 |
IOANNES PP. XXIII
MOTU PROPRIO
CUM INDE
PONTIFICIUM ATHENAEUM LATERANENSE
UNIVERSITATIS TITULO ET
HONORE DECORATUR
Cum inde ab aetatis flore multiplices coniunctionis necessitudines Nobis
intercedant cum praeclara illa studiorum sede, ubi sacra studia peregimus ac
magistri munere functi sumus, sponte fit, idque grati animi suadet officium, ut
Pontificium Athenaeum Lateranense propensissima voluntate complectamur. Qua
quidem benevolentia — cuius singulare testimonium ex hibere placuit in ipsis
Pontificatus exordiis, cum Athenaeum praesentia Nostra et auspicali sermone
honestavimus — tanto magis afficimur ad Petri Cathedram evecti, quanto Nos
exinde artioribus vinculis illi iuventutis Nostrae veluti sacrario devinciri
sentimus; inibi enim iuvenis huius almae Urbis Clerus suam habet studiorum
altricem domum, ubi sanam doctrinam dignumque sacrorum ministris animi cultum
accurata institutione percipiat. Postulat igitur accepti beneficii memoria,
postulat Romanae Sedis bonum et decus, ut omni ope Institutum tueamur ac
promoveamus, quod quidem et loci sanctitas et plurima de doctrinae sacrae
incremento promerita at indeclinata erga Apostolicam Sedem fidelitas omni
tempore commendarunt.
Haud quidem ignoramus sedulas curas a Decessoribus Nostris in id opus
provide collatas, praesertim vera novas easque amplissimas ad Lateranum e solo
exstructas aedes, itemque varia quae subinde accesserunt ibidem Instituta:
Institutum dicimus Pastorale at que Institutum a « Iesu Magistro » nuncupatum,
a proximo Decessore Nostro Pio XII fel. rec. recens condita, necnon
Pontificiam Romanam Theologicam Academiam ab eodem Pio XII sapienter
restauratam. Quae omnia pro cuI dubio effecerunt, ut Lateranense Athenaeum
maiora in dies caperet incrementa. Nihilominus peculiaris Noster amor erga
eiusmodi studiorum domicilium aliud Nobis peragendum poscit, quo plenius eius
decori consulatur. Scilicet probe novimus hucusque adhibitam Pontificii
Athenaei Lateranensis appellationem haud satis respondere muneribus et
officiis, quae eidem Athenaeo demandata ab eo egregie ac laudabiliter explentur.
Nec de nomine tantum hic agitur, verum de re etiam, quae ipsam afficit debitam
existimationem ei conciliandam. Habita enim nominum ratione, quibus apud varias
Nationes altioris ordinis studiorum Instituta nuncupantur, eadem constat communiter, alicubi autem etiam unice, Universitatis donari nomine. Quapropter ut
apud doctos viros Athenaeum Nostrum ea, qua par est, opinione floreat atque pro
merito aestimetur — cum alumnorum etiam emolumento, exterorum praesertim, quibus
magna ex parte illius studiosae iuventutis familia coalescit — plures Purpurati
Patres de Athenaei dignitate solliciti, in quo vel studiorum curriculum emensi
sunt vel magistros egerunt, flagrantibus optaverunt votis, ut Athenaeum
Lateranense titulo Universitatis decoraretur; eo vel magis quod ea omnia iam amplectitur, quae ad Universitatis dignitatem pertinent, ad normam
Constitutionis Apostolicae a Pio XI fel. rec. promulgatae, cui index « Deus
scientiarum Dominus » (A.A.S. XXIII, 1931, p. 241-284).
Haque, omnibus mature perpensis, perplacet Nobis, ut Lateranense Athenaeum,
sicut studiorum ratione, ita etiam pari nominis dignitate inter cetera eniteat Athenaea. Motu autem proprio ac Nostra
Apostolica Auctoritate decernimus atque declaramus Athenaeum ad Lateranum
canonice erectum — quod Facultates complectitur Sacrae Theologiae ac Philosophiae, Pontificium Institutum Utriusque Iuris, Pontificium Institutum Pastorale,
Pontificium Institutum a « Iesu Magistro» — nunc et in posterum Pontificiam
Universitatem Lateranensem esse nuncupandum; simulque volumus ut nova haec
appellatio Athenaei statutis ac legibus inseratur, quae quidem sua vi firma
vigere pergunt.
Quaecumque vero a Nobis hisce litteris motu proprio datis statuta sunt, ea
omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Roma, apud S. Petrum, die XVII mensis Maii, in Festo Pentecostes,
anno MDCCCCLIX, Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PP. XXIII |