IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE
APPROPINQUANTE CONCILIO
NORMAE STATUUNTUR
CONCILII OECUMENICI VATICANI SECUNDI
CELEBRANDI
Appropinquante Concilio Oecumenico Vaticano II, magna cum animi Nostri
laetitia iam nunc cogitatione complectimur proximum huiusmodi ac prorsus
admirandum spectaculum, ingentem nempe sacrorum Antistitum numerum, qui undique
gentium in hanc almam Urbem confluent, ut prope Apostolorum Principis sepulcrum
una Nobiscum graviora Ecclesiae negotia pertractent. Ac maximas Deo gratias
persolvimus, non solum quod Nobis tanti aggrediendi .operis consilium benigne
indidit, verum etiam quod laboribus Concilio praeviis praesentissima semper
affuit ope sua. Idque fid.uciam Nostram apprime confirmat, neque in posterum in
perficiendo opere eam defuturam esse largam supernorum praesidiorum copiam, quae
in inchoando abunde affluxit.
Fructus sane uberrimos ex amplissimo hoc Consessu exspectat Catholica
Ecclesia, quae, cum Iesu Christi sanctissima sponsa sit cunctarumque gentium
mater et magistra, id summopere exoptat, ut universis filiis suis, iis non
exceptis qui extra ipsius saepta versantur, veritatis lumen afferat eosque caritatis ardore magis
magisque inflammet; quae quidem veritatis caritatisque superna bona ad unitatem
et pacem assequendas conservandasque potissimum valent. Quae autem celebrandum
Concilium Oecumenicum sibi proponit, ea ad mandatum illud explendum pertinent, a
Christo Domino Apostolis concreditum, quod late resonat in universo orbe ad
extrema usque tempora: Euntes ... docete omnes gentes, baptizantes eos ...
docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis (Matth. 28, 19). Tria profecto munera
spectant ad Episcopos, Apostolorum successores, scilicet docendi, sanctificandi
et regendi, ad quae rite exsequenda, Christus Iesus se ipsis affuturum usque ad
saeculorum consummationem benigne promisit.
Instituendi vero homines sunt de iis quae ad rectam fidem et ad castos mores
attinent; atque magis magisque recolere oportet, quae sit intima Ecclesiae
natura, quaenam eius munera et fines. Etenim, quo magis radians Ecclesiae matris
vultus innotescit, eo impensiore amore homines illam diligunt, procliviore animo
ipsius salutis instrumenta adhibent ac disciplinam observant. Huc accedit quod
nova doctrinarum artiumque incrementa humani generis imperium in rerum naturam
latissime adauxerunt. Cum autem in iis reluceat aliquod divinae Sapientiae lumen
quae candor est ... lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis, et
imago bonitatis illius (Sap. 7, 26), optandum profecto est, ut exinde homines incitamenta
sumant ad mores acriore studio excolendos et ad illam pertingendam intimam vitae
perfectionem, ad quam suapte natura animus impellitur.
Res est quidem ante omnium oculos posita, celebrandum Oecumenicum Concilium,
et numero et varietate illorum, qui eius coetibus interfuturi sunt, sine dubio
ceteris, quae in Ecclesia habita sunt, praestiturum esse. Quod videlicet si
solacii causa profecto est, nihilominus etiam nonnihil curae et sollicitudinis
animo ingerii, cum revera arduum admodum videatur, tam amplissima consiliorum
mole sapienter uti, tot oratorum voces persegui, omnium vota et optata mature
expendere, et quae rata fuerint, ad effectum deducere. Illud tamen addit animum, quod Concilii Patres, etsi natione, stirpe
et lingua diversi, omnes tamen Fratres Nostri in Christo sunt, atque omnes uno
eodemque Spiritu aguntur (Cfr. I Cor. 12, 11), ita ut secundum Iesu Christi verba lux mundi
verissime exstent, fructusque afferre valeant in omni bonitate et iustitia et
veritate (Eph. 5, 8-9).
Ut huiusmodi fructus amplissimi sint, id profecto in primis praestabit
Omnipotens Deus, omnium nostrum precibus exoratus per Christum Iesum, unum Dei
hominumque Mediatorem, et per Beatissimam Virginem Mariam sanctumque eius
sponsum Iosephum, quorum patrocinio praesertim Concilium concreditum voluimus;
praestabit praeterea sedula atque consociata omnium opera, qui Concilio
intererunt, dummodo concors sit aptoque ordine procedat. Quam ad rem, opportunum
duximus normas condendas curare, quae, ratione habita peculiarium huius Concilii
indolis atque adiunctorum, id conferant, ut in maximo huiusmodi Consessu labores
suscipiendi rette dirigantur et expediantur, atque adeo omnia honeste et secundum ordinem
fiant (I Cor. 14, 40).
