QUAMVIS CUM NULLUM*
Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Quamvis, cum
nullum tempus neque ullum temporis momentum supernorum beneficiorum sit expers,
gratiarum actiones Deo semper persolvendae sint ac meminisse Largitoris omnium
bonorum oporteat, tamen, anniversaria quadam sollemni felicis eventus recurrente
memoria, cum retrospecta magis pateat caelitus datorum munerum magnitudo, tum
impensiore obsequio illud sacri Psaltae monitum servari congruit: Laudabo nomen
Dei cum cantico et magnificabo eum in laude (1).
Haec piae commotae mentis exsultatio te, Dilecte Fili Noster, valde addecet,
qui mox quinque revoluta celebrabis lustra, postquam sacra redimitus es infula;
et in sanctae communionem laetitiae clerum populumque, cui moderaris, iure
merito advocabis. Quae gaudia praesentia Nostra adaugentes, omina et vota tibi
proferimus, quae benevolentia caritatis sincera promit et Deo admotae preces
confirmant.
Salutaribus autem precationibus libenter exhibitae gratulationes
interseruntur. Primus namque e Iaponia natione Tokiensis Archiepiscopus,
religionis studio, maturitate consilii, sollertia operae, probatione Nostra
dignum te praestitisti Antistitem. Ob tua merita, vigilantis actuosique sacri
pastoris et insignis ecclesiastici viri propria, primum te ex ista fiorentissima
natione Sacra Romana Purpura honestare gavisi sumus: cumque te Sacro Collegio
Purpuratorum Patrum ascivimus, profiteri voluimus Catholicam Ecclesiam bono
auctu istic crescere, palamque agnoscere inclitae gentis tuae dignum laude erga
Christi Evangelium nobile studium. Dominicus autem ager, quem sedulo exerces,
iam laetis fioret fructibus, isque potiora portendi sinit, caelesti adfiante
gratia, qua, ubi humani nisus innituntur, concordia coniuncti et solidi, ad
Regnum Christi amplificandum et ad utilia incepta provehenda valere
consueverunt.
Praesentissima superna auxilia nunc tibi et navitatis tuae adiutoribus, et universis, qui in archidioecesis istius
finibus Evangelii operi vacant, enixe invocamus, ut a impleamini agnitione
voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali, ut ambuletis digne
Deo per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in
scientia Dei » (2). Voluntatis Dei impletio operae est perfectio. Multum praeterea
optamus, ut ea quae salutaria excogitas consilia, feliciter in rem deducantur,
ac praesertim ut novum templum princeps, quod exaedificare cupis, quam primum
affabre factum ad caelum sua culmina extollat. Pietatis tuae posteris quoque
durabile erit hoc monumentum.
Quo autem salutarior vicesimus quintus episcopatus tui natalis con- tingat,
id tibi facultatis facimus, ut, quo volueris die, adstantibus christifidelibus
nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenaria Indulgentia proposita.
Nihil denique Nobis restat nisi ut tibi, Dilecte Fili Noster, cunctoque gregi
moderationi tuae commisso Apostolicam Benedictionem libenti volentique animo
impertiamus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX mensis Ianuarii, anno MCMLXIII,
Pontificatus Nostri quinto.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LV (1963), n. 3, pp. 162-163.
(1) Ps. 68, 31.
(2) 2 Col. 1, 9-10.