 |
IOANNES PP.XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO
CONSILIUM
DATAE DIES STATUITUR
SS. CONCILII
OECUMENICI VATICANI II INCHOANDI
1. Consilium, diu Nostra mente versatum,
efficientes, atque communem catholicorum hominum explentes exspectationem, die
XXV mensis Decembris, superiore anno MDCCCCLXI, in festo Nativitatis D.N.I.C.,
Constitutione Apostolica Humanae salutis promulgata, in hunc annum Concilium
Oecumenicum Vaticanum II indiximus.
2.
Nunc vero, re Nobiscum etiam atque etiam
reputata, ut qui ex iure Concilio interesse tenentur, quae ad hanc causam opus
sunt opportune parare queant, in animum induximus, ut celebrandi Concilii
Oecumenici Vaticani II initium a die XI mensis Octobris huius anni statuamus.
Quem diem idcirco potissimum elegimus, quod in memoriam redigit maximam illam
Ephesinam Synodum, quae in catholicae Ecclesiae annalibus summi momenti obtinet
locum.
3.
Dignissimo appetente consessu, facere non
possumus, quin universos filios Nostros iterum incitemus ad crebriores usque Deo
admovendas preces, ut hic eventus prospere cedat, in quem intenti sumus, una cum
Nostris venerabilibus Fratribus ac dilectis Filiis, peragendum Concilium directo
apparantibus, simulque cum universo clero populoque christiano, qui eundem omni
studio praestolantur. Ex quo quidem eventu hos praecipue flagrantissimis votis
optamus fructus, ut scilicet Christi Sponsa Ecclesia, inditam sibi divinitus
virtutem magis magisque confirmet et quam latissime in hominum animos infundat.
4.
Ita etiam sperare licet fore ut populi,
fidentius in Christum, "lumen ad revelationem gentium", intuentes - ii
praesertim quos tanto moerore cernimus aerumnis, discordiis, calamitosisque
dimicationibus vexari - tandem aliquando, mutuis iuribus atque officiis
religiose servatis, veri nominis pace perfruantur.
5.
Omnibus igitur mature perpensis, motu
proprio ac Nostra Apostolica auctoritate decernimus atque statuimus, ut
Concilium Oecumenicum Vaticanum II hoc anno, die XI mensis Octobris, initium
capiat.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis statuta sunt, ea
omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die II mensis Februarii, in festo
Purificationis B.M.V., anno MDCCCCLXII, Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PP. XXIII
Copyright © Libreria Editrice Vaticana
|