Quapropter, re mature perpensa, motu proprio atque Apostolica Nostra
auctoritate, normas quae sequuntur decernimus ac promulgamus, easque ab omnibus
ad amussim servari praecipimus in Concilio Oecumenico Vaticano secundo.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis. statuta sunt, ea
omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibusvis, etiam specialissima
mentione dignis, non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die VI mensis Augusti, in festo
Transfigurationis D. N. I. C., anno MCMLXII, Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES
PP. XXIII
ORDO
CONCILII OECUMENICI VATICANI II
CELEBRANDI
PARS PRIMA
Personae in Concilio
partem habentes
Art. 1
(Concilii participes)
§ 1. Concilium Oecumenicum constituunt cum Summo Pontifice Episcopi et alii a
Summo Pontifice ad Concilium vocati; qui omnes Patres Conciliares appellantur.
§ 2. Si quis ad Concilium vocatus ad normam C. I. C. can 223 § 1; C. I. O. De
personis can. 168 § 1, iusto impedimento detentus, Concilio interesse nequeat,
mittat procuratorem, qui se gerat ad normam C. I. C. can. 224 §§ 1-2; C. I. O.
De personis can. 169 §§ 1-2.
§ 3. Patribus operam praestant theologi, canonistae, aliique experti; eisdemque
Patribus ministrant Secretarius generalis, Subsecretarii, Magistri
caeremoniarum, assignatores locorum, notarii, promotores, scrutatores,
scribae, lectores, interpretes, translatores, tachigraphi, technici.
CAPUT I
DE SESSIONIBUS PUBLICIS
Art. 2
(Sessionum publicarum munus)
In Sessionibus publicis, coram Summo Pontifice Patres vota proferunt de
Decretorum vel Canonum formulis, in Congregationibus generalibus digestis, ut
Summus Pontifex, si censeat, sententiam suam dicat eamque promulgari iubeat.
CAPUT II
DE CONGREGATIONIBUS GENERALIBUS
Art. 3
(Congregationum generalium munus)
In Congregationibus generalibus, quae Sessionibus publicis praemittuntur,
Patres, praehabita disceptatione, Decretorum vel Canonum formulas statuunt.
Art. 4
(Congregationum generalium Praesidentia)
§ 1. Singulis Congregationibus generalibus unus ex decem S. R. E. Cardinalibus, a
Summo Pontifice delectis, praeest nomine et auctoritate ipsius Summi Pontificis.
§ 2. Decem Cardinales, a Summo Pontifice delecti, constituunt Consilium
Praesidentiae, cuius est, ex Summi Pontificis auctoritate, Patrum disputationes
atque universam Concilii disciplinam moderari.
CAPUT III
DE COMMISSIONIBUS
CONCILIARIBUS
Art. 5
(Commissionum munus)
Commissiones conciliares operam navant Decretorum vel Canonum schematibus
expendendis atque emendandis iuxta suffragia a Patribus in Congregationibus
generalibus expressa.
Art. 6
(Commissionum constitutio)
§ 1. Unicuique Commissioni praeest unus ex S. R. E. Cardinalibus, a Summo
Pontifice nominatus.
§ 2. Quaelibet Commissio, praeter Praesidem, viginti quattuor Membra complectitur,
quorum duae partes a Patribus, tertia vero a Summo Pontifice, ex Concilii
Patribus eliguntur.
§ 3. Singuli Patres nonnisi uni Commissioni, uti Membra, adscribi possunt ;
cuiusvis vero Commissionis Praeses, si opportunum censuerit, quoslibet Patres
consulere potest.
§ 4. Unusquisque Commissionis Praeses unum aut duos suae Commissionis Patres
seligit, eosque Vicepraesides constituit, qui ipsum adiuvent et absentem vel
impeditum suppleant.
§ 5. Commissionis Praeses unum ex conciliaribus theologis seu canonistis seu
expertis eligit, qui secretarii munere fungatur.
Art. 7
(Commissionum elenchus)
§ 1. Commissiones conciliares decem constituuntur, nempe:
a) de doctrina fidei et morum;
b) de Episcopis et Dioecesium regimine;
c) de Ecclesiis Orientalibus;
d) de Sacramentorum disciplina;
e) de disciplina Cleri et populi christiani;
f) de Religiosis;
g) de Missionibus;
h) de Sacra Liturgia;
i) de Seminariis, de studiis et de educatione catholica;
l) de fidelium apostolatu; de scriptis prelo edendis et de spectaculis
moderandis.
§ 2. Accedunt
I) Secretariatus de Concilii negotiis extra ordinem : cuius munus est novas
peculiares a Patribus exhibitas quaestiones examini subicere et, res postulet,
Summo Pontifici deferre.
Hic Secretariatus certo Patrum Cardinalium numero constat, quibus praeest
Cardinalis a publicis Ecclesiae negotiis ; Secretarii autem munere fungitur
Secretarius generalis Concilii.
II) Secretariatus ad unitatem Christianorum fovendam;
III) Commissio Technico-organizativa;
IV) Secretariatus de rebus oeconomicis.
Instituta, de quibus in nn. II), III), IV), eadem munera habent iisdemque
constant personis ac in periodo praeparatoria Concilii.
