The Holy See
back up
Search
riga

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD CLARISSIMUM VIRUM
IOANNEM DELL'ACQUA,
UNIVERSITATIS STUDIORUM
FERRARIENSIS MODERATOREM,
OB NOVAM ILLIUS ATHENAEI SEDEM
INAUGURANDAM

EX OBSEQUII*

 

Ex obsequii plenis a te datis litteris comperimus studiorum Univer- sitati Ferrariensi proximo ineunte mense affabre exstructam novam sedem inauguratum iri: quod ut sollemnius et laetius evaderet, perhumaniter optasti auspicali ritui Personam Nostram aliquo modo adesse et bona omina Nostra afferri. Votis tuis libenter concedentes, Venerabilem Fratrem Nostrum Hamletum Ioannem Cicognani, Cardinalem a publicis Ecclesiae negotiis, nobilissimam hanc ob causam delegimus et destinavimus, cuius honorabilis praesentia palam aperteque significabit, benevolentiam et egregiam existimationem Apostolicae Sedis erga istud praeclarum disciplinarum et artium domicilium continuari et in aevum protendi; nec immerito quidem. Id a. d. IV Non. Mart. anno MCCCXCI a Decessore Nostro Bonifatio IX constitutum est atque, ortu et progressione spectabile, meritis et laudibus floruit, ita ut famam nactum sit inclitam, et de se egregiam spem foveri iubeat. Deus scientiarum Dominus, Pater luminum, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum descendit (1), magnum Athenaeum tegat, tueatur, iugi incremento adaugeat, ut optimi cuiusque exspectationi continenter respondeat, et nobilis sit ingeniorum palaestra, ubi doctrinae et artes, politior humanitas et christiana sapientia in exemplum niteant et fertili foedere nodoque in exemplum ceteris connectantur.

Haec flagrantibus votis cupientes, tibi, dilecte fili, docentibus et discentibus, et administratoribus studiorum Universitatis Ferrariensis, et universis, qui eius novis aedibus auspicandis intererunt, Apostolicam Benedictionem, aemulae frugiferaeque navitatis et non defuturae fiduciae pignus, peramanter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Februarii anno MCMLxIII, Pon- tificatus Nostri quinto.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LV (1963), n. 6, p. 327.

 (1) Cfr. lac. 1, 17.

 

top