QUAMVIS A RELIGIOSO*
Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Quamvis a religioso animo semper oporteat Deo persolvi grates, quia nullum
temporis momentum beneficiis caret caelestibus, secundum illud sacri Psaltae:
Per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in
saeculum saeculi (1), tamen, faustis recurrentibus felicium eventuum memoriis, cum
retrospecta clarior donorum magnitudo appareat, prorsus decet omnium bonorum
Largitori sueto impensiores laudes et gratiarum actiones tribuere.
Hoc tibi, Dilecte Fili
Noster, duplici ex causa hoc anno contingit; nam a suscepta episcopali
dignitate quinque impleta celebras lustra, decem vero exacta, ex quo ad sacri
presbyteratus gradum evectus es.
Istam geminam anniversariam memoriam iucundiorem et laetiorem facere cupimus,
cuncta felicia et salutaria precantes ab Eo, a quo omne datum optimum et omne
donum perfectum descendit (2).
Votis ominibusque autem gratulationes libenter innectuntur. Nam diuturnum per
adhuc emensum aevi spatium Apostolicae Sedi gravium munerum perfunctione
deserviens, facultatem assecutus es, ut de ea bene merereris. Praesertim in
Aequatoriana Republica Apostolicus Nuntius ac postea in Belgio et in Luxemburgo
idem nobile gerens munus, firma constantia, sedula officii conscientia, in
gerendis rebus prudentia operam navasti, e qua uberes fructus editi sunt.
Quapropter Nos, merita tua praemio afficientes, te Purpuratorum Patrum
Collegio ascivimus et sacro laticlavio honestavimus.
Deus te tueatur, sospitet atque munerum supernorum largitate afficiat, ut
repetens labores, quos pro Eius gloria et animorum salute suscepisti, novo
religionis studio exardescas et, Ecclesiae profuturis laudeque dignis inceptis
generosas vires devovens, crescenti virtutis lamine eniteas.
Haec imo e pectore ominati, tibi, Dilecte Fili Noster, et universis utrique
sacro anniversario interfuturis Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IX mensis Februarii, anno MCMLXIII,
Pontificatus Nostri quinto.
IOANNES PP. XXIII
*A.A.S., vol. LV (1963), n. 3, pp. 163-164.
(1) Ps. 144, 2.
(2) Cfr. Iac. 1, 17.