CAPUT IV
DE TRIBUNALI ADMINISTRATIVO
Art. 8
(Tribunalis administrativi
constitutio)
§ 1. Peculiare tribunal a Summo Pontifice constituitur quod quaestiones definiat
de Concilii disciplina, de excusationibus et de querelis.
§ 2. Tribunali administrativo praeest unus ex S. R. E. Cardinalibus, a Summo
Pontifice electus; ac praeter eum, Tribunalis Membra sunt decem Patres, a Summo
Pontifice pariter electi.
§ 3. Tribunal administrativum quaestiones definit per turnos trium Membrorum; et,
in casu recursus, videntibus omnibus.
§ 4. Tribunal administrativum, sepositis iuris sollemnitatibus, solam rerum
veritatem spectans, iudicat.
§ 5. Tribunali administrativo adsistit unus ex notariis conciliaribus et, si casus
ferat, unus ex Promotoribus conciliaribus.
CAPUT V
DE THEOLOGIS CANONISTIS
ALIISQUE EXPERTIS
Art. 9
(Periti conciliares)
Theologi, canonistae aliique experti, qui Peritorum conciliarium nomine
veniunt, Summi Pontificis auctoritate designantur.
Art. 10
(Peritorum
conciliarium officium)
§ 1. Periti conciliares Congregationibus generalibus intersunt ; at, nonnisi
interrogati, loquuntur.
§ 2. Iuxta Commissionum Praesidum designationem et rationem, Periti conciliares
cuilibet Commissioni operam navant, adlaborando cum eius Membris in schematibus
expendendis et emendandis atque in conficiendis relationibus.
Art. 11
(Periti
privati)
§ 1. Singuli Patres consilio et opera uti possunt non solum Peritorum
conciliarium, sed etiam alicuius vel theologi vel canonistae vel experti
privati.
§ 1. Periti vero privati Congregationibus generalibus et Commissionum coetibus non
intersunt, sed obligatione, iureiurando firmata, tenentur servandi secretum de
actis et disputatis in Concilio.
CAPUT VI
DE SECRETARIA GENERALI
Art. 12
(Secretariae generalis constitutio)
Concilii Secretaria generalis, quam Secretarius generalis moderatur, in
quattuor partitur Officia, nempe :
a) de sacris ritibus;
b) de negotiis peragendis;
c) de actibus scribendis ac servandis;
d) de rebus technicis.
Art. 13
(Ministrorum ac Officialium elenehus)
Secretarius generalis; duo
Subsecretarii.
I. Officium de sacris ritibus:
Praefectus caeremoniarum;
Magistri caeremoniarum;
Assignatores locorum.
II. Officium de negotiis peragendis:
Notarii;
Promotores;
Scrutatores.
III. Officium de actibus scribendis ac servandis
Scribae;
Lectores;
Interpretes;
Translatores;
Tachigraphi.
IV. Officium de rebus technicis:
Addicti instrumentis technicis.
Art. 14
(Ministrorum et O fficialium nominatio)
Omnes Ministri et
Officiales, qui Concilii negotia curant, Summi Pontificis auctoritate
nominantur.
Art. 15
(Singulorum Ministrorum et Officialium munera)
§ 1. Secretarius generalis Praesidentiae operam navat; post Sessiones publicas
vel Congregationes generales, res gerendas, sibi praefinitas, exsequitur;
tandem Concilii Acta sedulo colligenda, disponenda et asservanda curat.
§ 2. Subsecretarii Secretarium generalem adiuvant eumque absentem aut impeditum
supplent.
§ 3. Praefectus caeremoniarum ordinat ac dirigit sacros ritus et caeremonias;
eumque Magistri caeremoniarum et locorum assignatores adiuvant.
§ 4. Assignatores locorum, iuxta statutum indiculum, Patres ad locum ipsis paratum deducunt, nomina Patrum
praesentium adnotant et curant ut ab iisdem Patribus praesentiae schedula
conficiatur.
§ 5. Notarii de omnibus, quae in Sessione publica, in Congregatione generali et in
Tribunali administrativo gesta fuerint, instrumenta conficiunt eaque ordinant
atque in archivo custodiunt.
§ 6. Promotores in fine singularum Sessionum publicarum sollemni formula rogant,
ut de rebus in Sessione gestis per Concilii notarios praesentes authenticum
instrumentum seu instrumenta conficiantur.
§ 7. Scrutatores in Sessionibus publicis et in Congregationibus generalibus
Patrum suffragia colligunt et summam conficiunt.
§ 8. Scribae adnotationes curant de rebus gestis in Sessionibus publicis et in
Congregationibus generalibus, ut de eis relationes scriptae fieri possint ;
curant praeterea typis edenda schemata, notificationes ceteraque nuncia in
Concilio legenda vel Patribus distribuenda.
§ 9. Lectores Patribus praesto sunt ad eorum orationes legendas.
§ 10. Interpretes Patribus disceptantibus in usu linguarum operam navant.
§ 11. Translatores, Patrum orationes linguis vernaculis scriptas, in linguam
latinam transferunt; itemque actorum et documentorum textum latinum curant.
