 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE
AD SUBURBICARIAS DIOECESES
IUS OPTIONIS IN
DIOECESIBUS SUBURBICARIIS ABROGATUR
Ad Suburbicarias Dioeceses, quas utpote artis quibusdam necessitudinibus cum
Romana Dioecesi coniunctas, Decessores Nostri peculiari semper sollicitudine
prosecuti sunt, iam ab inito Summo Pontificatu Nos ipsi curas cogitationesque
convertimus. Cum enim ob mutatas in territoriis illis rerum condiciones, ob
auctumque valde incolarum numerum, ibidem loci facta sit postremis hisce annis
difficilior Pastoralium munerum exercitatio, visum est Nobis omnino expedire, ut
auctis animorum necessitatibus magis idonea ratione novisque editis normis
prospiceretur.
Qua de re, antequam in negotio tam gravis momenti quidquam
decerneremus, placuit sane Nobis omnes S. R. E. Cardinales, qui in Romana Curia
sunt, rogare sententiam. Qui quidem, re diligenter considerata, varia Nobis
attulerunt consilia, sed fere omnes in hoc consenserunt, oportere nimirum ius
optionis, quod vocant. abrogare, can. 236 § 3 Codicis Iuris Canonici statutum.
Hac igitur communi sententia utentes, normarumque facientes
initium, quas in utilitatem Dioecesium Suburbicariarum laturi sumus, motu
proprio ac Nostra Apostolica auctoritate abrogatum declaramus praescriptum
eiusdem can. 236 § 3, quo ius optionis sancitur; atque nominationem Cardinalium
Episcoporum ad Suburbicarias Sedes unice ad Nos et ad Successores Nostros libere pertinere volumus.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis
statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus. contrariis quibuslibet non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Martii, anno
MDCCCCLXI, Pontificatus Nostri tertio.
IOANNES PP. XXIII
|