The Holy See
back up
Search
riga

 IOANNES PP. XXIII

MOTU PROPRIO

DIVINI PASTORIS ECCLESIASTICIS*

DE PRIVILEGIIS CONCLAVISTIS
ECCLESIASTICIS CONCESSIS 

 

Divini Pastoris gratia ad Summi Pontificatus solium nuper evecti, libenter animum intendimus ad eos quoque Praelatos et clericos, qui in recenti Conclavi adfuerunt, sive uti officiales suum quisque munus fideliter explentes, sive uti conclavistae S. R. E. Patres Cardinales comitantes. Iamvero paternae Nostrae caritatis et benevolentiae testimonium iisdem exhibere volentes, nihil magis ab ipsis exoptari censemus, quam ut beneficium aliquod spirituale conferamus, condicioni et dignitati sacerdotali congruum et consentaneum.

Quapropter motu proprio et certa scientia memoratis ecclesiasticis viris, quorum nomina infra describuntur, privilegium altaris portatilis ad normam can. 822, 3 Codicis Iuris Canonici concedimus, non ea quidem mente ut habitualiter in eo celebrent, cum maxime conveniat ut sacerdos, pro hominibus constitutus, in ecclesiis ad fidelium utilitatem, praesertim diebus festis, rei divinae operetur ad aram; sed ut in quibusdam rerum adiunctis, sive ratione valetudinis sive incommodi, aliave rationabili causa, altari portatili frui valeant.

Decernimus tamen ut gratioso hoc privilegio ne utantur diebus festis sollemnioribus, aliisve quos ipse Ordinarius, pro suo prudenti arbitrio, forte excipere existimaverit.

Iisdem sacerdotibus insuper indulgemus ut gratias et provisiones quorumlibet beneficiorum, si quae ipsis conferantur, nec non Litteras Apostolicas de iis conficiendas semel gratuito accipiant.

Contrariis quibusvis non obstantibus, etiam speciali mentione dignis.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die XII mensis Novembris, anno MDCCCCLVIII, Pontificatus Nostri primo.

IOANNES PP. XXIII

 


*  AAS. vol. L, 1958, p. 922.

 

 

top