§ 12. Tachigraphi Patrum orationes ac disceptationes in Con gregationibus
generalibus scripto mandant ; dein suas notas in communem scripturam translatas
Secretario generali tradunt ut relationes scriptae officiales conficiantur.
§ 13. Addicti instrumentis technicis horum rectum exercitium curant.
CAPUT VII
DE
GENERALIBUS CONCILII CUSTODIBUS
Art. 16
(Custodum generalium munus)
Custodes duo, iuxta Ecclesiae morem a Summo Pontifice nominati, Summum
Pontificem et Patres Aulam conciliarem adeuntes comitantur et Concilii aditibus
invigilant.
CAPUT VIII
DE
SUFFICIENDIS PERSONIS
Art. 17
(Personarum suffectio)
Si qua, ex personis in Concilio partem habentibus, quacumque ex causa
defecerit, in eius locum alia persona a competenti Auctoritate sufficitur.
CAPUT IX
DE OBSERVATORIBUS
Art. 18
(Concilii Observatores)
§ 1. Legati Christianorum ab Apostolica Sede seiunctorum, qui tamquam
observatores Concilio adsistere a Sancta Sede permittuntur, adesse possunt
Sessionibus publicis et Congregationibus generalibus, exceptis peculiaribus
casibus, a Consilio Praesidentiae determinandis, non autem conventibus
Commissionum, nisi competens Auctoritas permiserit ; ius autem loquendi ac
suffragium ferendi in Concilii disceptationibus non habent.
§ 2. Observatores de iis, quae in Concilio acta sunt, certiores facere possunt
suas Communitates ; secretum autem erga ceteros servare tenentur sicut Patres
Concilii ad normam Art. 26.
§ 3. Secretariatus ad unitatem Christianorum fovendam rationes moderatur, quae
inter Concilium et Observatores intercedunt, ita ut ipsi Concilii labores sequi
possint.
PARS SECUNDA
Normae in Concilio servandae
CAPUT I
DE TEMPORIBUS ET LOCIS CONVENTUUM
Art. 19
(Conventuum tempora)
§ 1. Quivis conciliaris conventus Patribus opportuno tempore significatur.
§ 2. In quavis Congregatione generali, proxime sequentis Congregationis indictio
fit.
§ 3. Intimatio singulis facta tunc tantum locum
habet, cum id Praeses necessarium iudicaverit.
Art. 20
(Conventuum loca)
§ 1. Sessiones publicae et Congregationes generales in Patriarchali Basilica
Sancti Petri locum habent.
§ 2. Commissionum conciliarium conventus in peculiaribus locis, ad hoc
praefinitis, habentur.
CAPUT II
DE VESTIBUS ADHIBENDIS
Art. 21
(Paramenti sacra in Sessione publica induenda)
§ 1. Patres, quovis tempore, adhibent paramenta sacra albi coloris.
§ 2. Singuli paramenta sumunt quae sequuntur
a) Cardinales paramenta propria sui ordinis cum mitra sericodamascena;
b) Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi tam residentiales quam
titulares pluviale cum mitra ex tela;
c) Abbates et Praelati nullius pluviale cum mitra ex tela;
d) Reliqui Patres
habitum choralem sibi proprium.
Art. 22
(Vestes in Congregatione generali
induendae)
In Congregatione generali singuli Patres vestes induunt quae sequuntur:
a) Cardinales habitum cardinalitium, rubrum vel violaceum secundum temporis
diversitatem, cum rocheto, mantelletta et mozeta;
b) Patriarchae habitum violaceum, cum rocheto, mantelletta et mozeta:
Patriarchae Orientales habitum proprii ritus;
c) Archiepiscopi et Episcopi, sive residentiales sive titulares, habitum
violaceum cum rocheto et mantelletta tantum;
d) Abbates et reliqui Religiosi habitum choralem proprium.
Art. 23
(Vestes in
Commissionibus induendae)
Omnes, quibus pertinet, induunt habitum pianum sine lacerna ; ceteri
proprium publicum.
CAPUT III
DE PRAECEDENTIA
Art. 24
(Praecedentiae ordo)
§ 1. In Sessionibus publicis, in Congregationibus generalibus et in Commissionibus
conciliaribus Patres iuxta praecedentiae ordinem sedent, loquuntur et vota
proferunt; ita nempe: S. R. E. Cardinales Episcopi, Presbyteri, Diaconi;
Patriarchae; Primates; Archiepiscopi; Episcopi; Abbates et Praelati nullius;
Abbas Primas, Abbates Superiores Congregationum monasticarum, Supremi
Moderatores religionum clericalium exemptarum.
§ 2. Inter eos, qui ad eundem gradum pertinent eundemque ordinem habent, praecedit
qui prius promotus fuerit ad gradum; si eodem tempore promoti sunt, senior
ordinatione, nisi iunior ordinatus fuerit a Summo Pontifice; et si eodem
tempore ordinem receperint, senior aetate (cf. C. I. C. can. 106, 3° ; C. I. O.
De personis can. 37, 3°).
§ 3. Si quis Pater forte extra ordinem sedeat, sententiam proferat vel alios actus
faciat, nullum ius adquirit, ac nemini praeiudicium affert.
