FRANCISCALIS FAMILIA*
Dilette fili,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Franciscalis Familia,
quemadmodum ad Nos allatum est, mentem studiose intendit ad concelebrandam
memoriam eventus, qui Patavii ante VII saecula feliciter contigit;
cuius rei causa fidelium multitudines eodem, ut est prospicere, confluent.
Etenim die VIII mensis Aprilis anno MCCLXIII sacrae exuviae S. Antonii, qui
Ordinis istius lumen est eximium, plurimum expetitus apud Deum deprecator populi
christiani, Ecclesiae Doctor potentissimus verbo, ex ecclesia S. Mariae Matris
Domini, ubi vi lustra asservatae iacuerant, in Basilicam eius honori eleganti
manu, magnificentia summa, eadem in nobili urbe exstructam, translatae sunt.
Atque Nos, qui, antequam praegrave munus Apostolicum susciperemus, Venetorum
sedem principem obtinuimus, in lectissimum hunc Caelitem semper singolari
pietatis affectu Nos sensimus ferri, quo moti augustum eius templum saepe
venerabundi invisimus, in praesens omittere nolumus, quin, huiusmodi oblata
occasione, religiosam observantiam in eum exprimamus et communi Nos gaudio
consociemus.
Cum igitur, ut est in annalibus, S. Antonii corpus rite recognosceretur,
inventa est eius lingua rubicunda, ut viventis hominis, non diu terrestri vita
functi, esse videretur; traditurque S. Bonaventura, Ordinis istius tunc
temporis Summus Moderator, qui praesens astitit, exclamasse: « O Lingua
benedicta, quae Dominum semper benedixisti, et alios benedicere fecisti: nunc
manifeste apparet, quanti meriti exstitisti apud Deum » (1). Scilicet Doctor
Doctorem agnovit eique praeconium amplissimum tribuit; atque adeo raro exemplo
factum est, ut lingua servaretur a corruptione immunis, quae instrumentum fuerat
Spiritus Sancti.
Quae ob memorabilem hunc eventum parantur anniversaria sollemnia, praeclaram
Nobis opportunitatem praebent paterno vos cohortandi animo, ut in exemplum tam
praestantis sodalis vestri omni ope vos formare studeatis : ipse, ad
Franciscalis disciplinae rationem, « principaliter intendit unctioni, et postea
speculationi » (2), seu imprimis ipse « semper benedixit Dominum ». Vitam igitur
ducens cum Deo coniunctissimam, preces ei adhibere non desiit; quam quidem
caelesti Numini supplicandi consuetudinem primarium quiddam esse et ad munera
sacra frugifera efficienda plurimum valere non est qui ignoret. Iuvat igitur in
mentem revocare haec verba S. Augustini, praeceptoris suavissimi: « quamdiu ergo
hic sumus, hoc rogemus Deum, ut non a nobis amoveat deprecationem nostram, et
misericordiam suam, id est ut perseveranter oremus, et perseveranter misereatur
» (3).
Praeterea, ut e vitae eius descriptione atque e verbis S.Bonaventurae supra allatis constat, S. Antonius alios bene
multos ad « benedicendum Dominum » ardentissimis verbis et praeclaris exemplis
inflammavit. Eius igitur premant vestigia Franciscalis Ordinis sodales, quorum
proprium est, ut incenso studio germanam Christi doctrinam non solum vivendo
ipsi exprimant, sed homines etiam ad eam servandam multiplici ministerio
permoveant. Religiosa Familia vestra vivax actuosumque fermentum sit oportet, de
quo Salvator noster commemorat; quo scilicet efficiatur, ut populi, quotquot
sunt per orbem terrarum, oculos ad Deum, qui omnium est Pater, attollant, et in
unam communitatem, Auctorem suum perpetuis adorantem obsequiis, coalescant.
Caritatis quoque officiis S. Antonius inclaruit maxime, estque adhuc caelitus
gementium et afflictorum praesens adiutor: eo magistro usi, Franciscales
omnesque Christiani assidue dent operam, ut verum hunc boni amorem, hoc dulce
vinculum animorum, hoc mutuum fraternumque auxilium consectentur. Una enim
caritate res adversae, quibus homines exagitantur, queunt dissolvi, spiritus
asperiores mitescunt, pax optata componitur.
Neque sine providentis Dei consilio evenire videtur, ut Antonianae hae sacrae
celebrationes in tempus incidant, quo Concilium agitur Oecumenicum Vaticanum
Secundum; quod superno fidentes praesidio indiximus et amanti prosequimur
cura. Hic enim Sanctus Caeles aetate vixit, quae universalem Synodum
Lateranensem Quartam proxime est subsecuta, eiusque actuosa pastoralis opera
salubribus Coetus illius decretis congruebat, et hanc etiam ob causam, quod
attinet ad animorum curam, utilitates maximas attulit.
Haud dubitamus, quin, precationes faciendo et asperitates Dei gratia
libenter tolerando, sitis acturi, ut e tanti momenti Concilio fructus
progignantur plurimi atque laetissimi.
Qua spe suavissima freti, tibi, dilecte fili, religiosis sodalibus, quibus
moderaris quique sepulchrum gloriosi huius Caelitis laudata cum offi ciorum
diligentia custodiunt, ceteris Familiae Franciscalis partibus eiusque operum
sociis, cunctis denique piam peregrinationem ob haec saecularia sollemnia
suscepturis, Benedictionem Apostolicam, propensissimae voluntatis Nostrae
testem ac pignus, peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVI mensis Ianuarii, in festo Sanctorum
Protomartyrum Ordinis Minorum, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri quinto.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LV (1963), n. 3, pp. 159-161.
(1) Brev. Romano-Seraphicum, die 15 Febr. - cfr.
Chronica XXIV Generalium,
Analecta Franciscana, III, Ad Claras Aquas 1807, p. 157.
(2) Cfr. S. Bonavent., Collationes in Hexaemeron, Coll. 22, n. 21.
(3) Enarr. in Ps. 65, 24; P. L. 36, 801.