The Holy See
back up
Search
riga

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD HAMLETUM IOANNEM
TIT. ECCLESIAE SUBURBICARIAE TUSCULANAE
S. R. E. CARDINALEM CICOGNANI,
PUBLICIS ECCLESIAE NEGOTIIS PRAEPOSITUM,
OCTOGESIMUM DIEM NATALEM CELEBRATURUM

OCTOGESIMUM MOX*

 

Octogesimum mox celebraturo natalem, cuncta felicia et salutaria tibi percupere suave Nobis esse putamus. Quem diem ut tibi, Venerabilis Frater Noster, bene ominatis verbis faustum precemur, prorsus suadet benevolentiae caritas, qua tecum devincimur, piane poscit grati animi affectus, quem vividum erga te Nobis messe sentimus ob diligentiae plenam constantiam, quam in expediendis publicis Ecclesiae negotiis insumis.

Adiutor sane es Noster sedulissimus, quem non solum magni ducimus, sed apprime etiam diligimus. Etenim religionis studio, generosa et simplici indole, rerum agendarum prudentia exornatus et praeditus, numquam intermissis curis, consilii maturitate et multiplici navitate Nos iuvas.

Congruentia ob id tibi praemia attribuat Deus, cui quidem sollemniores grates persolves, cum, veluti in fastigio quodam positus, istum singulariter colendum natalem agens, caelestium donorum tibi impertitam copiam, retro versis mentis oculis, tecum metieris. In Romanae Curiae gravioribus usque in annos fungendis officiis, ac praesertim Apostolicus in Foederatis Americae Civitatibus Delegatus, Sacri Consilii Ecclesiae Orientali praepositi a secretis, et in praesenti, cui vacas, munerum provincia itemque, ad Oecumenici Concilii Vaticani secundi celebrationem quod attinet, tibi commissas praegraves sustinens partes, praeclara tibi comparasti et comparas merita.

Praeteritos recolere labores dulce est, atque inde defiuit et hauritur solatium, quod ad novos suscipiendos invicta virtute labores animum exstimulat. Hoc tibi contingere confisi, dum uberrima caelestia auxilia prece tibi poscimus, id valde optamus, ut natalis tuus longam per annorum seriem te sospitem, operosum, redintegratis viribus acrem inveniat, et sancta effusiore usque hilaretur laetitia.

Huius rei causa Apostolicam Benedictionem, superni praesidii et muniminis auspicem, tibi, Venerabilis Frater Noster, perquam libenter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIV mensis Februarii, anno DICMLXIII, Pontificatus Nostri quinto.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LV (1963), n. 3, pp. 164-165.

 

top