§ 4. Procuratores sedent loco sibi peculiariter assignato, servato inter ipsos
praecedentiae ordine. Suo pariter loco sedent Periti conciliares.
CAPUT IV
DE
FIDEI PROFESSIONE
Art. 25
(Fidei profitendae obligatio)
§ 1.. Praeses fidei professionem emittit coram Concilio (cf. C. I. C. can.
1406 § 1, 1°).
§ 2. Secretarius generalis fidei professionis formulam legit in quam omnes Patres,
tacto pectore, consentiunt dicentes : Ego N. N. ... spondeo, voveo, et iuro
iuxta formulam perlectam. Sic me Deus adiuvet.
§ 3. Procuratores, Periti conciliares, Ministri et Officiales antequam Concilium
ineatur, die et hora praestitutis fidem profitentur coram Praeside eiusve
delegato.
CAPUT V
DE SECRETO SERVANDO
ET DE MUNERE FIDELITER
IMPLENDO
Art. 26
(Patrum obligatio secreti servandi)
Patres de discussionibus in
Concilio habitis et de singulorum sententiis secretum servare tenentur.
Art.
27
(Procuratorum, Peritorum, Ministrorum, Officialium obligationes)
Procuratores, Periti conciliares, Ministri, Officiales et ceteri, qui operam
suam in rebus Concilii praestant, antequam Concilium ineatur, iusiurandum coram
Praeside eiusve delegato emittere tenentur de munere fideliter adimplendo et de
secreto servando circa acta, discussiones, singulorum Patrum sententias,
suffragia.
CAPUT VI
DE LINGUA IN CONCILIO ADHIBENDA
Art. 28
(Lingua in Sessionibus publicis, in Congregationibus generalibus, in
Tribunali administrativo, in actis adhibenda)
In Sessionibus publicis, in Congregationibus generalibus, in Tribunali
administrativo et in actis exarandis lingua latina adhibetur; quo autem eius
usus expeditior evadat, praesto sunt lectores, interpretes ac translatores.
Art. 29
(Lingua in Commissionibus adhibenda)
In Commissionum disceptationibus praeter latinam linguam adhiberi possunt
communiores linguae vernaculae, sed quae iis linguis expressa sunt, statim in
linguam latinam sunt vertenda.
CAPUT VII
DE COLLIGENDIS
AC DISTRIBUENDIS
ACTIS ET DOCUMENTIS
Art. 30
(Ratio colligendi ac distribuendi
acta et documenta)
§ 1. Omnia acta et documenta colliguntur ac distribuuntur per Secretarium
generalem.
§ 2. Decretorum et Canonum schemata, necnon quivis textus adprobandus, ita
Patribus distribuenda sunt ut iisdem congruum relinquatur temporis spatium ad
consilia capienda, maturanda iudicia et determinanda suffragia.
CAPUT VIII
DE
SCHEMATUM EXAMINE
Art. 31
(Sehematum examinis gradus)
Schematum examen sequentibus gradibus perficitur
a) schema proponitur ac breviter illustratur;
b) schemati inferuntur animadversiones et proponuntur eiusdem emendationes;
c) emendationes perpenduntur atque admittuntur vel reiciuntur;
d) schema reformatur iuxta adprobatas emendationes;
e) si schema reformatum novis egeat emendationibus, iterum atque iterum
emendatur donec adprobetur.
Art. 32
(Schematis propositio)
Quodcumque argumentum disceptandum in Congregatione generali proponitur ac
breviter illustratur a Relatore, quem designavit competentis Commissionis
Praeses.
Art. 33
(Emendationum propositio)
§ 1. Quivis Pater verba facere potest de unoquoque proposito schemate vel
admittendo, vel reiciendo, vel emendando, suae orationis summa Secretario
generali saltem tres ante dies scripto exhibita.
§ 2. Oratio ita ordinanda est ut prius de principiis generalibus, postea vero de particularibus dispositionibus
agatur, schematis ipsius. semper ordine servato.
§ 3. Quilibet Pater de una eademque re, ex regula, semel tantum loqui potest,
idemque rogatur decem momenta ne excedat.
§ 4. Si orator obiecti vel temporis assignatos limites praetergrediatur, potest a
Praeside ad eosdem revocari.
§ 5. Qui emendationes proposuit, absoluto sermone, scriptam relationem eandemque
a se subscriptam Secretario generali tradere debet..
§ 6. Qui singula verba vel paragraphos schematis emendanda censuerit, scriptam
formulam proponere tenetur, prioribus substituendam..
Art. 34
(Emendationum admissio vel reiectio)
Congregatio generalis, post Relatoris declarationem, suffragium fert utrum
singulae propositae emendationes reiciendae an schemati inserendae sint.
Art. 35
(Emendati textus examen)
Congregatio generalis, audita Relatoris declaratione, singulas integri textus
emendati partes examinat easque adprobat vel minus. Art. 36 (Subsequentium
emendationum examen)
Si quae emendati schematis partes a Congregatione generali non fuerint
adprobatae, ad subsequentes inserendas emendationes eadem ratio ac pro
praecedentibus adhibetur ad normam Art. 33-35.
