CUM OMNE*
Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Cum « omne datum
optimum et omne donum perfectum ... a Patre luminum » descendat (1), cuius
providentia aetas nostra munitur ac regitur, flagrantes Deo reddendae sunt
grates, quotiescumque singularia beneficia superna vividiore repetimus
recordatione.
Quod tibi proxime eventurum esse laetanti admodum animo novimus, dilecte Fili
Noster, qui, exsultantibus sodalibus e Societate Iesu, simulque clero populoque
natalis oppidi tui, quinquagesimum anniversariam illius diei ages memoriam, quo
trepida spe, Divini Servatoris nomini confisus, sacerdotio auctus es. Princeps
enim omnium munerum, quibus divinitus laetificamur, sacer presbyteratus ordo
plane censendus est, cuius vi, qui « heri et antea unus e multitudine ac plebe
erat, repente redditur praeceptor, praeses, doctor pietatis, mysteriorum
latentium praesul » (2).
Quam ob rem proximae celebritatis laetitiam tibi adaugemus, omnia fausta,
candida ac felicia exoptantes.
Novimus quanta cum sedulitate et alacritate sacerdotale ministerium in longo
adhuc emenso vitae itinere exercueris; laudamus pariter sollertiam et
studium, quibus ad commissa munera incumbis in apparando Oecumenico Concilio
Vaticano II, ut Secretariatus Christianorum unitati provehendae Praeses.
Tibi igitur laboribusque tuis continenter adsit Christus, qui a est universae
Ecclesiae corona » (3); cuius uberiorum usque solaciorum opera tibi deprecamur
amplissimam, ut, fide inconcussa, iuvenili spe, haud difficultatibus fracta
caritate, sacerdotium tuum ferax, ac Deo eiusque Ecclesiae Sanctae suaviter
redolens reddere pergas.
Quo autem salutarior huiusmodi eventus contingat, id tibi facultatis facimus,
ut, sive cum sacri cleri conventibus praeeris, de gnibus Nobis mentionem
fecisti, sive cum duarum sodalitatum sacrarum virginum patroni munus inibis,
sive cum in oppido vulgo Riedbòhringen quinquagesimum sacerdotii tui natalem
celebrabis, adstantibus sacerdotibus et fidelibus Nostro nomine Nostraque
auctoritate benedicas, plenaria Indulgentia proposita, suetis condicionibus
acquirenda.
Ceterum, dilecte Fili Noster, nil Nobis restat, nisi ut tibi Apostolicam Benedictionem, supernae largitatis pignus Nostraeque propensae voluntatis
testem, peramanter dilargiamur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIV mensis Iulii, anno MCMLXII, Pontifica- tus
Nostri quarto.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 10, pp. 570-571.
(1) Cfr. Iac.
1, 17.
(2) S. Greg. Nyss. Orat. in diem luminum; Migne, PG 46, 581.
(3) Clem. Alex. Paedag, 2, 8; Migne, PG 8. 479-482.