosissimam margaritam,
amplectimini sanctimoniam vitae, quae vos efficit sanctorum similes et
domesticos Dei » (4).
Hic praeterea ardor caritatis universam familiam Teresianam adducet, ut,
Fcclesiae bono et profectui intenta, peculiaribus supplicationibus et voluntariis
cruciatibus divinam largitatem eidem conciliet, qua e proximo Concilio
Oecumenico Vaticano Secundo novum veluti ver, cumulatae pulchritudinis
spiritualis praenuntium, exoriatur.
Haec animum pulsant, dum de opere cogitamus, a S. Teresia ante tv saecula
feliciter coepto. Deum autem supplici implorantes precatione, ut ob eam rem
futurae celebrationes spiritualium fructuum uberrimam copiam progignant,
divinorum munerum auspicem peculiarisque benevolentiae Nostrae testem,
Apostolicam Benedictionem, Tibi, Dilecte Fili Noster, Praesulibus, publicae rei
Moderatoribus, sacro clero, Teresianae familiae sodalibus et ceteris, qui
sollemnibus iisdem intererunt, peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVI mensis Iulii, in Commemoratione
Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, anno MCMLXII, Pontificatus Nostri
quarto.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 10, pp. 566-570.
(1) 3 Reg. 4, 29.
(2) De habit. virg. 3; PL 4, 455.
(3) Cfr. Camino de perfección, 1, 4-5; 3, 10.
(4) Serm. de div. 37 ; P.L. 185,
641.