CAPUT IX
DE SUFFRAGIIS FERENDIS
Art. 37
(Formula adhibenda)
§ 1. In Sessionibus publicis, coram Summo Pontifice, formula est placet, non
placet.
§ 2. In Congregationibus generalibus pro emendationibus admittendis vel reiciendis
formula est : placet, non placet; pro unoquoque sciemate emendato, sive integro
sive diviso, formula est: placet, non placet, placet iuxta modum. Qui
suffragium dederit: placet iuxta modum, tenetur modum dare et concinne scripto
tradere.
§ 3. In Commissionibus
conciliaribus ad suffragia ferenda adhibetur formula: placet, non placet,
placet iuxta modum.
Art. 38
(Modus ferendi suffragia)
§ 1. In Sessionibus publicis et in Congregationibus generalibus suffragia
feruntur aptis schedulis, nisi Praeses alium modum praeceperit, ex. gr. surgendo
vel sedendo, manum elevando vel minus.
§ 2.In Commissionibus conciliaribus modus ferendi suffragia ab uniuscuiusque
Commissionis Praeside determinatur.
Art. 39
(Suffragiorum maioritas)
§ 1. Ad constituendam maioritatem in Sessionibus publicis, in Congregationibus
generalibus et in Commissionibus conciliaribus requiruntur duae tertiae partes
suffragiorum Patrum praesentium, exceptis electionibus, pro quibus applicatur C.
I. C. can. 101 § 1, 1°, et nisi aliud a Summo Pontifice statutum fuerit.
§ 2. Si a Commissionibus conciliaribus, in conficiendo novo textu iuxta
emendationes a Congregatione generali adprobatas, praescripta maioritas, quamvis
studium et cura adhibita sint, obtineri non potuerit, res tota referatur ad
Congregationem generalem.
§ 3. In Tribunali administrativo id decisum habetur quod placuerit parti absolute
malori eorum qui suffragium ferunt.
CAPUT X
DE NOVIS PROPONENDIS QUAESTIONIBUS
Art. 40
(Condiciones ad novas propositas quaestiones admittendas)
§ 1. Novae propositae quaestiones nequeunt admitti nisi
a) publicum rei christianae bonum respiciant;
b) necessarium sit aut saltem opportunum illas a Concilio expendi;
c) nihil
contineant quod a constanti Ecclesiae sensu eiusque traditionibus alienum sit.
§ 2. Novae quaestiones una cum rationibus Praesidi scripto sunt exhibendae.
CAPUT XI
DE DISCESSU ET ABSENTIA
Art. 41
(Patrum discessus)
« Nemini eorum qui Concilio interesse debent, licet ante discedere, quam
Concilium sit rite absolutum, nisi a Concilii Praeside cognita et probata
discessionis causa et impetrata abeundi licentia » C. I. C. can. 225: C. I. O.
De personis can. 170.
Art. 42
(Patrum absentia)
Qui alicui Sessioni publicae vel Congregationi generali interesse nequit,
Consilio Praesidentiae per Secretarium generalem absentiae rationem significare
debet.
CAPUT XII
DE DISPENSATIONE
AB OBLIGATIONE RESIDENTIAE
Art. 43
(Beneficiorum fructuum perceptio)
Omnes, qui Concilio interesse tenentur vel eidem operam quovis titulo
legitime impendunt, Concilio perdurante et donec eidem adsistunt vel inserviunt,
quoslibet suorum beneficiorum reditus ac distributiones quotidianas percipere
valent, iis tantum exceptis, quae inter praesentes fieri dicuntur (cf. C. I. C.
can. 420 § 1, 9°).
PARS TERTIA
Ratio procedendi
CAPUT I
DE RATIONE PROCEDENDI
IN SESSIONIBUS PUBLICIS
Art. 44
(Sacrorum rituum et caeremoniarum ordo)
Omnia quaecumque spectant sacros ritus et caeremonias peraguntur iuxta
peculiarem Instructionem a Summo Pontifice probatam.
Art. 45
(Sessionum
publicarum indictio)
Praeses Congregationum generalium, iuxta mandata a Summo Pontifice accepta,
Sessionum publicarum diem et horam statuit eademque Patribus opportune
significat.
Art. 46
(Sessionis publicae initium)
§ 1. Die et hora statutis, Patres, Periti conciliares una cum Ministris et
Officialibus in Aulam conciliarem conveniunt.
§ 2. Assignatores locorum Patres advenientes ad loca ipsis parata deducunt et
nomina praesentium notanda curant ad normam Art. 15 § 4.
§ 3. Missa ab uno ex S. R. E. Cardinalibus celebratur iuxta praecedentem
Praesidis designationem.
Art. 47
(Decretorum et Canonum lectio)
Secretarius generalis accedit ad solii gradus Summi Pontificis, a quo recipit
Decreta et Canones in eadem Sessione esaminanda ; dein illa ex ambone legit.
Art. 48
(Decretorum et Canonum suffragatio)
§ 1. Lectis Decretis et Canonibus, Secretarius generalis seguenti formula
interrogat Patres: Enti, Excmi ac Revrni Patres, placentne Vobis Decreta et
Canones quae hac Constitutione continentur?
§ 2. Secretario generali interroganti Patres respondent vota in schedula
scribendo, adhibita formula placet vel non placet, eamque subscribendo.
§ 3. Scrutatores schedulas colligunt et Secretario generali tradunt, ut scrutinium
fiat, de quo notarii referunt in actis.
Art. 49
(Decretorum et Canonum
promulgatio)
§ 1. Secretarius generalis suffragiorum summaiu reverenter exhibet Summo Pontifici
dicens: Beatissime Pater: Decreta et Canones modo examinata placuerunt omnibus
Patribus, nemine excepto (vel si qui forte dissenserint, tot numero exceptis).
§ 2. Summus Pontifex si Decreta et Canones confirmare dignatur, sollemnem formulam pronuntiat:
Decreta et Canones
modo letta placuerunt Patribus, nemine dissentiente (vel si quis forte
dissenserit, tot numero erceptis), Nosque, sacro approbante Concilio, illa ita
decernimus, statuimus atque sancimus, ut letta sunt.
Art. 50
(Decretorum et Canonum probatorum instrumentum)
§ 1. Protonotarii et Promotores accedunt ad ultimum solii gradum.
§ 2. Promotores, in medio infimi gradus genuflexi, Protonotarios rogant ut de
omnibus quae in Sessione acta sunt unum aut plura instrumentum vel instrumenta
conficiant.
§ 3. Senior Protonotarius respondet : Conficiemus, vobis testibus, innuens
Praepositum Domui Pontificiae et Praefectum Cubiculi, qui pro hoc actu prope
dexterum solii latus consistunt.
Art. 51
(Sessionis publicae finis)
§ 1. Summus Pontifex, post cantum hymni Te Deum laudamus, benedictionem
impertitur.
§ 2. Secretarius generalis uniuscuiusque Sessionis publicae relationem seriptam
conficiendam ac servandam curat.
CAPUT II
DE RATIONE PROCEDENDI
IN CONGREGATIONIBUS GENERALIBUS
Art. 52
(Congregationum generalium indictio)
In prima Sessione publica Praeses Congregationum generalium Patribus diem
et horam significat, quibns eaedem initium sument.
Art. 53
(Argumentorum ordo)
Opportuno tempore Praeses Patres certiores facit de ordine disceptationum.
Art. 54
(Congregationis generalis initium)
§ l. Die et bora statutis, Patres, Periti conciliares una cum Ministris et
Officialibus in Aulam conciliarem conveniunt.
§ 2. Assignatores locorum
Patres advenientes ad loca ipsis parata tleducunt et nomina praesentium notanda
curant ad normam Art. 15 § 4.
§ 3. Missa de Spiritu Sancto celebratur ab uno ex Patribus a Praeside
designato; dein Praeses recitat precem: Adsumus.
Art. 55
(Electio Membrorum
Commissionum conciliarium)
Antequam incipiant disputationes, eliguntur a Patribus Membra Commissionum ad
normam Art. 6 §§ 2-3, 39 § 1.
Art. 56
(Schematis propositio et illustratio)
Praeses argumentum disceptandum nuntiat, et ad ambonem vocat Relatorem, a
Praeside competentis Commissionis designatum, ut argumentum disceptandum
breviter illustret.
Art. 57
(Schematis discussio)
§ l. Praeses, iuxta indicem a Secretario generali confecto, ex ordine ad loquendum
Patres vocat, qui antea nomina sua ad hunc finem significaverint.
§ 2. Oratores invicem succedunt proponentes emendationes, quas, absoluto sermone,
scriptas Secretario generali tradunt.
§ 3. Oratorum indice exhausto, Praeses facultatem loquendi concedere potest
Patribus, qui illam petierint perdurante ipsa Congregatione.
Art. 58
(Emendationum transmissio ad Commissiones)
§ l. Absoluta de aliquo schemate rei de eius parte expositione, Praeses decernit
propositas emendationes competenti Commissioni mittendas esse.
§ 2. Si quae emendationes duarum vel plurium Commissionum intersint, Praeses
statuit quibus Commissionibus emendationes sint mittendae ut ab ipsis
Commissionibus unum examen et una eademque relatio conficiatur.
§ 3. Secretarius generalis collectas emendationes ad Commissionem vel Commissiones
mittit iuxta Praesidis designationem.
Art. 59
(Subsequentium schematum examen)
Cum
subsequentes gradus examinis alicuius schematis continuo peragi nequeunt, hi ad
aliud tempus differuntur; atque interim aliorum schematum examen peragi potest.
Art. 60
(Emendationum examen)
§ l. Expensae a Commissionibus emendationes typis
impressati una, cum concinna relatione Patribus distribuuntur.
§ 2. Die a Praeside statuto, Relator scriptam de emendationibus relationem
illustrat.
§ 3. Secretarius generalis singulas emendationes legit; atque de unaquaque
admittenda vel reicienda Patres schedula suffragium ferunt,. verbis placet vel
non placet.
§ 4. Scrutatores schedulas colligunt et Secretario generali tradunt;, ut
scrutinium fiat, de quo notarii referunt in actis.
§ 5. Peracta de emendationibus suffragatione, Secretarius generalis eiusdem exitum
Patribus et competenti Commissioni significat.
Art. 61 §
(Textus emendati examen)
§ l. Competens Commissio sive unica sive ex pluribus constituta ad normam Art. 58
§ 2, sepositis emendationibus non adprobatis, schema vel schematis partem
reformat iuxta probatas emendationes.
§ 2. Textus emendatus, typis impressus, Congregationis generalis Praesidi traditur
atque inter Patres distribuitur.
§ 3. Statuto tempore, Patres, audita Relatoris declaratione, de emendato textu
sive integro sive diviso, iuxta Praesidis ordinationem, schedulis vota
proferunt, adhibita formula : placet, non placet, placet iuxta, modum; qui votum
dederit placet iuxta modum, schedulae adicere tenetur modum ab ipso intentum.
§ 4. Schema sive integrum sive divisum maioritate suffragiorum probatur vel
reicitur.
§ 5. Excepto casu quo schema integrum vel divisum maioritate suffragiorum reiectum
fuerit, modi propositi examini subiciuntur ad normam Art. 58-60.
§ 6. Postquam omnes schematis
partes singulae probatae fuerint, schema integrum probatum censetur.
§ 7. In peculiaribus casibus Praeses novam potest suffragrationem super integro
schemate exquirere, quo in casu Patres suum iudicium proferunt schedula,
adhibita formula placet vel non placet.
Art. 62
(Schematis probati Summo Pontifici praesentatio)
Schema a Congregatione generali probatum, per Praesidem Summo Pontifici
defertur, cuius est, si censeat, illud Sessioni publicae subicere eiusdemque
Sessionis diem statuere.
Art. 63
(Congregationis generalis finis)
§ l. Congregationi generali finis a Praeside imponitur prece: Agimus.
§ 2. Secretarius generalis eurat ut uniuscuiusque Congregationis apta relatio
scripta fiat, quae summam rerum gestarum contineat atque Praesidis et suipsius
subscriptione firmetur.
§ 3. Una cum relatione scripta Secretarius generalis omnia Congregationis acta in
Concilii archivo sedulo asservanda curat.
CAPUT III
DE RATIONE PROCEDENDI IN
COMMISSIONIBUS
Art. 64
(Commissionum conciliarium indictio)
Cuiusvis Commissionis Praeses tempora et reliquas circumstantias definit,
quibus Patres suae Commissionis convenire debent, eaque eiusdem Commissionis
Membris significat.
Art. 65
(Schematis studium et Relatoris designatio)
§ l. Commissionis Praeses unumquodque schema Patrum suae Commissionis studio
subicit.
§ 2. Praesidis est definire disceptationis rationem, Patrum ac Peritorum consilia
exquirenda, linguam adhibendam ad normam Art. 29, modum ferendi suffragia ad
normam Art. 38 § 2.
§ 3. Commissionis Praeses Relatorem designat, qui schema proponat atque illustret
in Congregatione generali iuxta mentem Commissionis.
Art. 66
(Emendationum ordinatio)
§ l. Propositas a Patribus in Congregationibus generalibus emendationes
competens Commissio, sive unica sive ex pluribus constituta ad normam Art. 58,
ordinat atque coordinat.
§ 2. Commissionis Praeses ex Patribus suae Commissionis Relatorem confirmat vel
alium eligit, qui de propositis emendationibus scriptam relationem conficiat, in
Congregatione generali verbis declarandam.
§ 3. Commissionis Secretarius emendationes ordinatas ac de eisdem relationem typis
imprimendas curat atque per Secretarium generalem Congregationis generalis
Praesidi tradit et Patribus distribuit.
Art. 67
(Emendationum insertio)
§ l. Suffragatione de emendationibus peracta, Praeses competentis Commissionis,
sive unicae sive ex pluribus Commissionibus constitutae ad normam Art. 58, curat
ut adprobatae emendationes schemati inserantur ita ut novus textus fiat,
idemque typis impressus Patribus distribuatur.
§ 2. Textus emendatus iudicio Congregationis generalis subici nequit, nisi in
Commissione retulerit praescriptam suffragiorum maioritatem ad normam Art. 39 §§
1-2.
Art. 68
(Subsequentes textus emendationes)
Si Congregatio generalis, postquam textum emendatum examinaverit, novas
requirat emendationes, competens Commissio eas peragendas curat iuxta
suffragia in Congregatione generali a Patribus expressa.
Art. 69
(Conventuum seripta relatio)
De unoquoque conventu Secretarius Commissionis scriptam relationem
conficit.
Art. 70
(Normae complementares)
Ubi peculiares normae Commissionibus conciliaribus non traduntur, ratio
procedendi Commissionis rationem procedendi Congregationis generalis imitatur.
|